In Caecilium, Divinatio against Q. Caecilius, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Vbi hoc quaestori Caecilio[*]quaestori Caecilio
Pluygers, E. F. Eberhard: Q Caecilio Ant. Augustinus, viro optimo et homini
aequissimo, nuntiatum est, vocari ad se Agonidem iubet; iudicium dat statim,
SI PARET[*]paret (parret p) eam pr (et Burneianus Musei Britannici
158): parre theam D al. EAM SE ET SVA
VENERIS ESSE DIXISSE. iudicant recuperatores id quod necesse
erat; neque enim erat cuiquam dubium quin illa dixisset. iste in
possessionem bonorum mulieris intrat[*]intrat DG1KZ: mittit prd. Habet D supra lineam † (= vel) mittat: unde intrat vel mittit G2, ipsam Veneri in servitutem adiudicat; deinde bona
vendit, pecuniam redigit. ita[*]Ita Dp et
pler.: ista G2L: illa al.: ita illa Pluygers dum pauca
mancipia Veneris nomine Agonis[*]AgonisKays. Pluyg.: Agonidis DY ac religione
retinere vult, fortunas omnis libertatemque suam istius iniuria perdidit.
Lilybaeum Verres venit postea; rem cognoscit, factum improbat, cogit
quaestorem suum pecuniam, quam ex Agonidis bonis redegisset, eam mulieri
omnem adnumerare et reddere.
est adhuc, id quod vos omnis admirari video, non Verres, sed Q.
Mucius. quid enim facere potuit elegantius ad[*]ad
colligendam hom. exist. E. Eberhard,
Pluyg.: malim ad hom. exist.
conciliandam hominum existimationem, aequius ad
levandam mulieris calamitatem, vehementius ad quaestoris libidinem
coercendam? summe haec omnia mihi videntur esse laudanda.
sed repente[*]repente non habet
Priscianus: secl. Kays. Pluyg. e
vestigio[*]e vestigio om. Rufinianus, secl.
Halm. ex homine tamquam aliquo Circaeo[*]Circaeo pb: Circe DZ: Cerceo G1: Circes G2LK Asc. poculo factus est Verres;
rediit[*]rediit G1 Prisc.: redit rell. ad se atque ad mores suos; nam ex
illa pecunia magnam partem ad se vertit[*]vertit codd., averrit Lamb., verrit Gruter, avertit Zumpt (ii
§19: iii §137), mulieri reddidit quantulum visum est.
18
hic tu si laesum te a Verre esse dicis[*]dicis pG1K Asc.: dices D et
pler., patiar et concedam; si iniuriam tibi factam
quereris, defendam et negabo; denique de[*]deinde G1Ld iniuria quae
tibi facta sit neminem nostrum graviorem iudicem esse oportet quam te ipsum,
cui facta dicitur. si tu cum illo postea in gratiam redisti, si
domi illius aliquotiens fuisti, si ille apud te postea cenavit, utrum te
perfidiosum an prevaricatorem existimari mavis? video esse
necesse alterutrum, sed ego tecum in eo non pugnabo quo minus utrum velis
eligas.
quodsi[*]Quodsi DY et corr. p: quid? sí rell. ne iniuriae quidem, quae tibi ab illo facta sit,
causa remanet, quid habes quod possis dicere quam ob rem non modo mihi, sed
cuiquam anteponare? nisi forte illud, quod dicturum te[*]dicturum te DKZ al.: te ante dicturum
suppl. s. l. p1: te dicturum qrG1L esse audio, quaestorem illius
fuisse. quae causa gravis esset, si certares mecum uter nostrum
illi amicior esse deberet: in contentione suscipiendarum inimicitiarum
ridiculum est putare causam necessitudinis ad inferendum periculum iustam
videri oportere.
etenim si plurimas a tuo praetore[*]tuo praetore Dp rell. praeter G1 (praet. tuo) iniurias
accepisses, tamen eas ferendo maiorem laudem quam ulciscendo mererere; cum
vero nullum illius in vita rectius factum sit quam id quod tu iniuriam
appellas, hi statuent hanc causam, quam ne in alio quidem probarent, in te
iustam ad necessitudinem violandam videri? qui si summam iniuriam
ab illo accepisti, tamen, quoniam quaestor eius fuisti, non potes eum sine
ulla vituperatione accusare; si vero non ulla tibi facta est[*]est Dp et pler.: sit G3K iniuria, sine scelere eum accusare non potes.
quare cum incertum sit[*]cum iam certum sit Eberhard: cum iam actum sit Kays.: etiamsi incertum esset Hachtmann de iniuria, quemquam horum esse putas qui non
malit te sine vituperatione quam cum scelere discedere?
19