Pro S. Roscio Amerino, M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus
Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo
Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca
Oxoniensis.
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
facere possum Erucium
conscripsisse; quod aiunt illum Sex. Roscio intentasse et minitatum[*]minitatum Hotoman: mentatum ς: meditatum cett.
esse se omnia illa pro
testimonio esse dicturum. O praeclarum testem, iudices! o
gravitatem dignam exspectatione! o vitam[*]vitam σσχ: iustam cett.
honestam atque eius modi
ut libentibus animis ad eius[*]animis ad eiusmodi ut libentius animis add.
ς
mg.
testimonium vestrum ius iurandum
accommodetis! profecto non tam perspicue nos istorum[*]nos istorum ψ2: nonistorum ς: istorum cett.
maleficia
videremus, nisi ipsos caecos redderet cupiditas et avaritia et audacia.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
36
alter ex ipsa caede volucrem nuntium Ameriam ad
socium atque adeo[*]adeo A.
Eberhard: ad codd.
magistrum suum misit ut, si dissimulare omnes
cuperent se scire ad quem maleficium pertineret, tamen ipse
apertum suum scelus ante omnium oculos poneret. alter, si dis
immortalibus placet, testimonium etiam in Sex. Roscium dicturus est;
quasi vero id nunc agatur, utrum is quod dixerit credendum, ac non[*]id nunc... ac non Jeep (cf. §92): id nunc... an (aut ψ) codd.: non id nunc... an Madvig
quod fecerit vindicandum sit. itaque
[*]ita Schol.
more maiorum comparatum est
ut[*]ut ut vel Halm
in minimis rebus homines amplissimi testimonium de
sua re non dicerent.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Africanus qui suo cognomine declarat
tertiam partem orbis terrarum se subegisse tamen, si sua res
ageretur, testimonium non diceret; nam illud in talem virum non
audeo dicere: si diceret, non crederetur. videte nunc quam versa et
mutata in peiorem partem sint omnia. cum de bonis et de caede
agatur, testimonium dicturus est is qui et sector est et sicarius, hoc
est qui et illorum ipsorum bonorum de quibus agitur emptor atque
possessor est et eum hominem occidendum curavit de cuius morte
quaeritur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid? tu, vir optime, ecquid[*]quid tu vir "omptume" ecquid ς: etquid tu vir optime A
habes quod dicas? mihi
ausculta: vide ne tibi desis; tua quoque res permagna agitur. multa
scelerate, multa audaciter[*]audaciter Priscian. (K. iii. 28): audacter codd. (cf. Cael.. 13), multa improbe fecisti, unum stultissime,
profecto tua sponte non de Eruci
sententia: nihil opus fuit te istic sedere[*]istic sedere Hotoman: isti credere codd.
. neque enim accusatore muto
neque teste quisquam utitur eo qui de accusatoris subsellio surgit.
huc accedit quod paulo tamen occultior atque tectior vestra ista
cupiditas esset. nunc quid[*]numquid Pascal
est quod quisquam ex vobis audire
desideret, eum quae facitis eius modi sint ut ea dedita opera a nobis[*]nobis ς
B, Lambinus: vobis cett.
contra vosmet ipsos facere videamini?
age nunc illa videamus, iudices, quae statim consecuta sunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ad
Volaterras in castra Sullae mors Sex. Rosci
quadriduo quo is occisus est Chrysogono nuntiatur.
37
quaeritur
etiam nunc quis cum nuntium miserit? nonne perspicuum est
eundem qui Ameriam? curat Chrysogonus ut eius bona veneant[*]veneant χψ: veniant cett.
statim; qui non norat hominem aut rem. at qui[*]at qui atque σχ
ei venit in mentem
praedia concupiscere hominis ignoti quem omnino numquam
viderat? Soletis, cum aliquid huiusce modi audistis[*]audistis ς: auditis cett.
, iudices, continuo
dicere: 'necesse est aliquem dixisse municipem aut vicinum; ei
plerumque indicant, per eos plerique produntur.' hic nihil est quod
suspicione occupetis[*]suspicione occupetis Madvig: suspicionem hoc putetis codd.: suspicionem hanc putetis Sylvius
.