Pro S. Roscio Amerino, M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus
Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo
Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca
Oxoniensis.
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
neque ego haec eo profero quo conferenda sint
cum hisce de quibus nunc quaerimus, sed ut illud intellegatur[*]intellegatur intellegant A: intellegas σχ2
, cum
apud maiores nostros summi viri clarissimique homines qui omni
tempore ad gubernacula rei publicae sedere debebant tamen in agris
quoque colendis aliquantum operae temporisque consumpserint[*]consumpserint Beroaldus: consumpserunt codd.
,
ignosci oportere ei homini qui se fateatur esse rusticum, cum ruri[*]cum ruri qui ruri Vrsinus assiduos ςα
: assiduo Gulielmius
adsiduus semper vixerit, cum praesertim nihil esset quod aut patri
gratius aut sibi iucundius aut re
vera honestius facere posset.
odium igitur acerrimum patris in filium ex hoc, opinor, ostenditur,
Eruci, quod hunc ruri esse patiebatur. numquid est aliud? 'immo
vero' inquit 'est; nam istum exheredare in animo habebat.' audio;
nunc dicis aliquid quod ad rem pertineat; nam illa, opinor, tu quoque
concedis levia esse atque inepta: 'convivia cum patre non inibat.'
quippe, qui ne in oppidum quidem nisi perraro veniret[*]perraro errario ς: raro σχψ2
. 'domum
suam istum non fere quisquam vocabat.' nec mirum, qui neque in
urbe viveret neque revocaturus esset.
19
verum haec tu quoque[*]haec quoque tu ed. R
intellegis esse nugatoria; illud quod coepimus videamus, quo certius
argumentum odi reperiri nullo modo potest. 'exheredare pater filium
cogitabat.' Mitto quaerere qua de causa; quaero qui scias; tametsi te
dicere atque enumerare causas omnis oportebat, et id erat certi[*]certe Pluygers
accusatoris officium qui tanti sceleris argueret explicare omnia vitia
ac peccata fili quibus incensus parens potuerit animum inducere ut
naturam ipsam vinceret, ut amorem illum penitus insitum eiceret ex
animo[*]ex animo del. May
, ut denique patrem esse. sese oblivisceretur; quae sine magnis
huiusce[*]huiusce |||| ς
peccatis accidere potuisse non arbitror.
verum concedo tibi
ut ea praetereas quae, cum taces, nulla esse concedis; illud[*]illud Gulielmius: illum codd.
quidem,
voluisse exheredare, certe tu planum facere debes. quid ergo adfers
qua re id factum putemus? vere nihil potes dicere[*]potes se dicere ς: potes edicere Gulielmius: fort. potes elicere; finge aliquid
saltem commode ut ne plane videaris id facere quod aperte facis,
huius miseri fortunis et horum virorum talium dignitati inludere.
exheredare filium voluit. quam ob causam? 'nescio.'
exheredavitne? 'non.' quis prohibuit? 'cogitabat.' cogitabat
[*]alterum cogitabat om. w, del. Madvig
? cui dixit?
'nemini.' quid est aliud iudicio ac legibus ac maiestate vestra abuti
ad quaestum atque ad[*]atque ad atque Aχ1
libidinem nisi hoc modo accusare atque id
obicere quod planum facere non modo
non possis verum ne coneris quidem?
nemo nostrum est, Eruci,
quin sciat tibi inimicitias cum Sex. Roscio nullas esse; vident omnes
qua de causa huic[*]huic Beroaldus: huc codd.
inimicus venias; sciunt huiusce pecunia te
adductum esse quid ergo est? ita tamen quaestus te cupidum esse
oportebat ut horum existimationem et legem Remmiam[*]Remmiam rem miram A: Eruci iam ψ
mg.
putares
aliquid valere oportere.