In Caecilium, Divinatio against Q. Caecilius, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
ego in hoc iudicio mihi Siculorum causam receptam, populi Romani susceptam esse arbitror, ut mihi non unus[*]non unus prb Asc.: non nisi unus DG1KZ: non tantum unus G2L. Cf. v, §170 homo[*]homo om. Asc. Fort. non unus modo improbus: Cl. Rev. xvii. 198 improbus opprimendus sit, id quod Siculi petiverunt, sed omnino omnis[*]omnino omnis Iannoctianus Garatonii (Zumpt Praef. p. xxvi), Steph., Lamb.: omnino codd.: omnis Asc. improbitas, id quod populus Romanus iam diu flagitat, exstinguenda atque delenda sit: in quo ego[*]ego pbd: om. DY quid eniti aut quid efficere possim, malo in aliorum spe relinquere quam in oratione mea ponere.
tu vero, Caecili, quid potes? quo tempore aut qua in re non modo ceteris specimen aliquod dedisti, sed tute tui periculum fecisti? in mentem tibi non venit quid negoti sit causam publicam sustinere, vitam alterius totam explicare atque eam non modo in animis iudicum, sed etiam in oculis conspectuque omnium exponere, sociorum salutem, commoda provinciarum, vim legum, gravitatem iudiciorum defendere?
9
cognosce ex me, quoniam hoc primum tempus discendi nactus es, quam multa esse oporteat in eo qui alterum accuset; ex quibus si unum aliquod[*]aliquod pG1: om. DY in te cognoveris, ego iam tibi ipse istuc[*]istud G2LKZ quod expetis mea voluntate concedam. primum integritatem atque innocentiam singularem; nihil est enim quod minus ferendum sit quam rationem ab altero vitae reposcere eum qui non possit suae reddere.
hic ego de te plura non dicam: unum illud credo omnis animum advertere[*]animum advertere p: animadvertere rell., edd. (v, §105), te adhuc a nullis nisi ab[*]ab nullis prd Siculis[*]ab Siculis DG1p: a Sic. Y Asc. potuisse cognosci; Siculos hoc dicere, cum eidem sint irati cui tu te inimicum esse dicis, sese tamen te actore ad iudicium non adfuturos. quare negent ex me non audies: hos patere id suspicari quod necesse est. illi quidem, ut est hominum genus nimis[*]nimis om. G2LK acutum et suspiciosum, non te ex Sicilia litteras in Verrem deportare velle arbitrantur, sed, quod[*]quod cum rd isdem litteris illius praetura et tua quaestura consignata sit, asportare te velle ex Sicilia litteras suspicantur.
deinde accusatorem firmum verumque esse oportet. Eum ego si te putem cupere esse, facile intellego esse non posse[*]non esse posse DY. nec ea dico, quae si dicam tamen infirmare non possis, te, antequam de Sicilia decesseris, in gratiam redisse cum Verre; Potamonem, scribam et familiarem tuum, retentum esse a Verre in provincia, cum tu decederes; M. Caecilium, fratrem tuum, lectissimum atque ornatissimum adulescentem, non modo non adesse neque tecum tuas iniurias persequi, sed esse cum Verre et cum illo familiarissime atque amicissime vivere. sunt et haec et alia in te falsi accusatoris signa permulta, quibus ego nunc non utor: hoc dico, te, si maxime cupias, tamen verum accusatorem esse non posse.
video enim permulta esse crimina quorum tibi societas cum Verre eius modi est ut ea in accusando attingere non audeas.
10
queritur Sicilia tota C. Verrem ab aratoribus, cum frumentum sibi in cellam imperavisset, et cum esset tritici modius HS II, pro frumento in modios singulos duodenos sestertios exegisse. Magnum crimen, ingens pecunia, furtum impudens, iniuria non ferenda! ego hoc uno crimine illum condemnem necesse est: tu,