In Caecilium, Divinatio against Q. Caecilius, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Caecili, quid facies? utrum hoc tantum crimen praetermittes an obicies?
si obicies, idne alteri crimini dabis quod eodem tempore in
eadem provincia tu ipse fecisti? audebis ita accusare alterum ut quo minus
tute condemnere recusare non possis? sin
praetermittes[*]praetermittis D p al., qualis erit tua
ista[*]ista tua (sed cum signis transp.) D, item G2K al. (ยง2 supra) accusatio, quae domestici periculi metu certissimi
et maximi criminis non modo sponsionem[*]sponsionem scripsi (Cl. Rev. xvii. 199):
suspicionem codd.: subscriptionem Madvig: susceptionem A.
Eberhard: expositionem Luterbacher:
suspicionem et mentionem voluit
transponere Pluygers, verum etiam mentionem ipsam
pertimescat?
emptum est ex senatus consulto frumentum ab Siculis praetore
Verre, pro quo frumento pecunia omnis soluta non est. grave est
hoc crimen in Verrem, grave me agente, te accusante nullum; eras enim tu
quaestor, pecuniam publicam tu tractabas, ex qua, etiamsi cuperet praetor,
tamen ne qua deductio fieret magna ex parte tua potestas erat.
huius quoque igitur criminis te accusante mentio nulla fiet:
silebitur toto iudicio de maximis et notissimis illius furtis et iniuriis.
mihi crede, Caecili, non potest in accusando socios vere
defendere is qui cum reo criminum societate coniunctus est.
mancipes a civitatibus pro frumento pecuniam exegerunt.
quid? hoc Verre praetore factum est solum? non,
sed etiam quaestore Caecilio. quid igitur? daturus es huic
crimini quod et potuisti prohibere ne fieret et debuisti, an totum id
relinques? ergo id omnino Verres in iudicio suo non audiet quod,
cum faciebat, quem ad modum defensurus esset non reperiebat.
11
atque ego haec quae in medio posita
sunt commemoro: sunt alia magis occulta furta, quae ille, ut istius, credo,
animos atque impetus retardaret, benignissime cum quaestore suo
communicavit. haec tu scis ad me esse delata; quae si velim proferre, facile
omnes intellegent vobis inter vos non modo voluntatem fuisse coniunctam, sed
ne praedam quidem adhuc esse divisam. quapropter si tibi indicium
postulas dari quod tecum una fecerit, concedo, si id lege permittitur; sin
autem de accusatione dicimus, concedas oportet iis qui nullo suo peccato
impediuntur quo minus alterius peccata demonstrare possint.
ac vide quantum interfuturum sit inter meam tuamque[*]tuamque
Dp et plerique: et tuam G1: atque tuam d
accusationem. ego etiam quae tu sine Verre commisisti Verri
crimini daturus sum, quod te non prohibuerit, cum summam ipse haberet
potestatem: tu contra ne quae ille quidem fecit obicies, ne qua ex parte
coniunctus cum eo reperiare. quid? illa, Caecili, contemnendane
tibi videntur esse, sine quibus causa sustineri, praesertim tanta, nullo
modo potest? aliqua facultas agendi, aliqua dicendi consuetudo, aliqua in
foro, iudiciis, legibus aut ratio aut exercitatio?