Pro S. Roscio Amerino, M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
O singularem sapientiam, iudices! nonne videntur hunc hominem ex rerum natura sustulisse et eripuisse cui repente caelum, solem, aquam terramque ademerint ut, qui eum necasset unde ipse natus esset[*]esset Angelius: est (esset σχψ) et codd. , careret eis rebus omnibus ex quibus omnia nata esse dicuntur? noluerunt feris corpus obicere ne bestiis quoque quae tantum scelus attigissent immanioribus uteremur; non sic nudos in flumen deicere ne, cum delati essent in mare, ipsum[*]mare, mare ipsum Richter polluerent quo cetera quae violata sunt expiari putantur; denique nihil tam vile neque tam volgare est cuius partem ullam reliquerint.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
etenim quid tam est[*]tam est est tam χ, Lambinus (quid enim tam commune cit. Cicero Orat. 107; Quintil. xii. 6. 4) commune quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis? ita vivunt, dum possunt, ut ducere animam[*]animam σχψ, Cic. l. c.: animum cett. de caelo non queant, ita moriuntur ut eorum ossa terra non tangat[*]terram non tangant Cic. l. c. , ita iactantur fluctibus ut numquam adluantur[*]adluantur Cic. l. c., Sylvius: abluantur codd. , ita postremo eiciuntur ut ne ad saxa quidem mortui conquiescant. tanti malefici crimen, cui maleficio tam insigne supplicium est constitutum, probare te, Eruci, censes posse talibus viris, si ne causam quidem malefici protuleris? si hunc apud bonorum emptores ipsos accusares eique iudicio Chrysogonus praeesset, tamen diligentius paratiusque venisses.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Vtrum quid agatur non vides, an apud quos agatur? agitur de parricidio quod sine multis causis suscipi non potest; apud homines autem prudentissimos agitur qui intellegunt neminem ne minimum quidem maleficium sine causa admittere.
27
esto, causam proferre non potes. tametsi statim vicisse debeo, tamen de meo[*]meo Madvig: in eo codd. (cf. Clu. 65) iure decedam et tibi quod in alia causa non concederem in hac concedam fretus huius innocentia. non quaero abs te qua re patrem Sex. Roscius occiderit, quaero quo modo occiderit. ita quaero abs te, Eruci: quo modo, et sic tecum agam ut meo loco vel respondendi vel interpellandi tibi potestatem faciam vel etiam, si quid voles, interrogandi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quo modo occidit? ipse percussit an aliis occidendum dedit? si ipsum arguis, Romae non fuit; si per alios fecisse dicis, quaero quos[*]quos ς, Richter: om. cett. ? servosne an liberos? si liberos[*]si liberos Madvig: om. codd. , quos homines? indidemne Ameria an hosce ex urbe sicarios? si Ameria[*]si Ameria σχψ: si Ameriae cett. , qui sunt ei[*]ii ω Halm: hi cett. ? cur[*]cur quur σπψ1: quine χ: om. ς in lac. (cf. §108) non nominantur? si Roma[*]Roma ed. R. Stephani: Romae codd. , unde eos noverat Roscius qui Romam multis annis non venit neque umquam plus triduo fuit? ubi eos convenit? qui conlocutus[*]qui conlocutus G. Krüger: quicum locutus codd. est? quo modo persuasit? 'pretium dedit'; cui dedit? per quem dedit? unde aut quantum dedit? nonne his vestigiis ad caput malefici perveniri solet? et simul tibi in mentem veniat facito quem ad modum vitam huiusce depinxeris; hunc hominem ferum atque agrestem fuisse, numquam cum homine quoquam conlocutum esse, numquam in oppido constitisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
qua in re praetereo illud quod mihi maximo argumento ad huius innocentiam poterat esse, in rusticis moribus, in victu arido, in hac horrida incultaque vita istius modi maleficia gigni non solere. Vt non omnem frugem neque arborem in omni agro reperire possis, sic non omne facinus in omni vita nascitur. in urbe luxuries creatur, ex luxuria[*]luxuria luxoriae ς: luxurie w exsistat avaritia necesse est, ex avaritia erumpat audacia, inde omnia scelera ac[*]ac atque σχ: et A maleficia gignuntur; vita autem haec rustica quam tu agrestem vocas parsimoniae, diligentiae, iustitiae magistra est.