Pro S. Roscio Amerino, M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
ne diutius teneam[*]diutius vos teneam ed. V , iudices, societas coitur. cum nulla iam proscriptionis mentio fieret[*]cum nulla... fieret Charisius (K. i. 264) Diomedes (K. i. 390): cum... nulla fieret codd. , cum etiam qui[*]qui omnes qui Diomedes antea metuerant redirent ac iam defunctos sese periculis arbitrarentur, nomen refertur in tabulas Sex. Rosci[*]nomen... Rosci Charisius et Diomedes, om. codd. , hominis studiosissimi nobilitatis; manceps fit Chrysogonus; tria praedia vel nobilissima Capitoni propria traduntur, quae hodie possidet; in reliquas omnis fortunas iste Roscius nomine Chrysogoni, quem ad modum ipse dicit, impetum facit. haec [*]facit haec bona emuntur sestertiorum duobus milibus nummum add. codd. (ex §6): del. Kayser omnia, iudices, imprudente Sulla facta esse certo[*]certo s: certe mei scio.
neque enim mirum, cum eodem tempore et ea quae praeterita sunt reparet[*]reparet cod. Lambini: om. mei: sanet Rinkes et ea quae videntur instare praeparet, cum et pacis constituendae rationem et belli gerendi potestatem solus habeat, cum omnes in unum spectent, unus omnia gubernet, cum tot tantisque negotiis distentus sit ut respirare libere non possit, si aliquid non animadvertat, cum praesertim tam multi occupationem eius observent tempusque aucupentur ut, simul atque ille despexerit, aliquid huiusce modi moliantur. huc accedit quod, quamvis ille felix sit, sicut est, tamen in[*]in del. Lambinus tanta felicitate nemo potest esse in magna familia qui neminem neque servum neque libertum improbum habeat.
interea iste T. Roscius, vir optimus, procurator Chrysogoni, Ameriam venit, in praedia huius invadit, hunc miserum, luctu perditum[*]perditum w: praeditum (pro- π) cett. , qui nondum etiam omnia paterno funeri iusta solvisset, nudum eicit[*]eicit ed. V, Sylvius: eiecit codd. domo atque focis patriis disque penatibus praecipitem, iudices, exturbat[*]iudices exturbat πφ1ψω: iudices sex (Sex. A) turbat ςαχ: Sex. Ro. (om. Ro. ψ2) iud. exturbat σψ2 , ipse amplissimae pecuniae fit dominus. qui in sua re fuisset egentissimus, erat, ut fit, insolens in aliena[*]aliena Arusian. (K. vii. 486): alienam codd. ; multa palam domum suam auferebat, plura clam de medio removebat, non pauca suis adiutoribus large effuseque donabat, reliqua constituta auctione vendebat.
9
quod Amerinis usque eo visum est indignum ut urbe tota fletus gemitusque fieret. etenim multa simul ante oculos versabantur, mors hominis florentissimi, Sex. Rosci, crudelissima, fili autem eius egestas indignissima, cui de tanto patrimonio praedo iste nefarius ne iter quidem ad sepulcrum patrium reliquisset, bonorum emptio flagitiosa, possessio[*]possessio flagitiosa possessio cod. Lambini: falsa possessio Landgraf , furta, rapinae, donationes. nemo erat qui non ardere[*]ardere ardere illa Rufinian. (Rhet. M. p. 47) omnia mallet quam videre in Sex. Rosci, viri optimi atque honestissimi, bonis iactantem se ac dominantem Roscium.
itaque decurionum decretum statim fit ut decem primi proficiscantur ad Sullam doceantque eum qui vir Sex. Roscius fuerit, conquerantur de istorum scelere et iniuriis, orent ut et illius mortui famam et fili innocentis fortunas conservatas velit. atque ipsum decretum, quaeso, cognoscite. DECRETVM DECVRIONVM. legati in castra veniunt. intellegitur, iudices, id quod[*]id quod Naugerius: ut quod codd. iam ante dixi, imprudente Sulla scelera haec et flagitia fieri. nam statim Chrysogonus et ipse ad eos accedit et homines nobilis adlegat[*]adlegat Ernesti: allegatus ς: allegat iis (hi φ) cett.: allegat ab iis Lambinus qui peterent ne ad Sullam adirent, et omnia Chrysogonum quae vellent esse facturum pollicerentur.