Pro Roscio comoedo,
For Quintus Roscius the Actor, Orationes Volume IV. Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
si habes, cur non nominas? dic nunc Roscium abs te
petisse ut familiarem suum sumeres arbitrum! non petiit. dic
pactionem fecisse ut absolveretur! non pepigit. quaere qua re
sit absolutus! quod erat summa innocentia et integritate. quid
enim factum est? venisti domum ultro Rosci, satis fecisti; quod temere
commisisti, in iudicium ut denuntiares, rogasti ut ignosceret; te adfuturum negasti,
debere tibi ex societate nihil clamitasti. iudici hic denuntiavit;
absolutus est. tamen fraudis ac furti mentionem facere audes?
perstat in impudentia. 'pactionem enim,' inquit, 'mecum
fecerat.' idcirco videlicet ne condemnaretur. quid erat causae
cur metueret ne condemnaretur?—res erat manifesta, furtum erat apertum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cuius rei furtum factum erat? exorditur magna cum exspectatione
veteris histrionis exponere societatem.
10
'Panurgus,' inquit, 'fuit Fanni; is fit ei cum Roscio communis.' hic
primum questus est non leviter Saturius communem factum esse gratis cum Roscio, qui
pretio proprius fuisset Fanni. largitus est scilicet homo liberalis et
dissolutus et bonitate adfluens Fannius Roscio. sic puto.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quoniam ille hic constitit paulisper, mihi
quoque necesse est paulum commorari. Panurgum tu, Saturi, proprium Fanni dicis
fuisse. at ego totum Rosci fuisse contendo. quid erat enim
Fanni? corpus. quid Rosci? disciplina.
facies non erat, ars erat pretiosa. ex qua parte erat
Fanni, non erat HS ∞, ex qua parte erat Rosci, amplius erat HS ccciↄↄↄ
iↄↄↄ; nemo enim illum ex trunco corporis spectabat sed ex
artificio comico aestimabat; nam illa membra merere per se non amplius poterant
duodecim aeris, disciplina quae erat ab hoc tradita locabat se non minus HS ccciↄↄↄ
iↄↄↄ.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
O societatem captiosam
et indignam, ubi alter HS ∞, alter ccciↄↄↄ
iↄↄↄ quod sit in societatem adfert! nisi idcirco moleste
pateris quod HS ∞ tu ex arca proferebas, HS ccciↄↄↄ
iↄↄↄ ex disciplina et artificio promebat Roscius.
quam enim spem et exspectationem, quod studium et quem favorem secum
in scaenam attulit Panurgus, quod Rosci fuit discipulus! qui diligebant
hunc, illi favebant, qui admirabantur hunc, illum probabant, qui denique huius nomen
audierant, illum eruditum et perfectum existimabant. sic est volgus; ex
veritate pauca, ex opinione multa aestimat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid sciret ille perpauci animadvertebant, ubi didicisset omnes
quaerebant; nihil ab hoc pravum et perversum produci posse arbitrabantur.
si veniret ab Statilio, tametsi artificio Roscium superaret, aspicere
nemo posset; nemo enim, sicut ex improbo patre probum filium nasci, sic a pessimo
histrione bonum comoedum fieri posse existimaret. quia veniebat a Roscio,
plus etiam scire quam sciebat videbatur.
11
quod item nuper in Erote comoedo usu venit; qui postea quam e scaena non
modo sibilis sed etiam convicio explodebatur, sicut in aram confugit in huius domum,
disciplinam, patrocinium, nomen: itaque perbrevi tempore qui ne in novissimis quidem
erat histrionibus ad primos pervenit comoedos.