Pro S. Roscio Amerino, M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
occisosex. Roscio quis primus Ameriam nuntiat? Mallius Glaucia, quem iam antea nominavi, tuus cliens et familiaris. quid attinuit eum potissimum nuntiare quod, si nullum iam ante consilium de morte ac de bonis eius inieras nullamque societatem neque sceleris neque praemi cum homine ullo coieras, ad te minime omnium pertinebat? — Sua sponte Mallius nuntiat. — quid, quaeso[*]quaeso Angelius: quasi codd. , eius intererat? an, cum Ameriam non huiusce rei causa venisset, casu accidit ut id quod Romae audierat primus nuntiaret? cuius rei causa venerat Ameriam? 'non possum' inquit 'divinare.' eo rem iam adducam ut nihil divinatione opus sit. qua ratione Roscio Capitoni[*]T. Roscio Richter:.. Roscio ς: Roscio cett. primo[*]primo Büchner: primum codd. (fort. prim. in archetypo erat, cf. §125, Cael. 67) nuntiavit? cum Ameriae Sex. Rosci domus uxor liberique essent, cum tot propinqui cognatique optime convenientes, qua ratione factum est ut iste tuus cliens, sceleris tui nuntius, Roscio Capitoni potissimum nuntiaret?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
occisus est a cena rediens; nondum lucebat cum Ameriae scitum est. quid hic incredibilis cursus, quid haec tanta celeritas festinatioque significat? non quaero quis percusserit; nihil est, Glaucia, quod metuas; non excutio te, si quid forte ferri habuisti, non scrutor; nihil ad me arbitror pertinere; quoniam cuius consilio occisus sit invenio, cuius manu sit percussus non laboro. Vnum hoc sumo quod mihi apertum tuum scelus resque manifesta dat: Vbi aut unde audivit Glaucia? qui tam cito scivit? fac audisse[*]audisse Aπψω : audisset cett. statim; quae res eum nocte una tantum itineris contendere coegit? quae necessitas eum tanta premebat ut, si sua sponte iter Ameriam faceret, id temporis Roma proficisceretur, nullam partem noctis requiesceret?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
35
etiamne in tam perspicuis rebus argumentatio quaerenda aut coniectura capienda est[*]est Madvig: sit codd. ? nonne vobis haec quae audistis cernere oculis videmini, iudices? non illum miserum, ignarum casus sui, redeuntem a cena videtis, non positas insidias, non impetum repentinum? non versatur ante oculos vobis in caede Glaucia? non adest iste Roscius? non suis manibus in curru conlocat Automedontem illum, sui sceleris acerbissimi nefariaeque victoriae nuntium? non orat ut eam noctem pervigilet, ut honoris sui causa laboret, ut Capitoni quam primum nuntiet?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid erat quod Capitonem primum scire vellet[*]vellet Ernesti: voluerit codd.: voluit Müller (cf. Zielinski p. 191)? nescio, nisi hoc video, Capitonem in his bonis esse socium; de tribus et decem fundis tris nobilissimos fundos eum video possidere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
audio praeterea non hanc suspicionem nunc primum in Capitonem conferri; multas esse infamis eius[*]infames eius Gruter: infamius (-is ψ) codd. palmas, hanc primam esse tamen lemniscatam quae Roma ei[*]Roma ei Ernesti: Romae codd. deferatur; nullum modum esse hominis occidendi quo ille non aliquot occiderit, multos ferro, multos veneno. habeo etiam dicere quem contra morem maiorum minorem annis lx de ponte in Tiberim deiecerit. quae [*]quae Naugerius: qui codd. , si prodierit atque adeo cum prodierit — scio enim proditurum esse — audiet. veniat modo, explicet suum volumen illud quod ei planum