In Caecilium, Divinatio against Q. Caecilius, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
ac vide quid differat inter meam opinionem[*]criminationem L ac tuam[*]et tuam G1. tu cum omnibus rebus inferior sis, hac
una in[*]in secl. Hotom., om. Nohl re te
mihi anteferri putas oportere, quod quaestor illius fueris: ego, si superior
omnibus rebus[*]omnibus rebus DG2L: ceteris rebus
prd:
omnibus ceteris rebus G1 esses, hanc unam
ob causam te accusatorem[*]accusatorem secl.
Kays. repudiari putarem oportere. sic enim a
maioribus nostris accepimus, praetorem quaestori suo parentis loco esse
oportere; nullam neque iustiorem neque graviorem causam necessitudinis posse
reperiri[*]reperiri posse p
quam coniunctionem sortis, quam provinciae, quam offici, quam publici
muneris societatem.
quam ob rem si iure posses eum[*]iure eum posses pd: eum iure
posse r accusare, tamen, cum is tibi
parentis numero fuisset, id pie facere non posses; cum vero neque iniuriam
acceperis et praetori tuo periculum crees, fatearis necesse est te illi
iniustum impiumque bellum inferre conari. etenim ista quaestura
ad eam rem valet, ut elaborandum tibi in ratione reddenda sit quam ob rem
qui quaestor eius fueris[*]qui quaestor eius fueris DYprb: cui quaestor
fueris pler. Lgg., Rau, fort. recte: cum cui
quaestor fueris, s. eum cui qu. f. Lg. 5 et Matritensis
Asconii accuses, non ut ob eam ipsam causam postulandum
sit ut tibi potissimum accusatio detur. neque fere umquam venit
in contentionem de accusando qui quaestor fuisset, quin repudiaretur.
itaque neque L. Philoni[*]Philoni b, ed.
Rom: Pithoni DKZ: pythoni pq: pyloni r in C.
Servilium nominis deferendi potestas est data, neque M. Aurelio Scauro in L.
Flaccum, neque Cn. Pompeio in T. Albucium; quorum nemo propter indignitatem
repudiatus est, sed ne libido violandae necessitudinis auctoritate iudicum
comprobaretur. atque ille Cn. Pompeius ita cum C. Iulio
contendit, ut tu mecum; quaestor enim Albuci fuerat, ut tu Verris; Iulius
hoc secum auctoritatis ad accusandum adferebat quod, ut hoc tempore nos ab
Siculis, sic tum ille ab Sardis rogatus ad causam accesserat.
semper haec causa plurimum valuit, semper haec ratio
accusandi fuit honestissima, pro sociis, pro salute provinciae, pro
exterarum nationum commodis inimicitias suscipere, ad periculum accedere,
operam, studium, laborem interponere.
20
etenim si probabilis est eorum causa qui iniurias suas persequi
volunt (qua in re dolori suo, non rei publicae commodis serviunt), quanto
illa honestior causa est[*]causa est DYpr: est causa q: est om. d, quae non solum probabilis videri sed
etiam grata esse debet, nulla privatim accepta iniuria sociorum atque
amicorum populi Romani dolore atque iniuriis commoveri! nuper cum
in P. Gabinium vir fortissimus et innocentissimus L. Piso delationem nominis
postularet, et contra Q. Caecilius peteret isque se veteres inimicitias iam
diu susceptas persequi diceret, cum auctoritas[*]ac pb et dignitas
Pisonis valebat plurimum, tum illa erat causa[*]causa erat G2K iustissima, quod eum sibi Achaei
patronum adoptarant.
etenim cum lex ipsa de pecuniis repetundis sociorum atque
amicorum populi Romani patrona sit, iniquum est non eum legis iudicique
actorem idoneum maxime putari quem actorem causae suae socii defensoremque
fortunarum suarum potissimum esse voluerunt[*]volunt L. an quod ad commemorandum est honestius,
id ad probandum non multo videri debet aequius? Vtra igitur est splendidior,
utra inlustrior commemoratio, 'accusavi eum cui quaestor fueram,
quicum me sors consuetudoque maiorum, quicum me deorum hominumque iudicium
coniunxerat,'[*]coniunxerat pr: -ant DY an
'accusavi rogatu sociorum atque amicorum, delectus sum ab
universa provincia qui eius iura fortunasque defenderem'?
dubitare quisquam potest quin honestius sit eorum causa apud
quos quaestor fueris, quam eum cuius quaestor fueris accusare?