Pro S. Roscio Amerino, M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
placet igitur in his rebus aliquid imprudentia praeteriri? non placet, iudices, sed necesse est. etenim si Iuppiter optimus maximus cuius nutu et arbitrio caelum terra mariaque reguntur saepe ventis vehementioribus aut immoderatis tempestatibus aut nimio calore aut intolerabili frigore hominibus nocuit, urbis delevit, fruges perdidit, quorum nihil pernicii[*]pernicii Gellius ix. 14. 19, Nonius p. 486: pernicie codd. 21 commoda s, ed. R: commodis a ς: commodis cett. causa divino consilio sed vi ipsa et magnitudine rerum factum putamus, at contra commoda quibus utimur lucemque qua fruimur spiritumque quem ducimus ab eo nobis dari atque impertiri videmus, quid miramur, iudices[*]iudices Schol. om. codd. , Sullam, cum solus rem publicam regeret orbemque terrarum gubernaret imperique maiestatem quam armis receperat iam[*]iam scripsi: tum ς: ut Aπφω : cum σχψ: fort. suis legibus confirmaret, aliqua animadvertere non potuisse? nisi hoc mirum est quod vis divina adsequi non possit, si id mens humana adepta non sit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
verum ut haec missa faciam quae iam facta sunt, ex eis quae nunc cum[*]cum ς: om. cett. maxime fiunt nonne quivis potest intellegere omnium architectum et machinatorem unum esse Chrysogonum? qui Sex. Rosci nomen deferendum curavit[*]curavit hoe iudicium add. codd., del. Madvig (fort. ex h. d., i. e. hic deest, ortum), cuius honoris causa accusare se dixit Erucius...[*]Eruciuslac. ... [*]in vico Pallacinae] locus ubi cenaverat Roscius. — maxime metuit Sullam scilicet. — derivat tamen et ait se[*]vers. et 2 pag. hab. A, 1 pag. π, lac. non notat ς (`Iterum non parva textus pars deest. Quod factum est situ et exemplaris vetustate decrepita, quod vir doctissimus Poggius ex Gallis ad nos reportaverat, qui et huius orationis et alterius pro Murena repertor hac aetate fuit. Vt autem Fr. Barbarus dicere ac deplorare solet, occaecatum adeo exemplaris codicem unde haec exarata est oratio Florentiae viderat ut nullo pacto inde transcribi verbum potuerit.' Guarinus in Comment.) id est suspicionem suam in alium deducit. hoc enini dicebat Chrysogonus: non quia timui ne mihi tollerentur bona Rosci, ideo eius praedia dissipavi, sed, quia aedificabam, in Vcientanam ideo de his transtuli.' — manu praedia praediis] praediis occasione, quem ad moduni dicimus: 'fac ad manum ilium codiceni'. — hic ego audire istos cupio] in hoc capite de potentia Chrysogoni invidiam facit, ut enunieret singula deliciarum genera, quod habeat pluris possessiones, mancipia, quae omnia dicit de rapinis ipsum habere. (Schol. Gron. p.436.14.)
46
... aptam et ratione dispositam se habere existimant, qui in Sallentinis aut in Bruttiis habent unde vix ter in anno audire nuntium possunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
alter tibi descendit de Palatio et aedibus suis; habet animi causa[*]animi relaxandi causa ψ rus amoenum et suburbanum, plura praeterea praedia neque tamen ullum nisi praeclarum et propinquum. domus referta[*]refertafort. referta est vasis Corinthiis et Deliacis, in quibus est authepsa illa quam tanto pretio nuper mercatus est ut qui praetereuntes quid praeco enumeraret[*]quid praeco enumeraret (-re ς) ς, Steinmetz: quid praeconum numerare ς: quid praeco enuntiare χ: quid precium nuntiare π: quid praetium numerare (enum- ψ2) Aφψ1ω : pecuniam numerare B audiebant fundum venire arbitrarentur. quid praeterea caelati argenti, quid stragulae vestis, quid pictarum tabularum, quid signorum, quid marmoris apud illum putatis esse? tantum scilicet quantum e multis splendidisque familiis in turba et rapinis coacervari una in domo[*]una in domo σχψ: una in (vi ABφ ) nemo ςαβπφ: una in venio ω potuit. familiam vero quantam et quam variis cum artificiis habeat quid ego dicam?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Mitto hasce artis volgaris, coquos[*]coquos Aπψ : cocos cett. , pistores[*]pistores Naugerius: pictores codd. , lecticarios; animi et aurium causa tot homines habet ut cotidiano cantu vocum et nervorum et tibiarum nocturnisque conviviis[*]conviciis Paul (cf. Mur. 13) tota vicinitas personet. in hac vita, iudices, quos sumptus cotidianos, quas effusiones fieri putatis, quae vero convivia? honesta, credo, in eius modi domo, si domus haec habenda est potius quam[*]quam B σχψ: om. catt. officina nequitiae ac[*]ac et φχψ1ω deversorium flagitiorum omnium.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ipse vero quem ad modum composito[*]compto Bücheler delibuto Aχ1ω et dilibuto capillo passim per forum volitet cum magna caterva togatorum videtis[*]videtis Reid: et invidetis iudices et unum (inium ς mg.) videtis ς: etiam videtis iudices cett.: om. B: del. Manutius: et unum videtis Steinmetz , iudices; videtis ut omnis despiciat, ut hominem prae se neminem putet, ut se solum beatum, solum potentem putet. quae vero efficiat et quae conetur si velim commemorare, vereor, iudices, ne quis imperitior existimet me causam nobilitatis victoriamque voluisse laedere. tametsi meo iure possum, si quid in hac parte mihi non placeat, vituperare; non enim vereor ne quis alienum me animum habuisse a causa nobilitatis existimet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.