Pro S. Roscio Amerino, M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
scriptum enim ita dicunt esse: VT AVT[*]ut aut scripsi: ut ut ς: ut cett. veneant ς: veniant cett. EORVM BONA VENEANT QVI PROSCRIPTI SVNT; quo in numero Sex. Roscius non est: AVT EORVM QVI IN ADVERSARIORVM PRAESIDIIS OCCISI SVNT. Dum praesidia ulla fuerunt, in Sullae praesidiis fuit; postea quam ab armis omnes recesserunt[*]omnes recesserunt scripsi: recesserunt (disceps. σχ. disces. ψ) codd.: recessum est C. Stephanus: recessimus Richter , in summo otio rediens a cena Romae occisus est. si[*]si ψ2: om. cett. lege, bona quoque lege venisse fateor. sin autem constat contra omnis non modo[*]modo more Ernesti veteres leges verum etiam novas occisum esse, bona quo iure aut quo modo aut qua lege venierint quaero.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
44
in quem hoc dicam quaeris, Eruci? non in eum quem vis et putas; nam Sullam et oratio mea ab initio et ipsius eximia virtus omni tempore purgavit. ego haec omnia Chrysogonum fecisse dico, ut ementiretur, ut malum civem Sex. Roscium[*]Sex. Ernesti: om. codd. fuisse fingeret, ut eum apud adversarios occisum esse diceret, ut his de[*]his de ed. R. Stephani: hisce codd.: hisce de Ascens. (2) rebus a legatis Amerinorum doceri Sullam passus non sit. denique etiam illud suspicor, omnino haec bona non venisse; id quod postea, si per vos, iudices, licitum erit, aperietur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
opinor enim esse in lege quam ad diem proscriptiones venditionesque fiant, nimirum Kalendas Iunias. aliquot post mensis et homo occisus est et bona venisse dicuntur. profecto aut haec bona in tabulas publicas nulla[*]nulla ratione ψ2 redierunt nosque ab isto nebulone facetius eludimur quam putamus, aut, si redierunt, tabulae publicae corruptae aliqua ratione sunt; nam lege quidem bona venire non potuisse constat. intellego me ante tempus, iudices, haec serutari et prope modum errare qui, cum capiti Sex. Rosci mederi debeam, reduviam[*]redii viam ς curem[*]curem s, ed. R: cure (-ae A) mei . non enim laborat de pecunia, non ullius rationem sui commodi ducit; facile egestatem suam Sc laturum putat, si hac indigna suspicione et ficto crimine liberatus sit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
verum quaeso a vobis, iudices, ut haec pauca quae restant ita audiatis ut partim me dicere pro me ipso putetis, partim pro Sex. Roscio[*]pro Sex. edd. VR: Sex. codd. . quae enim mihi ipsi[*]ipsi om. ω indigna et intolerabilia videntur quaeque ad omnis, nisi providemus, arbitror pertinere, ea pro me ipso ex[*]ex Naugerius (2): et codd. animi mei sensu ac dolore pronuntio; quae ad huius vitae casum causamque[*]vitae casum causamque vitae discrimen casumque w: vitae causamque ω: vitae causam Ruhnken: vitam causamque Richter pertinent Eberhard: pertineant (-eat σφω) codd. pertinent et quid hic pro se dici velit et qua condicione contentus sit iam in extrema oratione nostra, iudices, audietis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
45
ego haec a Chrysogono mea sponte remoto Sex. Roscio quaero, primum qua re civis optimi bona venierint, deinde qua re hominis eius qui neque proscriptus[*]neque proscriptus Hotoman: om. codd. neque apud adversarios occisus est bona venierint[*]venierunt ςαω , cum[*]cum quin πχ1ψ in eos solos lex scripta sit, deinde qua re aliquanto post eam diem venierint quae dies in lege praefinita est, deinde[*]deinde denique Halm cur tantulo venierint. quae omnia si, quem ad modum solent liberti nequam et improbi facere, in patronum suum voluerit conferre, nihil egerit; nemo est enim qui nesciat propter magnitudinem rerum multa multos partim improbante partim imprudente[*]partim improbante scripsi: om. codd.: partim invito Madvig: partim conivente Ascens. (1) L. Sulla commisisse.