Pro Roscio comoedo, For Quintus Roscius the Actor, Orationes Volume IV. Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
si alia de causa, quae ratio tibi cum eo intercesserat? nulla. addictus erat tibi? non. frustra tempus contero. 'omnino,' inquit, 'HS ccciↄↄↄ a Flavio non abstulit neque Panurgi nomine neque cuiusquam.' si planum facio post hanc recentem stipulationem Rosci HS ccciↄↄↄ a Flavio te abstulisse, numquid causae est quin ab iudicio abeas turpissime victus? quo teste igitur hoc planum faciam?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
venerat, ut opinor, haec res in iudicium. certe. quis erat petitor? Fannius. quis reus? Flavius. quis iudex? Cluvius. ex his unus mihi testis est producendus qui pecuniam datam dicat. quis est ex his gravissimus? Sine controversia qui omnium iudicio comprobatus est iudex. quem igitur ex his tribus a me testem exspectabis? petitorem? Fannius est; contra se numquam testimonium dicet. reum? Flavius est. is iam pridem est mortuus; si viveret, verba eius audiretis. iudicem? Cluvius est. quid is dicit? HS ccciↄↄↄ Panurgi nomine Flavium Fannio dissolvisse. quem tu si ex censu spectas, eques Romanus est, si ex vita, homo clarissimus est, si ex fide, iudicem sumpsisti, si ex veritate, id quod scire potuit et debuit dixit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nega, nega nunc equiti Romano, homini honesto, iudici tuo credi oportere! circumspicit, aestuat, negat nos Cluvi testimonium recitaturos. recitabimus. erras; inani et tenui spe te consolaris. recita testimonium T. Manili et C. Lusci Ocreae, duorum senatorum, hominum ornatissimorum qui ex Cluvio audierunt. "testimonium T. Manili et C. Lvsci Ocreae." Vtrum dicis Luscio et Manilio, an etiam Cluvio non esse credendum? planius atque apertius dicam.
15
Vtrum Luscius et Manilius nihil de HS ccciↄↄↄ ex Cluvio audierunt, an Cluvius falsum Luscio et Manilio dixit? hoc ego loco soluto et quieto sum animo et quorsom recidat responsum tuum non magno opere laboro; firmissimis enim et sanctissimis testimoniis virorum optimorum causa Rosci communita est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
si iam tibi deliberatum est quibus abroges fidem iuris iurandi, responde. Manilio et Luscio negas esse credendum? dic, aude; est tuae contumaciae, adrogantiae vitaeque universae vox. quid exspectas quam mox ego Luscium et Manilium dicam ordine esse senatores, aetate grandis natu, natura sanctos et religiosos, copiis rei familiaris locupletis et pecuniosos? non faciam; nihil mihi detraham, cum illis exactae aetatis severissime fructum quem meruerunt retribuam. magis mea adulescentia indiget illorum bona existimatione quam illorum severissima senectus desiderat meam laudem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tibi vero, Piso, diu deliberandum et concoquendum est utrum potius Chaereae iniurato in sua lite, an Manilio et Luscio iuratis in alieno iudicio credas. reliquum est ut Cluvium falsum dixisse Luscio et Manilio contendat. quod si facit, qua impudentia est, eumne testem improbabit quem iudicem probarit? ei negabit credi oportere cui ipse crediderit? eius testis ad iudicem fidem infirmabit cuius propter fidem et religionem iudicis testis compararit? quem ego si ferrem iudicem, refugere non deberet, cum testem producam, reprehendere audebit?