In Caecilium, Divinatio against Q. Caecilius, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
intellego quam scopuloso difficilique in loco verser; nam cum
omnis adrogantia odiosa est, tum illa ingeni atque eloquentiae multo
molestissima. quam ob rem nihil dico de meo ingenio; neque est
quod possim dicere, neque si esset dicerem; aut enim id mihi satis est quod
est de me opinionis, quidquid est, aut, si id[*]id om.
G2 parum est, ego maius id commemorando facere non
possum.
12
de te, Caecili,—iam mehercule hoc extra hanc[*]haec G2L contentionem certamenque nostrum
familiariter tecum loquar,—tu ipse quem ad modum existimes vide etiam atque
etiam, et tu te collige, et qui sis[*]quis sis DG12KZ et quid facere possis considera. Putasne te
posse de maximis acerbissimisque rebus, cum causam sociorum fortunasque
provinciae, ius populi Romani, gravitatem[*]gravitatemque DY
iudici legumque susceperis[*]susceperis edd.:
susciperis r: susciperes Dp et
pler., tot res[*]res om. DG2K,
post varias habet L tam gravis,
tam varias voce, memoria, consilio, ingenio sustinere?
Putasne te posse[*]posse codd. praeter b (te
posse) eius modi Dp et pler.: huius modi G1, tres Lgg., ed. Rom. (i, §17) quae C.
Verres in quaestura, quae in legatione, quae in praetura, quae Romae, quae
in Italia, quae in Achaia, Asia Pamphyliaque peccarit, ea, quem ad modum
locis temporibusque divisa sint, sic criminibus et oratione distinguere?
Putasne posse, id quod in eius modi reo maxime necessarium est, facere ut,
quae ille libidinose, quae nefarie, quae crudeliter fecerit, ea aeque acerba
et indigna videantur esse his qui audient atque illis visa sunt qui
senserunt?
Magna sunt ea quae dico, mihi crede; noli haec contemnere.
dicenda, demonstranda, explicanda sunt omnia, causa non solum
exponenda, sed etiam graviter copioseque agenda est; perficiendum est, si
quid agere aut proficere vis, ut homines te non solum audiant, verum etiam
libenter studioseque audiant. in quo si te multum natura
adiuvaret, si optimis a pueritia disciplinis atque artibus studuisses et in
his elaborasses[*]laborasses p,
si litteras Graecas Athenis non Lilybaei, Latinas Romae non in Sicilia
didicisses, tamen esset magnum tantam causam, tam exspectatam, et diligentia
consequi et memoria complecti et oratione expromere[*]exponere d et voce ac[*]ac Dp et pler.: et G2LK viribus sustinere.
fortasse dices: 'quid ergo? haec in te sunt omnia?'
Vtinam quidem essent! verum tamen ut esse possent magno studio mihi a
pueritia est elaboratum. quodsi ego haec propter magnitudinem
rerum ac difficultatem adsequi non potui, qui in omni vita nihil aliud egi,
quam longe tu te ab his rebus abesse arbitrare, quas non modo antea numquam
cogitasti, sed ne nunc quidem, cum in eas ingrederis, quae et quantae sint
suspicari potes?
13