Pro Roscio comoedo, For Quintus Roscius the Actor, Orationes Volume IV. Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
cur igitur decidit et non restipulatur neminem amplius petiturum? cur de fundo decedit et iudicio non absolvitur? cur tam imperite facit ut nec Roscium stipulatione adliget neque a Fannio iudicio se absolvat?
est hoc primum et ex condicione iuris et ex consuetudine cautionis firmissimum et gravissimum argumentum, quod ego pluribus verbis amplecterer, si non alia certiora et clariora testimonia in causa haberem.
13
et ne forte me hoc frustra pollicitum esse praedices, te, te inquam, Fanni, ab tuis subselliis contra te testem suscitabo. criminatio tua quae est? Roscium cum Flavio pro societate decidisse. quo tempore? abhinc annis xv. defensio mea quae est? Roscium pro sua parte cum Flavio transegisse. repromittis tu abhinc triennium Roscio. quid? recita istam restipulationem clarius. attende, quaeso, Piso; Fannium invitum et huc atque illuc tergiversantem testimonium contra se cogo dicere. quid enim restipulatio clamat? "qvod a flavio abstvlero, partem dimidiam inde roscio me solvtvrvm spondeo." tua vox est, Fanni.
quid tu auferre potes a Flavio, si Flavius nihil debet? quid hic porro nunc restipulatur quod iam pridem ipse exegit? quod vero Flavius tibi daturus est, qui Roscio omne quod debuit dissolvit? cur in re tam vetere, in negotio iam confecto, in societate dissoluta nova haec restipulatio interponitur? quis est huius restipulationis scriptor, testis arbiterque? tu, Piso; tu enim Q. Roscium pro opera ac labore, quod cognitor fuisset, quod vadimonia obisset, rogasti ut Fannio daret HS ccciↄↄↄ hac condicione ut, si quid ille exegisset a Flavio, partem eius dimidiam Roscio dissolveret. satisne ipsa restipulatio dicere tibi videtur aperte Roscium pro se decidisse?
at enim forsitan hoc tibi veniat in mentem, repromisisse Fannium Roscio, si quid a Flavio exegisset, eius partem dimidiam, sed omnino exegisse nihil. quid tum? non exitum exactionis, sed initium repromissionis spectare debes. neque, si ille id exsequendum non iudicavit, non, quod in se fuit, iudicavit Roscium suas, non societatis litis redemisse. quid si tandem planum facio post decisionem veterem Rosci, post repromissionem recentem hanc Fanni HS ccciↄↄↄ Fannium a. Q. Flavio Panurgi nomine abstulisse? tamen diutius inludere viri optimi existimationi, Q. Rosci, audebit?
14
Paulo ante quaerebam, id quod vehementer ad rem pertinebat, qua de causa Flavius, cum de tota lite faceret pactionem, neque satis acciperet a Roscio neque iudicio absolveretur a Fannio; nunc vero, id quod mirum et incredibile est, requiro: quam ob rem, cum de tota re decidisset cum Roscio, HS ccciↄↄↄ separatim Fannio dissolvit? hoc loco, Saturi, quid pares respondere scire cupio; utrum omnino Fannium a Flavio HS ccciↄↄↄ non abstulisse an alio nomine et alia de causa abstulisse.