Pro S. Roscio Amerino, M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus
Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo
Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca
Oxoniensis.
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
et forsitan in suscipienda causa temere
impulsus adulescentia fecerim; quoniam quidem semel suscepi, licet
hercules undique omnes minae[*]minae in me σχψ: immineant Halm (2): mihi minae Baiter
terrores periculaque impendeant[*]impendeant ed. R.: impediant σσχ: impendant cett.
omnia, succurram ac[*]ac atque σχψ
subibo. certum est deliberatumque quae ad
causam pertinere arbitror, omnia non modo dicere verum etiam
libenter audacter[*]audaciter Lambinus (cf. §104) libereque dicere; nulla res tanta exsistet[*]exsistet ω: exsistat (-it ψ) cett.
, iudices,
ut possit vim mihi maiorem adhibere metus quam fides.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
etenim quis
tam dissoluto animo est qui haec cum videat tacere ac neglegere
possit? patrem meum, cum proscriptus non esset, iugulastis, occisum
in proscriptorum numerum rettulistis, me domo mea per vim
expulistis, patrimonium meum possidetis. quid voltis amplius?
etiamne ad subsellia cum ferro atque telis venistis ut hic aut
iuguletis aut condemnetis[*]condemnetis Sex. Roscium add. codd.: del. Lambinus
?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
12
hominem longe audacissimum nuper habuimus in civitate C.
Fimbriam et, quod inter omnis constat, nisi inter eos qui ipsi quoque
insaniunt insanissimum. is cum curasset in funere Mari ut Q.
Scaevola volneraretur, vir sanctissimus atque ornatissimus nostrae
civitatis, de cuius laude neque hic locus est ut multa dicantur neque
plura tamen dici possunt quam populus Romanus memoria retinet,
diem Scaevolae dixit, postea quam comperit eum posse vivere. cum
ab eo quaereretur quid tandem accusaturus esset eum quem pro
dignitate ne laudare quidem quisquam satis commode posset, aiunt
hominem, ut erat furiosus, respondisse: 'quod non totum telum
corpore recepisset.' quo populus Romanus nihil vidit indignius nisi
eiusdem viri mortem, quae tantum potuit ut omnis occisus[*]occisus ς: civis suos Aπφ
: civis σχψ
perdiderit
et adflixerit; quos quia servare per compositionem[*]servare per compositionem ed. R: servare per conservare posicionem σχ: servare per cos. repositionem Aπφ
: conservare per positionem σχ2: conservare per compositionem ψ
volebat, ipse ab
eis interemptus est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
estne hoc illi dicto atque facto Fimbriano[*]Fimbriano Rufinian. (Rhet. M. p. 44): Fimbria non ς: Fimbriae non cett.
simillimum? accusatis Sex. Roscium. quid ita? quia de manibus
vestris effugit, quia se occidi passus non est. illud, quia in Scaevola
factum est, magis[*]magis transpos. ante ferendum A. Eberhard
indignum videtur, hoc, quia fit a Chrysogono, non[*]non num Hotoman: del. Guarinus (in Comment.)
est ferendum[*]est ferendum est feferendum ς: esset ferendum χ2
. nam per deos immortalis! quid est in hac causa quod
defensionis indigeat? qui locus ingenium patroni requirit aut oratoris
eloquentiam magno opere desiderat? totam causam, iudices,
explicemus atque ante oculos expositam consideremus; ita facillime
quae res totum iudicium contineat et quibus de[*]de ψ2: om. cett.
rebus nos dicere
oporteat et quid vos sequi conveniat intellegetis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
13
tres sunt res, quantum ego existimare possum, quae
obstent hoc tempore Sex. Roscio, crimen adversariorum et audacia et
potentia. criminis confictionem accusator Erucius[*]accusator Erucius Erucius del. Madvig: accusator del. A. Eberhard (contra Victorinum, Rhet. M. p. 210) suscepit, audaciae
partis Roscii sibi poposcerunt[*]depoposcerunt Victorinus
, Chrysogonus autem, is qui plurimum
potest, potentia pugnat. de hisce omnibus rebus me dicere oportere
intellego. quid igitur est?