Pro S. Roscio Amerino, M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus
Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo
Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca
Oxoniensis.
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
non ita est profecto, iudices; non est veri
simile ut Chrysogonus horum litteras adamarit aut
humanitatem, non ut rei familiaris negotio diligentiam cognorit
eorum et fidem. est quiddam quod occultatur; quod quo studiosius
ab istis[*]istis Halm: ipsis codd.
opprimitur et absconditur, eo magis
eminet et apparet. quid igitur?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
42
Chrysogonus suine[*]suine cod. Paris. 6369: tuine σψ2: tui cett.
malefici occultandi causa
quaestionem de eis haberi non volt?
minime, iudices; non in omnis arbitror omnia convenire. ego in
Chrysogono, quod ad me attinet, nihil eius modi suspicor; neque hoc
mihi nunc[*]mihi nunc mihi ς
primum in mentem venit dicere. meministis me ita
distribuisse initio causam[*]in causam ς
: in crimen cuius tota argumentatio
permissa Erucio est, et in audaciam cuius partes Rosciis impositae[*]impostae Zielinski p. 186
sunt. quicquid malefici, sceleris, caedis erit, proprium id Rosciorum
esse debebit. nimiam gratiam potentiamque Chrysogoni dicimus et
nobis obstare et perferri nullo modo posse et a vobis, quoniam
potestas data est, non modo infirmari verum etiam
vindicari oportere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ego sic existimo, qui quaeri velit ex eis quos
constat, eum caedes facta sit[*]sit est Halm
, adfuisse, cum cupere
verum inveniri[*]inveniri Pluygers: invenire codd.
; qui id[*]qui id scripsi: quid ς: qui cett.
recuset, eum profecto, tametsi verbo non
audeat, tamen re ipsa de maleficio suo confiteri. dixi initio, iudices,
nolle me plura de istorum scelere dicere quam causa postularet ac
necessitas ipsa cogeret. nam et multae res adferri possunt, et una
quaeque[*]de una quaque Lambinus
earum multis cum argumentis dici potest. verum ego quod
invitus ac necessario facio neque diu neque diligenter facere possum.
quae
praeteriri nullo modo poterant, ea leviter, iudices, attigi, quae posita
sunt in suspicionibus de quibus, si coepero dicere, pluribus verbis sit
disserendum, ea vestris ingeniis coniecturaeque committo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
43
venio nunc ad illud nomen aureum Chrysogoni sub quo nomine
tota societas latuit[*]latuit Madvig: statuit codd.
; de quo, iudices, neque quo modo dicam neque
quo modo taceam reperire possum. si enim taceo, vel maximam
partem[*]partem causae Kraffert
relinquo; sin autem dico, vereor ne non ille solus, id quod ad
me nihil attinet, sed alii quoque plures laesos se[*]laesos se scripsi: laesos se esse codd. (cf. Zielinski p. 192) putent. tametsi ita
se res habet ut mihi in communem causam sectorum dicendum nihil
magno opere videatur; haec enim causa nova profecto et singularis
est. bonorum Sex. Rosci emptor est Chrysogonus[*]emptor est Chrysogonus w: emptorẽ Chrysogonus ς: emptorem Chrysogonum cett.
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
primum[*]primum ς
hoc
videamus: eius hominis bona qua ratione venierunt aut quo modo
venire potuerunt? atque hoc non ita quaeram, iudices, ut id dicam
esse indignum, hominis innocentis bona venisse — si enim haec
audientur[*]audientur audaciter Richter ac] ac || ς: aut σχψ: fort. atque ac libere dicentur, non fuit tantus homo Sex. Roscius in
civitate ut de eo potissimum conqueramur — verum ego hoc[*]ego hocom. hoc A: om. ego w, Halm
quaero:
qui potuerunt[*]potuerint ς
ista ipsa lege quae de proscriptione est, sive Valeria
est sive Cornelia — non enim novi nec scio — verum ista ipsa lege bona
Sex. Rosci venire qui potuerunt?