In Caecilium, Divinatio against Q. Caecilius, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
in hac causa, iudices, tametsi utrumque esse arbitror perspicuum,
tamen de utroque dicam, et de eo prius quod apud vos plurimum debet valere,
hoc est de voluntate eorum quibus iniuriae factae sunt; quorum causa
iudicium de pecuniis repetundis est constitutum. Siciliam provinciam C.
Verres per triennium depopulatus esse, Siculorum civitates vastasse, domos
exinanisse, fana spoliasse dicitur. adsunt, queruntur Siculi
universi; ad meam fidem, quam habent spectatam iam et cognitam[*]et diu
cogn. p2rG1d, confugiunt; auxilium sibi per me a vobis atque
a populi Romani legibus petunt; me defensorem calamitatum suarum, me ultorem
iniuriarum, me cognitorem iuris sui, me actorem causae totius esse
voluerunt[*]volunt G2LK.
Vtrum, Q. Caecili, hoc dices[*]dicis DYp (ii, ยง44), me non
Siculorum rogatu ad causam accedere, an optimorum fidelissimorumque sociorum
voluntatem apud hos gravem esse non oportere? si id audebis
dicere, quod C. Verres, cui te inimicum esse simulas, maxime existimari
vult, Siculos hoc a me non petisse, primum causam inimici tui sublevabis, de
quo non praeiudicium, sed plane iudicium iam factum putatur, quod ita
percrebruit, Siculos omnis actorem suae causae contra illius iniurias
quaesisse.
hoc si tu, inimicus eius, factum negabis, quod ipse, cui maxime
haec res obstat, negare non audet, videto ne nimium familiariter inimicitias
exercere videare. deinde sunt testes viri clarissimi nostrae
civitatis, quos omnis a me nominari non est necesse: eos qui adsunt
appellabo, quos, si mentirer, testis esse impudentiae meae minime vellem.
scit is qui est in consilio, C. Marcellus, scit is quem
adesse video, Cn. Lentulus Marcellinus; quorum fide atque praesidio Siculi
maxime nituntur[*]nituntur Manutius: utuntur codd., quod omnino Marcellorum nomini tota
illa provincia adiuncta est.
hi sciunt hoc non modo a me petitum esse, sed ita saepe et ita
vehementer esse petitum ut aut causa mihi suscipienda fuerit aut officium
necessitudinis repudiandum. sed quid ego his testibus utor, quasi
res dubia aut obscura sit? adsunt homines ex tota provincia
nobilissimi, qui praesentes vos orant atque obsecrant, iudices, ut in actore
causae suae deligendo vestrum iudicium ab suo[*]ab suo Dp et rell. praeter G2KZ (a suo) iudicio ne discrepet.
omnium civitatum totius Siciliae legationes adsunt praeter
duas[*]praeter duas (s. duarum) quarum si Rinkes, A. Eberhard civitates; quarum
duarum si adessent, duo crimina vel maxima minuerentur quae cum his[*]his
Dp: is (i. e. iis) Probus, K. iv. p.
41 civitatibus C. Verri communicata sunt.
at enim cur a me potissimum hoc praesidium
petiverunt[*]petierunt p?
si esset dubium petissent[*]petissent a me praesidium G1rd
necne, dicerem cur petissent: nunc vero, cum[*]cum om.
p id om.
G2LKZ id ita perspicuum sit ut oculis iudicare possitis,
nescio cur hoc mihi detrimento esse debeat, si id mihi obiciatur, me
potissimum esse delectum.