Pro Roscio comoedo, For Quintus Roscius the Actor, Orationes Volume IV. Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
quae res extulit eum? Vna commendatio huius; qui tamen Panurgum illum, non solum ut Rosci discipulus fuisse diceretur domum recepit, sed etiam summo cum labore, stomacho miseriaque erudivit. nam quo quisque est sollertior et ingeniosior, hoc docet iracundius et laboriosius; quod enim ipse celeriter arripuit, id cum tarde percipi videt, discruciatur. Paulo longius oratio mea provecta est hac de causa ut condicionem societatis diligenter cognosceretis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quae deinde sunt consecuta? 'Panurgum,' inquit, 'hunc servum communem, Q. Flavius Tarquiniensis quidam interfecit. in hanc rem,' inquit, 'me cognitorem dedisti. lite contestata, iudicio damni iniuria constituto tu sine me cum Flavio decidisti.' Vtrum pro dimidia parte an pro re tota? planius dicam: utrum pro me an et pro me et pro te? pro me; potui exemplo multorum; licitum est; iure fecerunt multi; nihil in ea re tibi iniuriae feci. pete tu tuum, exige et aufer quod debetur; suam quisque partem iuris possideat et persequatur.—'at enim tu tuum negotium gessisti bene.'—gere et tu tuum bene.—'Magno tu tuam dimidiam partem decidisti.'—Magno et tu tuam partem decide. —'HS Q. tu abstulisti.'—sit ita hoc, vero HS Q. tu aufer.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
12
sed hanc decisionem Rosci oratione et opinione augere licet, re et veritate mediocrem et tenuem esse invenietis. accepit enim agrum temporibus eis cum iacerent pretia praediorum; qui ager neque villam habuit neque ex ulla parte fuit cultus; qui nunc multo pluris est quam tunc fuit. neque id est mirum. tum enim propter rei publicae calamitates omnium possessiones erant incertae, nunc deum immortalium benignitate omnium fortunae sunt certae; tum erat ager incultus sine tecto, nunc est cultissimus cum optima villa.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
verum tamen, quoniam natura tam malivolus es, numquam ista te molestia et cura liberabo. praeclare suum negotium gessit Roscius, fundum fructuosissimum abstulit; quid ad te? tuam partem dimidiam, quem ad modum vis, decide. vertit hic rationem et id quod probare non potest fingere conatur. 'de tota re,' inquit, 'decidisti.'
ergo huc universa causa deducitur, utrum Roscius cum Flavio de sua parte an de tota societate fecerit pactionem. nam ego Roscium,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
si quid communi nomine tetigit, confiteor praestare debere societati.—societatis, non suas litis redemit, cum fundum a Flavio accepit.—quid ita satis non dedit amplius assem neminem petiturum? qui de sua parte decidit, reliquis integram relinquit actionem, qui pro sociis transigit, satis dat neminem eorum postea petiturum. quid ita Flavio sibi cavere non venit in mentem? nesciebat videlicet Panurgum fuisse in societate. sciebat. nesciebat Fannium Roscio esse socium.— praeclare; nam iste cum eo litem contestatam habebat.