Pro S. Roscio Amerino, M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus
Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo
Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca
Oxoniensis.
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Vsque adeo autem[*]autem enim coni. Müller
ille pertimuerat ut
mori mallet quam de his rebus Sullam doceri. homines antiqui, qui
ex sua natura ceteros fingerent, cum ille confirmaret sese nomen sex.
Rosci de tabulis exempturum, praedia vacua filio traditurum, cumque
id ita futurum Roscius Capito qui in decem legatis erat
appromitteret, crediderunt; Ameriam re inorata[*]re inorata Bπψ
: re morata cett.
reverterunt. ac
primo rem differre cotidie ac procrastinare isti coeperunt, deinde
aliquanto lentius nihil[*]nihil del. Halm
agere atque deludere, postremo, id quod facile
intellectum
est, insidias vitae huiusce Sex. Rosci parare neque sese arbitrari
posse diutius alienam pecuniam domino incolumi obtinere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
10
quod hic
simul atque sensit, de amicorum cognatorumque sententia Romam
confugit et sese ad Caeciliam, Nepotis sororem, Baliarici filiam[*]Nepotis sororem, Baliarici filiam Garatoni: Nepotis filiam codd.: del. Passeratius
, quam
honoris causa nomino, contulit, qua[*]qua χ1ψ2ω: quam cett.
pater usus erat plurimum; in
qua muliere, iudices, etiam[*]etiamnum ς
nunc, id quod omnes semper
existimaverunt, quasi exempli causa vestigia antiqui offici remanent.
ea Sex. Roscium inopem, eiectum domo atque expulsum ex suis bonis,
fugientem latronum tela et minas recepit domum hospitique
oppresso iam desperatoque ab omnibus opitulata est. eius virtute,
fide, diligentia factum est ut hic potius vivus in reos quam occisus in
proscriptos referretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam postquam isti intellexerunt summa diligentia vitam Sex. Rosci
custodiri neque sibi ullam caedis faciendae[*]faciundae σχ2
potestatem dari,
consilium ceperunt plenum sceleris et audaciae ut nomen huius de
parricidio deferrent, ut ad eam rem aliquem accusatorem veterem
compararent qui de ea re posset[*]posset ed. Mediol.: possit codd.
dicere aliquid, in qua re nulla
subesset suspicio, denique ut, quoniam crimine non poterant, tempore
ipso pugnarent. ita loqui homines: 'quod iudicia tam diu facta
non essent, condemnari eum oportere qui primus in iudicium
adductus esset; huic autem patronos propter Chrysogoni gratiam
defuturos; de bonorum venditione et de ista societate verbum esse
facturum neminem; ipso nomine parricidi et atrocitate criminis fore
ut hic nullo negotio tolleretur, cum ab nullo defensus esset.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hoc consilio
atque adeo hac amentia impulsi quem ipsi, cum cuperent, non
potuerunt occidere, eum iugulandum vobis tradiderunt.
11
quid primum querar aut unde potissimum, iudices, ordiar aut quod
aut a quibus auxilium petam? deorumne immortalium, populine
Romani, vestramne qui summam potestatem habetis hoc tempore
fidem implorem?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
pater occisus nefarie, domus obsessa ab inimicis,
bona adempta, possessa[*]possessio Passeratius
, direpta, fili vita infesta, saepe ferro atque
insidiis appetita. quid ab his tot maleficiis sceleris abesse videtur?
tamen haec aliis nefariis cumulant atque adaugent, crimen
incredibile confingunt, testis in hunc et accusatores huiusce pecunia
comparant; hanc condicionem misero ferunt ut optet[*]optet Beroaldus: optetur codd. T. A. Eberhard: om. codd.
utrum malit
cervices Roscio dare an insutus in culleum[*]culleum supplicium (-io ψ) parricidarum add. codd.: del. Hotoman
per summum dedecus
vitam amittere. patronos huic defuturos putaverunt; desunt; qui
libere dicat, qui cum fide defendat, id quod in hac causa satis est[*]satis est ed. Mediol.: satis codd.: est satis Naugerius
[*]Post satis add. quoniam quidem suscepi (ex §31) codd.: del. Heusinger
non
deest profecto, iudices.