Pro S. Roscio Amerino, M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus
Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo
Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca
Oxoniensis.
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
videte iam porro cetera, iudices, ut intellegatis fingi maleficium
nullum[*]maleficum nullum fingi s, Halm
posse quo iste sese non contaminarit. in rebus minoribus
socium fallere turpissimum est aequeque turpe atque illud de quo
ante dixi; neque iniuria, propterea quod auxilium sibi se putat
adiunxisse qui eum altero rem communicavit. ad cuius igitur fidem
confugiet, cum per eius fidem laeditur cui se commiserit? atque
[*]atqui σχψ
ea
sunt animadvertenda
peccata maxime quae difficillime praecaventur. tecti
esse ad alienos possumus, intimi[*]intumi (-temi A) mei
multa apertiora videant necesse est;
socium cavere qui possumus? quem etiam si metuimus, ius offici
laedimus. recte igitur maiores cum qui socium fefellisset in virorum
bonorum numero non
putarunt haberi oportere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
at vero Roscius non unum rei
pecuniariae socium fefellit, quod, tametsi grave est, tamen
aliquo modo posse ferri videtur, verum novem homines
honestissimos[*]honestissimos fortissimos ed. V
, eiusdem muneris, legationis, offici mandatorumque
socios, induxit, decepit, destituit, adversariis tradidit, omni fraude et
perfidia fefellit; qui de scelere suspicari eius[*]de scelere suspicari eius scripsi: de eius scelere suspicari eius ς: de eius scelere suspicari π: de eius scelere suspicari cett.
nihil potuerunt, socium
offici metuere non debuerunt, eius malitiam non viderunt, orationi
vanae crediderunt. itaque nunc illi homines honestissimi propter
istius insidias parum putantur cauti providique fuisse; iste qui initio
proditor fuit, deinde perfuga, qui primo sociorum consilia adversariis
enuntiavit, deinde societatem cum ipsis adversariis coiit[*]coiit σχω: coit cett. (cf. Mur. 20), terret etiam
nos ac minatur[*]ac || minatur ς: fort. ac dominatur (cf. §24) tribus praediis, hoc est praemiis sceleris, ornatus. in
eius modi vita, iudices, in his tot tantisque flagitiis hoc quoque
maleficium de quo iudicium est
reperietis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
etenim quaerere ita debetis: ubi multa avare, multa
audacter[*]audaciter Sylvius
, multa improbe, multa perfidiose facta videbitis, ibi scelus
quoque latere inter illa tot flagitia putatote. tametsi hoc quidem
minime latet quod ita promptum et propositum est ut non ex illis
maleficiis quae in illo constat[*]constat ed. V: constant codd.
esse hoc intellegatur verum ex hoc
etiam, si quo de[*]quo de Gulielmius: quod de codd.: quod Ascens. (2) illorum forte dubitabitur[*]dubitatur Aσχψ1
, convincatur. quid tandem,
quaeso,
iudices? num aut ille lanista omnino iam a gladio recessisse[*]gladio recessisse Madvig: gladiatore cessisse codd.: gladiatura cessisse Manutius
videtur
aut hic[*]hic Schol.: is (his A
φ) codd.: iste ed. Lambin.
A. D. 1584 discipulus[*]discipulis ςαπ2φ
magistro tantulum de arte concedere? par est
avaritia, similis improbitas, eadem impudentia, gemina audacia.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
41
etenim, quoniam fidem magistri cognostis, cognoscite[*]cognoscitis Aπσφ
nunc
discipuli aequitatem. dixi iam antea saepe numero postulatos esse ab
istis duos servos in quaestionem. tu semper, Rosci, recusasti.
quaero abs te: 'Eine qui postulabant indigni erant qui impetrarent, an
is te[*]is te Heusinger: iste codd.
non commovebat pro quo postulabant, an res ipsa tibi iniqua
videbatur?' postulabant homines nobilissimi atque integerrimi
nostrae civitatis quos iam antea nominavi; qui ita vixerunt talesque
a populo Romano putantur ut quicquid dicerent nemo esset qui non
aequum putaret. postulabant autem pro homine miserrimo atque
infelicissimo qui vel ipse sese in cruciatum dari cuperet, dum de
patris morte
quaereretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
res porro abs te eius modi postulabatur ut nihil
interesset, utrum eam rem[*]rem del. Halm (2) recusares an de maleficio confiterere.
quae cum[*]cum om. ς in lac.
ita sint, quaero abs te quam ob causam recusaris. cum
occiditur Sex. Roscius ibidem fuerunt. servos ipsos, quod ad me
attinet, neque arguo neque purgo; quod a vobis oppugnari[*]repugnari Sylvius
video ne
in quaestionem dentur, suspiciosum est; quod vero apud vos ipsos in
honore tanto sunt, profecto necesse est sciant aliquid, quod si
dixerint perniciosum vobis futurum sit. — in dominos quaeri de servis
iniquum[*]iniquom σσχ1 at non quaeritur Büchner: at ne quaeritur codd.: anne quaeritur Ascens. (2): at neque in vos quaeritur Madvig
est. — at non quaeritur; sex. enim Roscius reus est; neque
enim[*]neque enim neque in dominum Müller
, cum de hoc quaeritur, in dominos quaeritur ; vos enim dominos[*]in dominos quaeritur Halm:om. codd.
esse dicitis. — cum Chrysogono sunt.
— ita credo; litteris eorum et urbanitate Chrysogonus ducitur ut inter
suos omnium deliciarum atque omnium artium puerulos ex tot
elegantissimis familiis lectos velit hos versari, homines paene
operarios, ex Amerina disciplina patris
familiae rusticani.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.