In Caecilium, Divinatio against Q. Caecilius, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
quid? cum commiserari, conqueri, et ex illius invidia deonerare aliquid et in te traicere coeperit, commemorare quaestoris cum praetore necessitudinem constitutam, morem maiorum, sortis religionem[*]morem... religionem codd. (i, ยง37): more... religione Gronovius, edd.: more... religionem Kayser, poterisne eius orationis subire invidiam? vide modo, etiam atque etiam considera. mihi enim videtur periculum fore ne ille non modo verbis te obruat, sed gestu ipso ac motu corporis praestringat aciem ingeni tui, teque ab institutis tuis cogitationibusque abducat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque huiusce rei iudicium iam continuo video futurum. si enim mihi hodie respondere ad haec quae dico potueris, si ab isto libro, quem tibi magister ludi nescio qui ex alienis orationibus compositum dedit, verbo uno discesseris, posse te et illi quoque iudicio non deesse et causae atque officio tuo satis facere arbitrabor; sin mecum in hac prolusione nihil fueris, quem te in ipsa pugna cum acerrimo adversario fore putemus?
15
esto, ipse nihil est, nihil potest; at venit paratus cum subscriptoribus exercitatis et disertis. est tamen hoc aliquid, tametsi non est satis; omnibus[*]in omnibus Asc. enim rebus is qui princeps in agendo est ornatissimus et paratissimus esse debet. verum tamen L. Appuleium esse video proximum subscriptorem, hominem non aetate sed usu forensi atque exercitatione tironem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
deinde, ut opinor, habet alienum[*]T. Alienum E. F. Eberhard, hunc tamen a subselliis[*]a subselliis Dp et plerique: ab subs. qr Asc.; qui quid in dicendo posset[*]posset Dp et pler.: possit G1LKrd numquam satis attendi, in clamando quidem video eum esse bene robustum atque exercitatum. in hoc spes tuae sunt omnes; hic, si tu eris actor constitutus, totum iudicium sustinebit. ac[*]Ac DG2p: at G1 al. ne is quidem tantum contendet in dicendo quantum potest, sed consulet laudi et existimationi tuae, et ex eo quod ipse potest in dicendo aliquantum remittet, ut tu tamen aliquid esse videare. Vt in actoribus Graecis fieri videmus, saepe illum qui est secundarum aut tertiarum partium, cum possit aliquanto clarius dicere quam ipse primarum, multum submittere, ut ille princeps quam maxime excellat, sic faciet alienus; tibi serviet, tibi lenocinabitur, minus aliquanto contendet quam potest.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
iam hoc considerate, cuius modi accusatores in tanto iudicio simus habituri, cum et ipse alienus ex ea facultate, si quam habet, aliquantum detracturus sit, et Caecilius tum denique se aliquid[*]aliquid se qr futurum[*]facturum G1 putet, si alienus minus vehemens fuerit et sibi primas in dicendo partis concesserit. quartum quem sit habiturus non video, nisi quem forte ex illo grege moratorum[*]moratorum p, quod ex Asc. coniecerat Cuiacius: meritorum L: meatorum DG2KZ: oratorum G1rd, qui subscriptionem sibi postularunt cuicumque vos delationem dedissetis:
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ex quibus alienissimis hominibus ita paratus venis ut tibi hospes aliquis sit recipiendus. quibus ego non sum tantum honorem habiturus ut ad ea quae dixerint certo loco aut singillatim uni cuique respondeam: sic breviter, quoniam non consulto sed casu in eorum mentionem incidi, quasi praeteriens satis faciam universis.
16
tantane vobis inopia videor esse amicorum ut mihi non ex his quos mecum adduxerim, sed de populo subscriptor addatur? vobis autem tanta inopia reorum est ut mihi causam praeripere conemini potius quam aliquos ad columnam Maeniam[*]ad columnam Maeniam Asc.: a columna aenea, s. enea, s. aerea codd. vestri ordinis reos reperiatis? 'custodem', inquit, 'Tullio me adponite'.