Pro S. Roscio Amerino, M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
in hac enim causa cum viderent illos amplissimam pecuniam possidere, hunc in summa mendicitate esse, illud quidem non quaererent, cui bono fuisset, sed eo perspicuo[*]perspicuo Puteanus: perspicuum codd. crimen et suspicionem potius ad praedam adiungerent quam ad egestatem. quid si accedit eodem ut tenuis antea fueris? quid si ut avarus? quid si ut audax? quid si ut illius qui occisus est inimicissimus? num quaerenda causa[*]cause ωω : om. cett. quae te ad tantum facinus adduxerit[*]adduxerunt (edux. ς) σχψ ? quid ergo horum negari potest? tenuitas hominis eius modi est ut dissimulari non queat atque eo magis eluceat[*]elucet Heumann quo magis occultatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
avaritiam praefers qui societatem coieris de municipis cognatique fortunis cum alienissimo. quam sis audax, ut alia obliviscar, hinc omnes intellegere potuerunt quod ex tota societate, hoc est ex tot sicariis, solus tu inventus es qui cum accusatoribus sederes atque os tuum non modo ostenderes sed etiam offerres. inimicitias tibi fuisse cum Sex. Roscio et magnas rei familiaris controversias concedas necesse est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
restat, iudices, ut hoc dubitemus, uter potius Sex. Roscium occiderit, is ad quem morte eius divitiae venerint, an is ad quem mendicitas, is[*]mendicitas is ψ: mendicitatis σπφω: mendicitas A σχ qui antea tenuis fuerit, an is qui postea factus sit egentissimus, is qui ardens avaritia feratur infestus in suos, an is qui semper ita vixerit ut quaestum nosset nullum, fructum autem eum solum quem labore peperisset, is qui omnium sectorum audacissimus sit, an is qui propter fori iudiciorumque insolentiam non modo subsellia verum etiam urbem ipsam reformidet[*]reformidet Lambinus: reformidat codd. , postremo, iudices, id quod ad rem mea sententia maxime pertinet, utrum inimicus potius an filius.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
32
haec tu, Eruci, tot et tanta si nanctus[*]nanctus σπ, Halm: nactus cett. esses in reo, quam diu diceres! quo te modo iactares! tempus hercule te citius quam oratio deficeret. etenim in singulis rebus eius modi materies est ut dies singulos possis[*]posses Wesenberg consumere. neque ego non possum; non enim tantum mihi derogo, tametsi nihil adrogo, ut te copiosius quam me putem posse dicere. verum ego forsitan propter multitudinem patronorum[*]patronorum paternorum ςαφω in grege[*]grege ψ: gregem cett. adnumerer, te pugna Cannensis accusatorem[*]accusatorum Buttmann sat bonum fecit. multos caesos non ad Trasumennum[*]Trasumennum Fleckeisen: Trahasymennum ς: Trasimennum π: Trasimenum Aσψ lacum, sed ad Servilium vidimus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
"quis ibi non est volneratus ferro Phrygio?" non necesse est omnis commemorare Curtios, Marios, denique Memmios[*]Memmios Vrsinus: Mammeos codd. quos iam aetas a proeliis avocabat, postremo Priamum ipsum senem[*]senem del. Madvig 11 rei p. ed. R: re p. codd. , Antistium quem non modo aetas sed etiam leges pugnare prohibebant. iam quos nemo propter ignobilitatem nominat, sescenti sunt qui inter sicarios et de veneficiis accusabant; qui omnes, quod ad me attinet, vellem viverent. nihil enim mali est canes ibi quam plurimos esse ubi permulti observandi multaque servanda sunt.