Pro S. Roscio Amerino, M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
facis iniuriam, Chrysogone, si maiorem spem emptionis tuae in huius exitio ponis quam in eis[*]iis π: his cett. rebus quas Sulla gessit. quod si tibi causa nulla est cur hunc miserum tanta calamitate adfici velis, si tibi omnia sua praeter[*]praeter σχψ: propter cett. animam tradidit nec sibi quicquam paternum ne monumenti quidem causa reservavit[*]causa reservavit ψ2: causa clare servavit cett.: causa clam reservavit pauci dett. , per deos immortalis! quae ista tanta crudelitas est, quae tam fera immanisque natura? quis umquam praedo fuit tam nefarius, quis pirata tam barbarus ut, cum integram praedam sine sanguine habere posset, cruenta spolia detrahere mallet?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
scis hunc nihil habere, nihil audere[*]nihil audere del. Eussner , nihil posse, nihil umquam contra rem tuam cogitasse, et tamen oppugnas eum quem neque metuere potes neque odisse debes nec quicquam iam habere reliqui vides quod ei detrahere possis. Nisi hoc indignum putas, quod vestitum sedere in iudicio vides quem tu e patrimonio tamquam e naufragio nudum expulisti. quasi vero nescias hunc et ali et vestiri a Caecilia Baliarici[*]Baliarici Manutius: Baliaris codd.: Baliarici... sorore del. Garatoni filia, Nepotis sorore, spectatissima femina, quae cum patrem clarissimum[*]clarissimum patrem w, Halm , amplissimos patruos, ornatissimum fratrem haberet, tamen, cum esset mulier, virtute perfecit ut, quanto honore ipsa ex illorum dignitate adficeretur, non minora illis ornamenta ex sua laude redderet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
51
an, quod diligenter defenditur, id tibi indignum facinus videtur? mihi crede, si pro patris huius[*]huius eius Naugerius hospitiis[*]hospitiis ed. V: hospitis codd. et gratia vellent omnes huic[*]huic Eberhard: huius codd. hospites adesse et auderent libere defendere, satis copiose defenderetur; sin autem pro magnitudine iniuriae proque eo quod summa res publica in huius periculo temptatur haec omnes vindicarent, consistere me hercule vobis isto in loco non liceret. nunc ita defenditur, non sane ut moleste ferre adversarii debeant neque ut se potentia superari putent.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quae domi gerenda sunt, ea per Caeciliam transiguntur, fori iudicique rationem [*]M. Garatoni: om. codd. Messala[*]Messala codd.: Messalla Lambinus , ut videtis, iudices, suscepit; qui, si iam satis aetatis ac[*]ac atque ed. R roboris haberet, ipse pro Sex. Roscio diceret. quoniam ad dicendum impedimento est aetas et pudor qui ornat aetatem causam mihi tradidit quem sua causa cupere ac debere intellegebat, ipse adsiduitate, consilio, auctoritate, diligentia perfecit ut Sex. Rosci vita erepta de manibus sectorum sententiis iudicum permitteretur. nimirum, iudices, pro hac nobilitate pars maxima civitatis in armis fuit; haec acta res est ut ei[*]ut ii Madvig: uti codd. nobiles restituerentur in civitatem qui hoc facerent quod facere Messalam videtis, qui caput innocentis defenderent, qui iniuriae resisterent, qui quantum possent in salute alterius quam in exitio mallent ostendere; quod si omnes qui eodem loco nati sunt[*]sunt σχψ: sint cett. facerent, et res publica ex illis et ipsi ex invidia minus laborarent.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
52
verum si a Chrysogono, iudices, non impetramus ut pecunia nostra contentus sit, vitam ne petat, si ille adduci non potest ut, cum ademerit nobis omnia quae nostra erant propria, ne lucem quoque hanc quae communis est eripere cupiat, si non satis habet avaritiam suam pecunia explere, nisi etiam crudelitati sanguis praebitus[*]crudelitati sanguis praebitus Madvig: crudelitate (-i A) sanguinis praeditus codd.: fort. crudelitati sanguine perlitatum sit, unum perfugium, iudices, una spes reliqua est Sex. Roscio eadem quae[*]eadem quae Naugerius (2): eademque codd. rei publicae, vestra pristina bonitas et misericordia. quae si manet, salvi etiam nunc esse possumus; sin ea crudelitas quae hoc tempore in re[*]in re p. ed. Mediol.: in rem p. codd. publica versata est vestros quoque animos — id quod fieri profecto non potest — duriores acerbioresque reddit[*]reddidit ψ , actum est, iudices; inter feras satius est aetatem degere quam in hac tanta immanitate versari.