Pro S. Roscio Amerino, M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
hic ne[*]hicine Halm etiam sese putat aliquid posse Chrysogonus? hicne[*]hicne scripsi: hic... ς: hic cett. etiam potens esse volt? O rem miseram atque acerbam! neque me hercules hoc indigne fero, quod verear ne quid possit, verum quod ausus est, quod speravit sese apud talis viros aliquid ad perniciem posse[*]posse χψ: om. cett. mei (ante ad hab. s): valiturum Halm (2) innocentis, id ipsum queror.
49
idcircone exspectata[*]experrecta Angelius nobilitas armis atque ferro rem publicam reciperavit[*]reciperarit Aψ1 ut ad libidinem suam liberti servolique nobilium bona fortunas arasque nostras[*]fortunas arasque nostras scripsi (cf. §23, dom. 109, Sest. 145): fortunas vestrasque nostras ς: fortunas vestras atque nostras (vestras nostrasque σχ) cett.: fortunasque nostras Garatoni vexare possent?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
si id actum est, fateor me errasse qui hoc maluerim, fateor insanisse qui cum illis senserim; tametsi inermis, iudices, sensi. sin autem victoria nobilium ornamento atque emolumento rei publicae populoque Romano debet esse, tum vero optimo et nobilissimo cuique meam orationem gratissimam esse oportet. quod si quis est qui et se et causam laedi putet, cum Chrysogonus vituperetur, is causam ignorat, se ipsum probe[*]probe Madvig: prope non codd. novit; causa enim splendidior fiet, si nequissimo cuique resistetur, ille improbissimus Chrysogoni fautor qui sibi cum illo rationem communicatam putat laeditur, cum ab hoc splendore[*]splendor Richter causae separatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
verum haec omnis oratio, ut iam ante dixi, mea est, qua me uti res publica et dolor meus et istorum iniuria coegit. Sex. Roscius[*]Sex. Madvig: sed codd. horum nihil indignum putat, neminem accusat, nihil de suo patrimonio queritur. putat homo imperitus morum, agricola et rusticus, ista omnia quae vos per Sullam gesta esse dicitis more, lege, iure gentium facta; culpa liberatus et crimine nefario solutus cupit a vobis discedere;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
si hac indigna suspicione careat, animo aequo se carere suis omnibus commodis dicit. rogat oratque te, Chrysogone, si nihil de patris fortunis amplissimis in suam rem convertit, si nulla in re te fraudavit, si tibi optima fide sua omnia concessit, adnumeravit, appendit, si vestitum quo ipse tectus erat anulumque de digito[*]de digito Boemoraeus: dedit os codd. suum tibi tradidit, si ex omnibus rebus se ipsum nudum neque praeterea quicquam excepit, ut sibi per te liceat innocenti amicorum opibus vitam in egestate degere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
50
praedia mea tu possides, ego aliena misericordia vivo; concedo, et quod animus aequus est et[*]est et Angelius: esset codd. quia necesse est. mea domus tibi patet, mihi clausa est; fero. familia mea maxima tu uteris[*]maxima tu uteris w: maximat uteris ς: maxima uteris cett. , ego servum habeo nullum; patior et ferendum puto. quid vis amplius? quid insequeris, quid oppugnas? qua in re tuam voluntatem laedi a me putas? ubi tuis commodis officio? quid tibi obsto? si spoliorum causa vis hominem occidere, spoliasti[*]spoliasti om. χ ; quid quaeris amplius? si inimicitiarum, quae sunt tibi inimicitiae cum eo cuius ante praedia possedisti quam ipsum cognosti[*]cognovisti w, Halm ? si metus[*]si metus Madvig: sin metuis codd. , ab eone aliquid metuis quem vides ipsum ab se tam atrocem iniuriam propulsare non posse? sin, quod[*]quod Naugerius: om. codd. bona quae Rosci[*]Sex. Rosci Richter fuerunt tua facta sunt, idcirco hunc illius filium studes perdere, nonne ostendis id te vereri quod praeter ceteros tu metuere non debeas[*]debeas ς: debebas Heusinger ne quando liberis proscriptorum bona patria reddantur?