Pro Roscio comoedo,
For Quintus Roscius the Actor, Orationes Volume IV. Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
'dicit enim,' inquit, 'iniuratus Luscio et Manilio.' si diceret
iuratus, crederes? at quid interest inter periurum et mendacem?
qui mentiri solet, peierare consuevit. quem ego ut
mentiatur inducere possum, ut peieret exorare facile potero. nam qui
semel a veritate deflexit, hic non maiore religione ad periurium quam ad mendacium
perduci consuevit. quis enim deprecatione deorum, non conscientiae fide
commovetur? propterea, quae poena ab dis immortalibus periuro, haec eadem
mendaci constituta est; non enim ex pactione verborum quibus ius iurandum
comprehenditur, sed ex perfidia et malitia per quam insidiae tenduntur alicui, di
immortales hominibus irasci et suscensere consuerunt.
at ego hoc ex contrario contendo: levior esset
auctoritas Cluvi, si diceret iuratus, quam nunc est, cum dicit iniuratus.
tum enim forsitan improbis nimis cupidus videretur, qui qua de re
iudex fuisset testis esset; nunc omnibus non iniquis necesse est castissimus et
constantissimus esse videatur, qui id quod scit familiaribus suis dicit.
dic nunc, si potes, si res, si causa patitur, Cluvium esse mentitum!
mentitus est Cluvius? ipsa mihi veritas manum iniecit et
paulisper consistere et commorari coegit. Vnde hoc totum ductum et conflatum
mendacium est? Roscius est videlicet homo callidus et versutus. hoc
initio cogitare coepit: 'quoniam Fannius a me petit HS iↄↄↄ,
petam a C. Cluvio, equite Romano, ornatissimo homine, ut mea causa
mentiatur, dicat decisionem factam esse quae facta non est, HS ccciↄↄↄ a Flavio data esse Fannio quae data non sunt.' est hoc
principium improbi animi, miseri ingeni, nullius consili.
quid deinde? postea quam se praeclare
confirmavit, venit ad Cluvium. quem hominem? levem? immo
gravissimum. mobilem? immo constantissimum.
familiarem? immo alienissimum. hunc postea quam
salutavit, rogare coepit blande et concinne scilicet: 'mentire mea causa, viris
optimis, tuis familiaribus, praesentibus dic Flavium cum Fannio de Panurgo decidisse
qui nihil transegit; dic HS ccciↄↄↄ dedisse qui assem nullum
dedit.' quid ille respondit? 'ego vero cupide et libenter
mentiar tua causa, et, si quando me peierare vis, ut paululum tu compendi
facias, paratum fore scito; non fuit causa cur tantum laborem caperes et ad me
venires; per nuntium hoc quod erat tam leve transigere potuisti.'
17
pro deum hominumque
fidem! hoc aut Roscius umquam a Cluvio petisset, si HS miliens in iudicium haberet,
aut Cluvius Roscio petenti concessisset, si universae praedae particeps esset? vix
me dius fidius tu, Fanni, a Ballione aut aliquo eius simili hoc et postulare auderes
et impetrare posses. quod cum est veritate falsum, tum ratione quoque est
incredibile; obliviscor enim Roscium et Cluvium viros esse primarios; improbos
temporis causa esse fingo.