Pro S. Roscio Amerino, M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus
Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo
Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca
Oxoniensis.
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
videtisne quos[*]quos quod χ2ψ2
nobis poetae tradiderunt patris ulciscendi causa
supplicium de matre sumpsisse, cum praesertim deorum
immortalium iussis atque oraculis id fecisse dicantur, tamen ut eos
agitent Furiae neque consistere umquam[*]usquam A
patiantur, quod ne pii
quidem sine scelere esse potuerunt? sic se res habet, iudices:
magnam vim, magnam necessitatem, magnam possidet religionem
paternus maternusque sanguis; ex quo si qua macula concepta est,
non modo elui[*]elui Victorius: leui ςαπφ: leni χψ: lui ω: om.
ς
in lac.
non potest verum usque eo permanat ad animum ut
summus furor atque amentia consequatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nolite enim putare, quem
ad modum in fabulis saepenumero videtis, eos qui aliquid impie
scelerateque commiserint[*]commiserint ed. R: commiserunt codd.
agitari et perterreri Furiarum taedis
ardentibus. Sua quemque fraus et suus terror maxime vexat, suum
quemque scelus agitat amentiaque adficit, suae malae cogitationes
conscientiaeque animi terrent; hae[*]hae haec w, Schol. Lucan. vii. 784 (cf. Deiot. 26) sunt impiis adsiduae
domesticaeque Furiae quae dies noctesque parentium[*]parentium ςαπ: parentum cett. (cf. Neue i. 404) poenas a
consceleratissimis filiis repetant.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec magnitudo malefici facit ut,
nisi paene manifestum parricidium proferatur, credibile non sit, nisi
turpis adulescentia, nisi omnibus flagitiis vita inquinata, nisi sumptus
effusi cum probro atque dedecore, nisi prorupta[*]praerupta ω
audacia, nisi
tanta temeritas ut non procul abhorreat ab insania. accedat huc
oportet odium parentis, animadversionis[*]animumadversionis ς
paternae metus, amici
improbi, servi conscii, tempus idoneum, locus opportune captus ad
eam rem; paene dicam, respersas
manus sanguine paterno iudices videant oportet, si tantum facinus,
tam immane, tam acerbum credituri sunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
qua re hoc quo minus est
credibile, nisi ostenditur, eo magis est, si convincitur, vindicandum.
25
itaque cum multis ex rebus intellegi potest maiores nostros non modo
armis plus quam ceteras nationes verum etiam consilio sapientiaque
potuisse, tum ex hac re vel maxime quod in impios singulare
supplicium invenerunt. qua in re quantum prudentia praestiterint[*]praestiterint (-it ς) σχψ: praestiterunt cett. eis
qui apud ceteros sapientissimi fuisse dicuntur considerate.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
prudentissima
civitas Atheniensium, dum ea rerum potita est, fuisse
traditur; eius porro civitatis sapientissimum Solonem dicunt fuisse,
eum qui leges quibus hodie quoque utuntur scripserit[*]scripserit scripsit Halm
. is cum
interrogaretur cur nullum supplicium constituisset in eum qui
parentem necasset, respondit se id neminem facturum putasse.
sapienter fecisse dicitur, cum de eo nihil sanxerit quod antea
commissum non erat, ne non tam prohibere quam admonere
videretur. quanto nostri maiores sapientius! qui cum intellegerent
nihil esse tam sanctum quod non aliquando violaret audacia,
supplicium in parricidas singulare excogitaverunt ut, quos natura
ipsa retinere in officio non potuisset, ei[*]ii Naugerius (2): in ς: om. cett.
magnitudine poenae a[*]a s, Wesenberg: om. mei
maleficio summoverentur. insui voluerunt in culleum vivos atque ita[*]ita om. w, del. Kayser
in flumen deici.