Pro S. Roscio Amerino, M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
ei denique qui tum armati dies noctesque concursabant[*]concursabant concurabant ς: circumcursabant (cucurs. ψ1) ψ2 , qui Romae erant adsidui, qui omni tempore in praeda et in[*]et in ω: et cett. sanguine versabantur, sex. Roscio temporis illius acerbitatem iniquitatemque obicient et illam sicariorum multitudinem in qua ipsi duces ac principes erant huic crimini putabunt fore? qui non modo Romae non fuit sed omnino quid Romae ageretur nescivit[*]nescivit Madvig: nesciret codd. , propterea quod ruri adsiduus, quem ad modum tute confiteris, fuit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
vereor ne aut molestus sim vobis, iudices, aut ne ingeniis vestris videar diffidere, si de tam perspicuis rebus diutius disseram. Eruci criminatio tota, ut arbitror, dissoluta est; nisi forte exspectatis ut illa diluam quae de peculatu ac de eius modi rebus commenticiis inaudita nobis ante hoc tempus ac nova obiecit; quae mihi iste visus est ex alia[*]alia aliena Passeratius: aliqua A. Eberhard oratione declamare quam in alium reum commentaretur; ita neque ad crimen parricidi neque ad eum qui causam dicit pertinebant[*]pertinebant Naugerius (2): pertinebat codd. ; de quibus quoniam[*]quoniam (quõ ς: qm ς mg) σσχ: cum A ω: quomodo πψ: uno φ verbo arguit, verbo satis est negare. si quid est quod ad testis reservet, ibi quoque nos[*]ibi quoque nos σσχ, Madvig: ibi nos quoque cett. , ut in ipsa causa, paratiores reperiet quam putabat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
30
venio nunc eo quo me non cupiditas ducit sed fides. nam si mihi liberet accusare, accusarem alios potius ex quibus possem crescere; quod certum est non facere, dum utrumvis licebit. is enim mihi videtur amplissimus qui sua virtute in altiorem locum pervenit, non qui ascendit per alterius incommodum et calamitatem. desinamus aliquando ea scrutari quae sunt inania; quaeramus ibi[*]ibi ς2, Steinmetz: ubi cett. (cf. Clu. 37) maleficium ubi et est et inveniri potest; iam intelleges, Eruci, certum crimen quam multis suspicionibus coarguatur[*]arguatur A , tametsi neque omnia dicam et leviter unum quidque[*]quidque Wesenberg: quodque codd. tangam. neque enim id facerem, nisi necesse esset, et id erit signi me invitum facere, quod non persequar[*]persequar Lambinus: prosequar codd. longius quam salus huius et mea fides postulabit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
causam tu nullam reperiebas in Sex. Roscio; at ego in T. Roscio reperio. tecum enim mihi res est, Rosci, quoniam istic sedes ac te palam adversarium esse[*]esse |||| ς profiteris[*]profiteris edd. VR: profitearis codd. . de Capitone post viderimus, si, quem ad modum paratum esse audio, testis prodierit; tum alias quoque suas palmas cognoscet de quibus me ne audisse quidem suspicatur. Cassius ille quem populus Romanus verissimum[*]severissimum mg. Lambini et sapientissimum iudicem putabat identidem in causis quaerere solebat 'cui bono' fuisset. sic vita hominum est ut ad maleficium nemo conetur sine spe atque emolumento accedere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hunc quaesitorem ac iudicem fugiebant atque horrebant[*]abhorrebant A ei quibus periculum creabatur ideo quod, tametsi veritatis erat amicus, tamen natura non tam propensus ad misericordiam quam applicatus[*]applicatus Novák (cf. Fin. vi. 34): implicatus codd.: implacatus Gravius: inclinatus Manutius ad severitatem videbatur. ego, quamquam praeest huic quaestioni vir et contra audaciam fortissimus et ab innocentia clementissimus, tamen facile me paterer vel illo ipso acerrimo iudice quaerente vel apud Cassianos iudices, quorum etiam nunc ei[*]nunc ii Naugerius: nuncii σπω: nuntii cett. quibus causa dicenda est nomen ipsum reformidant, pro Sex. Roscio dicere.