Pro S. Roscio Amerino, M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
sciunt ei qui me norunt me pro mea[*]mea Madvig: illa codd. tenui infirmaque parte, postea quam id quod maxime volui fieri non potuit, ut componeretur, id maxime defendisse ut ei vincerent qui vicerunt. quis enim erat qui non videret humilitatem cum dignitate de[*]dignitate de del. Madvig amplitudine contendere? quo in certamine perditi civis erat non se ad eos iungere quibus incolumibus et domi dignitas et foris auctoritas retineretur. quae perfecta esse et suum cuique honorem et gradum redditum gaudeo, iudices, vehementerque laetor eaque omnia deorum voluntate, studio populi Romani, consilio et imperio et felicitate Sullae gesta esse intellego.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod animadversum est in eos qui contra omni ratione pugnarunt, non debeo reprehendere; quod viris fortibus quorum opera eximia in rebus gerendis exstitit honos habitus est, laudo. quae ut fierent idcirco pugnatum esse arbitror meque in eo studio partium fuisse confiteor. sin autem id actum est et idcirco arma sumpta sunt ut homines postremi pecuniis alienis locupletarentur et in fortunas unius cuiusque impetum facerent, et id non modo re prohibere non licet sed ne verbis quidem vituperare, tum vero in isto[*]in isto isto w, Garatoni bello non recreatus neque restitutus sed subactus oppressusque populus Romanus est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
verum longe aliter est; nil horum est, iudices. non modo non laedetur[*]laedetur Angelius: laeditur codd. causa nobilitatis, si istis hominibus resistetis, verum etiam ornabitur.
48
etenim qui haec vituperare volunt[*]volent σπφω Chrysogonum tantum posse queruntur; qui laudare volunt concessum ei non esse commemorant. ac iam nihil est quod quisquam aut tam stultus aut tam improbus sit qui dicat[*]quid dicat ς equidem Siesbeye : 'vellem quidem liceret; hoc dixissem.' dicas licet. 'hoc fecissem.' facias licet; nemo prohibet. 'hoc decrevissem.' decerne [*]decerne || ς: decernere A , modo recte; omnes approbabunt. 'hoc iudicassem.' laudabunt omnes, si recte et ordine iudicaris.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
dum necesse erat resque ipsa cogebat, unus omnia poterat[*]potuerat A ; qui postea quam magistratus creavit legesque constituit, sua cuique procuratio auctoritasque est restituta. quam si retinere volunt[*]volent Richter ei qui reciperarunt in perpetuum poterunt obtinere; sin has caedis et rapinas et hos tantos tamque profusos sumptus aut facient aut approbabunt — nolo in eos gravius quicquam ne ominis[*]ominis Manutius: hominis codd. quidem causa dicere, unum hoc dico: nostri isti nobiles nisi vigilantes et boni et fortes et misericordes erunt, eis hominibus in quibus haec erunt ornamenta sua concedant necesse est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quapropter desinant aliquando dicere male aliquem locutum esse, si qui vere ac libere locutus sit, desinant suam causam cum Chrysogono communicare, desinant, si ille laesus sit, de se aliquid detractum arbitrari, videant ne turpe miserumque sit eos qui equestrem splendorem pati non potuerunt servi nequissimi dominationem ferre posse. quae quidem dominatio, iudices, in aliis rebus antea versabatur, nunc vero quam viam munitet et quod[*]et quod quod ψ2: quo Boemoraeus iter adfectet[*]quam... adfectet e poeta sumptum esse putavit Gruter videtis, ad fidem, ad ius iurandum, ad iudicia vestra, ad id quod solum prope in civitate sincerum sanctumque restat.