In Caecilium, Divinatio against Q. Caecilius, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
quid? mihi quam multis custodibus opus erit, si te semel ad meas capsas admisero? qui non solum ne quid enunties, sed etiam ne quid auferas custodiendus sis. sed de isto custode toto sic vobis brevissime respondebo, non esse hos talis viros commissuros ut ad causam tantam a me susceptam, mihi creditam, quisquam subscriptor me invito adspirare possit; etenim fides mea custodem repudiat, diligentia speculatorem reformidat. verum ut ad te, Caecili, redeam, quam multa te deficiant vides: quam multa sint in te quae reus nocens in accusatore suo cupiat esse, profecto iam intellegis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid ad haec dici potest? non enim quaero quid tu[*]tu om. D al. dicturus sis; video mihi non te, sed hunc librum esse responsurum, quem monitor tuus hic tenet; qui si te recte monere volet, suadebit tibi ut hinc discedas neque mihi verbum ullum respondeas. quid enim dices? an id quod dictitas, iniuriam tibi fecisse Verrem? arbitror; neque enim esset[*]est coni. Halm veri simile, cum omnibus Siculis faceret iniurias, te illi unum eximium cui consuleret fuisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed ceteri Siculi ultorem suarum iniuriarum invenerunt; tu dum tuas iniurias per te, id quod non potes, persequi conaris, id agis ut ceterorum quoque iniuriae sint impunitae atque inultae; et hoc te praeterit, non id solum spectari solere, qui debeat, sed etiam illud, qui possit ulcisci; in quo utrumque sit, eum superiorem esse, in quo alterutrum[*]alterutrum DLKpq: alterum utrum G2: alterum G1Zbr edd. (Cl. Rev. xvii. 199), in eo non quid is velit, sed quid facere possit, quaeri solere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quodsi ei potissimum censes permitti oportere accusandi potestatem cui maximam C. Verres iniuriam fecerit, utrum tandem censes hos iudices[*]hos iudices pG1 et (corr. ex hoc iud.) r: nos iud. D: nos inde G2LKZ et in mg. D2: iudices secl. Bake gravius ferre oportere, te ab illo esse[*]esse om. D al. laesum, an provinciam Siciliam esse vexatam ac perditam? opinor, concedes multo hoc et[*]et (ante esse) om. in ras. D G1s esse gravius et ab omnibus ferri gravius oportere. concede igitur ut tibi anteponatur in accusando provincia; nam provincia accusat cum is agit causam quem sibi illa defensorem sui iuris, ultorem iniuriarum, actorem causae totius adoptavit[*]tota adoptavit Zielinski.
17
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
at eam tibi C. Verres fecit iniuriam quae ceterorum quoque animos possit[*]possit pqL: posset DKZr (i ยงยง99, 105, 116, 158) alieno incommodo commovere. minime; nam id quoque ad rem pertinere arbitror, qualis iniuria dicatur quae causa inimicitiarum proferatur. cognoscite ex me; nam iste eam profecto, nisi plane nihil sapit, numquam proferet. Agonis quaedam est Lilybitana[*]Lilybitana ut cum inscript. et nummis Th. Mommsen, ita Dp cod. Victor.: lilibitana G12KZr: Lilybaetana edd., liberta Veneris Erycinae, quae mulier ante hunc quaestorem copiosa plane et locuples fuit. ab hac praefectus Antoni quidam symphoniacos servos abducebat per iniuriam, quibus se in classe uti velle dicebat. tum illa, ut mos in Sicilia est omnium Veneriorum et eorum qui a Venere se liberaverunt, ut praefecto illi religionem Veneris nomine[*]nomenque G1 et omnia sua prG1d obiceret, dixit et se et sua Veneris esse.