Pro S. Roscio Amerino, M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus
Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo
Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca
Oxoniensis.
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quae quoniam te fefellerunt[*]fefellerunt ed. V: fefellerint codd.
,
Eruci, quoniamque vides versa esse omnia, causam pro Sex. Roscio, si
non commode, at libere dici, quem dedi putabas defendi intellegis,
quos tradituros sperabas vides iudicare, restitue nobis aliquando
veterem tuam illam calliditatem atque prudentiam, confitere[*]aut confitere te Hotoman
huc ea
spe venisse quod putares hic latrocinium, non iudicium futurum.
de parricidio causa dicitur; ratio ab accusatore reddita non est quam
ob causam patrem filius occiderit.
quod in minimis noxiis et in his
levioribus peccatis quae magis crebra et iam prope cotidiana sunt vel[*]vel Eberhard: id codd.: et Klotz: del. Ascens. (3)
maxime et primum quaeritur, quae causa malefici fuerit, id Erucius in
parricidio quaeri non putat oportere. in quo scelere, iudices, etiam
cum multae causae convenisse unum in locum atque inter se
congruere videntur, tamen non temere creditur, neque levi
coniectura res penditur, neque testis incertus auditur, neque
accusatoris ingenio res iudicatur. cum multa antea commissa
maleficia, cum vita hominis perditissima, tum singularis
audacia ostendatur necesse est, neque audacia solum sed summus
furor atque amentia. haec cum sint omnia, tamen exstent oportet
expressa sceleris vestigia, ubi, qua ratione, per quos, quo tempore
maleficium sit admissum. quae nisi multa et manifesta sunt,
profecto res tam scelesta, tam atrox, tam nefaria credi non potest.
Magna est enim vis humanitatis; multum valet communio sanguinis;
reclamitat istius modi suspicionibus ipsa natura; portentum atque
monstrum certissimum est esse aliquem humana specie et figura qui
tantum immanitate bestias vicerit ut, propter quos hanc suavissimam
lucem aspexerit, eos indignissime luce privarit, cum etiam feras inter
sese partus atque educatio et natura ipsa conciliet.
23
non ita multis ante annis aiunt Caelium[*]Caelium Valerius Max. viii. 1. 13: Colelium (Cold- φψ) codd.
quendam Terracinensem[*]Terracinensem σπω, Schol.: Tarracinensem cett., Valerius Max. (cf. Schuchardt iii. 103),
hominem non obscurum, cum cenatus cubitum in idem conclave cum
duobus adulescentibus filiis isset, inventum esse mane iugulatum.
cum neque servus quisquam reperiretur[*]reperiretur Angelius: reperiebatur codd.
neque liber ad quem ea
suspicio pertineret, id aetatis autem duo filii propter cubantes ne
sensisse quidem se dicerent, nomina filiorum de parricidio delata
sunt. quid poterat tam esse[*]tam esse Gruter: sa est ς: sane Aπφω
: satis est σχψ suspiciosum Madvig: suspiciosum autem codd.: suspiciosum. Suspiciosum autem coni. Halm
suspiciosum? neutrumne sensisse?
ausum autem esse quemquam se in id conclave committere eo
potissimum tempore cum ibidem essent duo adulescentes filii qui et
sentire et defendere facile possent? erat porro nemo in quem ea
suspicio conveniret.
tamen, cum planum iudicibus esset factum
aperto ostio dormientis eos repertos esse, iudicio absoluti
adulescentes et suspicione omni liberati sunt. nemo enim putabat
quemquam esse qui, cum omnia
divina atque humana iura scelere nefario polluisset, somnum statim
capere potuisset[*]potuisset edd. VR: potuisse (-se || ς) codd.: posset Ernesti
, propterea quod qui tantum facinus commiserunt
non modo sine cura quiescere sed ne spirare quidem sine metu
possunt.