Pro S. Roscio Amerino, M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus
Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo
Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca
Oxoniensis.
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
verum haec missa facio; illud quaero, is homo qui[*]qui ψ2: om. cett.
ut tute dicis,
numquam inter homines fuerit[*]fuit A
, per quos homines hoc tantum
facinus, tam occultum[*]occulte Kayser
, absens praesertim, conficere potuerit. multa
sunt falsa, iudices, quae tamen argui suspiciose possunt; in his rebus
si suspicio reperta erit, culpam inesse concedam. Romae Sex. Roscius
occiditur, cum in agro Amerino esset filius. Litteras, credo, misit
alicui sicario qui Romae noverat neminem. arcessivit
[*]arcessivit arcessi vita ς: arcessunt A
φ
aliquem[*]aliquem.. quem
[*]Quem Priscian. (K. iii. 534): aliquem codd.
aut[*]aut ς: at (ac ω) cett.
quando? nuntium misit. quem aut ad quem?
pretio, gratia, spe, promissis induxit aliquem. nihil horum ne confingi
quidem potest; et tamen causa de parricidio dicitur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
reliquum est ut per servos id admiserit. O, di immortales, rem
miseram et calamitosam! quid
[*]quid scripsi: quod codd.
? in tali crimine quod innocenti[*]quod innocenti quod innocentibus Halm (2): innocenti w
saluti
solet esse ut servos in quaestionem polliceatur[*]polliceatur mg. Sylvii: polliceantur codd.
, id Sex. Roscio facere
non licet? vos qui hunc accusatis omnis eius servos habetis; unus
puer victus cotidiani administer[*]minister ω
ex tanta familia Sex. Roscio relictus
non est. te nunc appello, Scipio, te, Metelle[*]M. Krause: Q. χ: om. cett.
; vobis advocatis,
vobis agentibus aliquotiens duos servos paternos in quaestionem ab
adversariis Sex. Roscius postulavit; meministisne Roscium[*]meministisne T. Roscium ed. R. Stephani: meministine T. Rosci codd.
recusare? quid? ei servi ubi sunt? Chrysogonum, iudices, sectantur;
apud eum sunt in honore et[*]iis σχ, Madvig: his cett.
in pretio. etiam nunc ut ex eis quaeratur
ego postulo, hic orat atque obsecrat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid facitis? cur recusatis?
dubitate etiam nunc, iudices, si potestis, a quo sit Sex. Roscius
occisus, ab eone qui propter illius mortem in egestate et in[*]et in χω, Halm: et cett.
insidiis
versatur, cui ne quaerendi quidem de morte patris potestas
permittitur, an ab eis qui quaestionem fugitant, bona possident, in
caede atque ex caede vivunt. omnia, iudices, in hac causa sunt misera
atque indigna; tamen hoc nihil neque acerbius neque iniquius
proferri potest: mortis paternae de servis paternis quaestionem
habere filio non licet! ne tam diu quidem dominus erit in suos dum
ex eis de patris morte quaeratur? veniam, neque ita multo postea[*]postea scripsi: post.. ς: post cett.
, ad
hunc locum; nam hoc totum
ad Roscios pertinet, de quorum audacia tum me dicturum pollicitus
sum, cum Eruci crimina diluissem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
29
nunc, Eruci, ad te venio. conveniat mihi tecum necesse est, si ad
hunc maleficium istud pertinet, aut ipsum sua manu fecisse, id quod
negas, aut per aliquos liberos aut servos. liberosne? quos neque ut
convenire[*]convenire ed. Guar.: conveniret (-em ω) codd.
potuerit neque qua ratione inducere neque ubi neque per
quos neque qua spe aut quo pretio potes ostendere. ego contra
ostendo non modo nihil eorum fecisse Sex. Roscium sed ne potuisse
quidem facere, quod neque Romae multis annis fuerit neque de
praediis umquam temere discesserit. restare tibi videbatur
servorum nomen, quo quasi in portum reiectus a ceteris
suspicionibus confugere posses; ubi scopulum offendis 'eius modi ut
non modo ab hoc crimen[*]crimine σφω
resilire videas verum omnem suspicionem
in vosmet ipsos recidere intellegas.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid ergo est[*]quid est ergo ψ
quo tamen[*]tamen ς: tandem cett.
accusator inopia argumentorum confugerit[*]confugit Madvig
? eius modi tempus erat'
inquit 'ut homines volgo impune occiderentur; qua re hoc tu propter
multitudinem sicariorum nullo negotio facere potuisti.' interdum
[*]interdum cod. (?) Vrsini: interim mei
mihi videris, Eruci, una mercede duas res adsequi velle, nos iudicio
perfundere[*]perfundere pessundare Trojel: pervertere Halm (cf. Suet. Domit. 8 perfusoriis assertionibus), accusare autem eos ipsos a quibus mercedem accepisti.
quid ais? volgo occidebantur? per quos et a quibus? nonne
[*]nonne non Ernesti
cogitas te
a sectoribus huc adductum esse? quid postea? nescimus per ista
tempora eosdem fere sectores fuisse collorum et bonorum?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.