Pro Roscio comoedo,
For Quintus Roscius the Actor, Orationes Volume IV. Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
falsum
subornavit testem Roscius Cluvium! cur tam sero? cur cum altera pensio
solvenda esset, non tum cum prima? nam iam antea HS iↄↄↄ
dissolverat. deinde, si iam persuasum erat Cluvio ut mentiretur, cur
potius HS ccciↄↄↄ quam ccciↄↄↄ
ccciↄↄↄ
ccciↄↄↄ data dixit Fannio a Flavio, cum ex
restipulatione pars eius dimidia Rosci esset? iam intellegis, C. Piso,
sibi soli, societati nihil Roscium petisse. hoc quoniam sentit Saturius
esse apertum, resistere et repugnare contra veritatem non audet, aliud fraudis et
insidiarum in eodem vestigio deverticulum reperit.
'petisse,' inquit, 'suam partem Roscium a Flavio confiteor, vacuam et
integram reliquisse Fanni concedo; sed, quod sibi exegit, id commune societatis
factum esse contendo.' quo nihil captiosius neque indignius potest dici.
quaero enim potueritne Roscius ex societate suam partem petere necne.
si non potuit, quem ad modum abstulit? si potuit, quem ad modum non
sibi exegit? nam quod sibi petitur, certe alteri non exigitur.
an ita est: si quod universae societatis fuisset
petisset, quod tum redactum esset aequaliter omnes partirentur; nunc cum petierit
quod suae partis esset, non quod tum abstulit soli sibi exegit?
18
quid interest inter eum qui per se litigat et eum qui cognitor est datus?
qui per se litem contestatur, sibi soli petit, alteri nemo potest,
nisi qui cognitor est factus. itane vero? cognitor si fuisset tuus, quod
vicisset iudicio, ferres tuum; cum suo nomine petiit, quod abstulit, tibi
non sibi exegit?quod si quisquam
petere potest alteri qui cognitor non est factus, quaero, quid ita, cum Panurgus
esset interfectus et lis contestata cum Flavio damni iniuria esset, tu in eam litem
cognitor Rosci sis factus, cum praesertim ex tua oratione quodcumque tibi peteres
huic peteres, quodcumque tibi exigeres, id in societatem recideret. quod
si ad Roscium nihil perveniret quod tu a Flavio abstulisses, nisi te in suam litem
dedisset cognitorem, ad te pervenire nihil debet quod Roscius pro sua parte exegit,
quoniam tuus cognitor non est factus.
quid enim huic rei respondere poteris, Fanni? Cum de sua parte
Roscius transegit cum Flavio, actionem tibi tuam reliquit an non? si non
reliquit, quem ad modum HS ccciↄↄↄ ab eo postea exegisti? si
reliquit, quid ab hoc petis quod per te persequi et petere debes?
simillima enim et maxime gemina societas hereditatis est; quem ad
modum socius in societate habet partem, sic heres in hereditate habet partem. Vt
heres sibi soli non coheredibus petit, sic socius sibi soli non sociis petit; et
quem ad modum uterque pro sua parte petit, sic pro sua parte dissolvit, heres ex ea
parte qua hereditatem adiit, socius ex ea qua societatem coiit.