In Caecilium, Divinatio against Q. Caecilius, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
cur nolint, etiamsi taceant[*]taceant DYp: tacent Asc.: tacerent d, satis dicunt; verum non tacent.
tamen iis invitissimis te offeres? tamen in aliena causa
loquere? tamen eos defendes qui se ab omnibus desertos potius quam abs te
defensos esse malunt? tamen iis operam tuam pollicebere qui te neque velle
sua causa[*]sua causa DD Rufinianus: sui causa K
(iii, §121): suam causam pr, unde suam causam
tueri, defendere d nec, si
cupias, posse arbitrantur? cur eorum spem exiguam reliquarum
fortunarum, quam habent in legis et in iudici severitate positam, vi
extorquere conaris? cur te interponis invitissimis iis quibus maxime lex
consultum esse vult? cur, de quibus in provincia non optime es meritus, eos
nunc plane fortunis omnibus conaris evertere? cur iis non modo persequendi
iuris sui, sed etiam deplorandae calamitatis adimis potestatem?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam te actore quem eorum adfuturum putas, quos intellegis non ut
per te alium, sed ut per alium[*]alium om. prd aliquem te ipsum
ulciscantur laborare?
7
at enim
solum id est, ut me Siculi maxime velint: alterum illud, credo, obscurum
est, a quo Verres minime se accusari velit. ecquis umquam tam
palam de honore, tam vehementer de salute sua contendit quam ille atque
illius amici ne[*]ut ne prd haec mihi delatio detur?
sunt multa quae Verres in me esse arbitratur, quae scit in
te, Caecili[*]Caecili DYpq: Q. Caecili r ed.
Rom. (i, §§45, 60; Am. J. Ph. xxvi. p. 412), non esse; quae cuius modi in
utroque nostrum sint, paulo post commemorabo;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nunc tantum id dicam quod tacitus tu mihi adsentiare, nullam rem in me esse
quam ille contemnat, nullam in te quam pertimescat. itaque magnus
ille defensor et amicus eius tibi suffragatur, me oppugnat; aperte ab
iudicibus[*]a iud. DY petit ut tu mihi anteponare, et ait hoc
se honeste sine ulla invidia ac sine ulla offensione contendere.
'non enim,' inquit[*]enim inquit om. DG2
al., 'illud peto quod soleo, cum vehementius contendi,
impetrare: reus ut absolvatur non peto, sed ut potius ab hoc[*]ab hoc
potius prd quam ab illo accusetur, id peto. da
mihi hoc; concede quod facile est, quod honestum[*]honestum est G3K, quod non invidiosum; quod cum
dederis, sine ullo tuo periculo, sine infamia illud dederis, ut is[*]is
om. DY absolvatur cuius ego causa laboro.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
et ait idem, ut aliquis metus adiunctus sit ad gratiam, certos
esse in consilio quibus ostendi tabellas velit; id esse perfacile; non enim
singulos ferre sententias[*]sententiam LK
Asc., sed universos constituere; ceratam uni cuique tabellam
dari cera legitima, non illa infami ac nefaria. atque is non tam
propter Verrem laborat quam quod eum minime res tota delectat; videt enim,
si a pueris nobilibus, quos adhuc elusit, si a quadruplatoribus, quos non
sine causa contempsit semper ac pro nihilo putavit, accusandi voluntas ad
viros fortis spectatosque homines translata sit, sese in iudiciis diutius
dominari non posse.
8
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
huic ego homini iam ante denuntio, si a me causam hanc vos agi
volueritis, rationem illi defendendi totam esse mutandam, et ita
mutandam[*]et ita mutandam Heraeus (ii, §53):
et ita tamen mutandam p s. l., item qr (tn
per dittographiam, credo): et ita causam (cām)
mutandam G1 Par. 7822 d: om. DYb ut, meliore et honestiore
condicione[*]condicione sit Asc. ipse vult uti
scripsi, pqr secutus in quibus eZZZ ut ante imitetur (Cl. Rev.
xix. 160): ipse esse vult pG1 Par. 7822 d quam qua ipse vult uti, imitetur
homines eos quos ipse vidit amplissimos, L. Crassum et M. Antonium, qui
nihil se arbitrabantur ad iudicia causasque amicorum praeter fidem et
ingenium adferre oportere. nihil erit quod me agente arbitretur
iudicium sine magno multorum periculo posse corrumpi.