Pro S. Roscio Amerino, M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
verum, ut fit, multa saepe imprudentibus imperatoribus vis belli ac turba molitur. dum is in aliis rebus erat occupatus qui summam rerum administrabat, erant interea qui suis volneribus mederentur; qui, tamquam si offusa rei publicae sempiterna nox esset, ita ruebant in tenebris omniaque miscebant; a quibus miror ne quod iudiciorum esset vestigium non subsellia quoque esse combusta; nam et accusatores et iudices sustulerunt. hoc commodi est quod ita vixerunt ut testis omnis, si cuperent, interficere non possent; nam, dum hominum genus erit, qui accuset eos non deerit; dum civitas erit, iudicia fient. verum, ut coepi dicere, et Erucius, haec si haberet in causa quae commemoravi, posset ea quamvis diu dicere, et ego, iudices, possum; sed in animo est, quem ad modum ante dixi, leviter transire ac tantum modo perstringere unam quamque rem, ut omnes intellegant me non studio accusare sed officio defendere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
33
video igitur causas esse permultas quae istum impellerent; videamus nunc ecquae[*]ecquae Naugerius: et quae codd. facultas suscipiendi malefici fuerit. Vbi occisus est Sex. Roscius? — Romae. — quid? tu, Rosci[*]tu T. w: ut ς: tu cett. , ubi tunc eras? — Romae. verum quid ad rem? et alii multi. — quasi nunc[*]nunc non σψ2 id agatur quis ex tanta multitudine occiderit, ac non hoc quaeratur, eum qui Romae sit occisus utrum veri similius sit ab eo esse occisum qui adsiduus eo tempore Romae fuerit, an ab eo qui multis annis Romam omnino non accesserit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
age nunc ceteras quoque facultates[*]quoque facultates edd. VR. Garatoni: facultates quoque codd. (cf. §83) consideremus. erat tum multitudo sicariorum, id quod commemoravit Erucius, et homines impune occidebantur. quid? ea multitudo quae erat? opinor, aut eorum qui in bonis erant occupati, aut eorum qui ab eis conducebantur ut aliquem occiderent. si eos putas qui alienum appetebant, tu es in eo numero qui nostra pecunia dives es; sin eos quos qui leviore nomine appellant percussores vocant, quaere in cuius fide sint et clientela; mihi crede, aliquem de societate tua reperies; et, quicquid tu contra dixeris, id cum defensione nostra contendito; ita facillime causa Sex. Rosci cum tua conferetur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
dices: 'quid postea, si Romae adsiduus fui?' respondebo: 'at ego omnino non fui.' — fateor me sectorem esse, verum et alii multi. — at ego, ut tute arguis, agricola et rusticus. — non continuo, si me in gregem sicariorum contuli, sum sicarius. — at ego profecto qui ne novi quidem quemquam sicarium longe absum ab eius modi crimine. permulta sunt quae dici possunt qua re intellegatur summam tibi facultatem fuisse malefici suscipiendi; quae non modo idcirco praetereo quod te ipsum non libenter accuso verum eo magis etiam quod, si de illis caedibus velim commemorare quae tum factae sunt ista eadem ratione qua Sex. Roscius occisus est, vereor ne ad pluris oratio mea pertinere videatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
34
videamus nunc strictim, sicut cetera, quae post mortem Sex. Rosci abs te, Rosci, facta sunt[*]sunt sint Halm ; quae ita aperta et manifesta sunt ut medius fidius, iudices, invitus ea dicam. vereor enim, cuicuimodi[*]cuicuimodi Priscian. (K. iii. 7): quiquimodi (quin cuiusmodi π mg.) codd. es, Rosci[*]es T. duo dett.: est mei, codd. Prisciani , ne ita hunc videar voluisse servare ut tibi omnino non pepercerim. cum hoc vereor et cupio tibi aliqua ex parte quod salva fide possim parcere, rursus immuto voluntatem meam; venit enim mihi in mentem oris tui. Tene[*]tene (-es ψ2) cum A ψ2: tene quin ς: tenes quin cett. , cum ceteri socii tui fugerent ac se occultarent, ut hoc iudicium non de illorum praeda sed de huius maleficio fieri videretur, potissimum tibi partis istas depoposcisse ut in iudicio versarere et sederes cum accusatore? qua in[*]in tu Ernesti re nihil aliud adsequeris nisi ut ab omnibus mortalibus audacia tua cognoscatur et impudentia[*]impudentia Aχψ : imprudentia cett. .