Pro Roscio comoedo,
For Quintus Roscius the Actor, Orationes Volume IV. Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quem ad modum suam partem Roscius suo nomine
condonare potuit Flavio, ut eam tu non peteres, sic, cum exegit suam partem et tibi
integram petitionem reliquit, tecum partiri non debet, nisi forte tu perverso more
quod huius est ab alio extorquere non potes, huic eripere potes. perstat
in sententia Saturius, quodcumque sibi petat socius, id societatis fieri.
quod si ita est, qua, malum, stultitia fuit Roscius, qui ex iuris
peritorum consilio et auctoritate restipularetur a Fannio diligenter ut eius quod
exegisset a Flavio dimidiam partem sibi dissolveret, si quidem sine cautione et
repromissione nihilo minus id Fannius societati, hoc est Roscio, debebat? ...
* * * * * * * * *