In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
M. TVLLI CICERONIS
IN C. VERREM ACTIO PRIMA
1
quod erat optandum maxime, iudices, et quod unum ad invidiam vestri ordinis infamiamque iudiciorum sedandam maxime pertinebat, id non humano consilio sed prope divinitus datum atque oblatum vobis[*]nobis G1
summo rei publicae tempore videtur. inveteravit enim iam opinio perniciosa rei publicae vobisque periculosa, quae non modo apud nos sed apud exteras nationes[*]non modo apud nos sed apud exteras nationes Harl. 5428 (A. D. 1470): non modo Romae sed et (etiam Halm) apud ext. nat. Naugerius, vulg. (cf. iv §58) : non modo apud populum Romanum sed etiam ext. nat. edit. Iunt. secuti Baiter, Kayser, Mueller. Habent non modo apud ext. nat., mediis omissis, Dp et codd. praeter r et Burn. 158, in quibus est (itemque in ed. Ven. 1483) non modo apud ext. nat. sed omnium sermone fort. recte; Cl. Rev. xvii. 199 omnium sermone percrebruit, his iudiciis quae nunc sunt pecuniosum hominem, quamvis sit nocens, neminem posse damnari.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nunc in ipso discrimine ordinis iudiciorumque vestrorum, cum sint parati qui contionibus et legibus hanc invidiam senatus inflammare conentur, reus in iudicium adductus est C. Verres, homo vita atque factis omnium iam opinione damnatus, pecuniae magnitudine sua spe et praedicatione absolutus. huic ego causae, iudices, cum summa voluntate et exspectatione populi Romani actor accessi, non ut augerem invidiam ordinis, sed ut infamiae communi succurrerem. adduxi enim hominem in quo reconciliare existimationem iudiciorum amissam, redire in gratiam cum populo Romano, satis facere exteris nationibus possetis, depeculatorem aerari, vexatorem Asiae atque Pamphyliae, praedonem iuris urbani[*]iuris urbani πb, Asc.: iuris Dψ
: urbis W. Paul (cf. De Domo, §140) An huius urbis? Cl. Rev. xvii. 200, labem atque perniciem provinciae Siciliae.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de quo si vos severe ac religiose iudicaveritis, auctoritas ea quae[*]atque G2Kδ
in vobis remanere debet haerebit; sin istius ingentes divitiae iudiciorum religionem veritatemque perfregerint, ego hoc tamen adsequar, ut iudicium potius rei publicae quam aut reus iudicibus aut accusator reo defuisse videatur.
2
equidem ut de me confitear, iudices, cum multae mihi a C. Verre insidiae terra marique factae sint, quas partim mea diligentia devitarim, partim amicorum studio officioque reppulerim, numquam tamen neque tantum periculum mihi adire visus sum neque tanto opere pertimui ut nunc in ipso iudicio.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
neque tantum me exspectatio accusationis meae concursusque tantae multitudinis, quibus ego rebus vehementissime perturbor, commovet quantum istius insidiae nefariae, quas uno tempore mihi, vobis, M'. Glabrioni, populo Romano[*]populo r. πK: p. r. D al.: praetori δ. Fort. Glabrioni praetori, populo Romano: Cl. Rev. l. c.
, sociis, exteris nationibus, ordini, nomini denique senatorio facere conatur; qui ita dictitat, iis esse metuendum qui quod ipsis solis satis esset surripuissent, se tantum eripuisse[*]rapuisse bδ
ut id multis satis esse possit[*]possit codd.: posset coni. Muell. (Div. §55); nihil esse tam sanctum quod non violari, nihil tam munitum quod non expugnari pecunia possit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quodsi quam audax est ad conandum tam esset obscurus in agendo, fortasse aliqua in re nos aliquando fefellisset; verum hoc adhuc percommode cadit, quod cum incredibili eius audacia singularis stultitia coniuncta est; nam ut apertus in corripiendis pecuniis fuit, sic in spe corrumpendi iudici perspicua sua consilia conatusque omnibus fecit. semel ait se in vita pertimuisse,—tum cum primum[*]primus pδ
: primo L: om. Asc. reus a me b Schol. Gronov.
a me reus factus sit; quod, cum e provincia recens esset, invidiaque et infamia non recenti sed vetere ac diuturna flagraret, tum ad iudicium corrumpendum tempus alienum offenderet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque cum ego diem inquirendi in Siciliam[*]Siciliam Kb: Sicilia Dψp; cf. i, §30 perexiguam postulavissem, invenit iste qui sibi in Achaiam[*]Achaiam prs: Achaia Dψ
biduo breviorem diem postularet; non ut is idem conficeret diligentia et industria sua quod ego meo labore et vigiliis consecutus sum, —etenim ille Achaicus inquisitor ne Brundisium quidem pervenit, ego Siciliam totam quinquaginta diebus sic obii ut omnium populorum privatorumque litteras iniuriasque cognoscerem; ut perspicuum cuivis esse posset hominem ab isto quaesitum esse non qui reum suum adduceret, sed qui meum tempus obsideret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
3
nunc homo audacissimus atque amentissimus hoc cogitat. intellegit me ita paratum atque instructum in iudicium venire ut non modo in auribus vestris, sed in oculis omnium sua furta atque flagitia defixurus sim; videt senatores multos esse testis audaciae suae, videt multos equites Romanos, frequentis praeterea civis atque socios, quibus ipse insignis iniurias fecerit, videt etiam tot tam gravis ab amicissimis civitatibus legationes cum publicis auctoritatibus convenisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quae cum ita sint, usque eo de omnibus bonis male existimat, usque eo senatoria iudicia perdita profligataque esse arbitratur, ut hoc palam dictitet, non sine causa se cupidum pecuniae fuisse, quoniam in pecunia tantum praesidium experiatur esse; sese, id quod difficillimum fuerit, tempus ipsum emisse iudici sui, quo cetera facilius emere postea posset; ut, quoniam criminum vim subterfugere nullo modo poterat, procellam temporis devitaret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quodsi non modo in causa, verum in aliquo honesto praesidio aut in alicuius eloquentia aut gratia spem aliquam conlocasset, profecto non haec omnia colligeret atque aucuparetur; non usque eo despiceret contemneretque ordinem senatorium ut arbitratu eius deligeretur ex senatu qui reus fieret, qui, dum hic quae opus essent compararet, causam interea ante eum diceret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quibus ego rebus quid iste speret et quo animum intendat facile perspicio; quam ob rem vero se confidat aliquid proficere posse hoc praetore[*]hoc praetore Asc.: praetore om. pq1s (add. s. l. p2 glabrione p. r.): hoc Glabrione Dψ
(in mg. D praetore): hoc Glabrione praetore r al.
et hoc consilio intellegere non possum. Vnum illud intellego, quod populus Romanus[*]p. r.Dp: populus Romanus G12KZ: praetor r Asc., edd. in reiectione iudicum iudicavit, ea spe istum fuisse praeditum ut omnem rationem salutis in pecunia constitueret[*]constituerit Dp et pler.
, hoc erepto praesidio ut nullam sibi rem adiumento fore arbitraretur.
4
etenim quod est ingenium tantum, quae tanta facultas dicendi aut[*]aut Dψπ
: et b ed. Rom.
copia, quae istius vitam tot vitiis flagitiisque convictam[*]convictam pδ
: coniunctam D al.
, iam pridem omnium voluntate iudicioque damnatam, aliqua ex parte possit defendere?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cuius ut adulescentiae maculas ignominiasque praeteream, quaestura, primus gradus honoris[*]primus gradus honoris codd., Diomedes: secl. edd.
, quid aliud habet in se nisi Cn. Carbonem spoliatum a quaestore suo pecunia publica, nudatum et proditum consulem, desertum exercitum, relictam provinciam, sortis necessitudinem religionemque violatam? cuius legatio exitium fuit Asiae totius et Pamphyliae, quibus in provinciis multas domos, plurimas urbis, omnia fana depeculatus[*]depeculatus π Schol. Gronov.: depopulatus Dψ
est, tum cum in Cn. Dolabellam[*]in Cn. Dolabellam secl. Kays. Muell.
suum scelus illud pristinum renovavit et instauravit quaestorium, cum eum, cui et legatus[*]cui et legatus π: cui l legatus G2: cui ille leg. D al: cui .l. ille leg. K
et pro quaestore fuisset, et in invidiam suis maleficiis adduxit, et in ipsis periculis non solum deseruit, sed etiam oppugnavit ac prodidit;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cuius praetura urbana aedium sacrarum fuit publicorumque operum depopulatio[*]depeculatio Lamb. edd.
, simul in iure dicundo bonorum possessionumque contra omnium instituta addictio et condonatio. iam vero omnium vitiorum suorum plurima et maxima constituit monumenta[*]monimenta codd. pler. (p et Div. §14) et indicia in provincia Sicilia, quam iste per triennium ita vexavit ac perdidit ut ea restitui in antiquum statum nullo modo possit, vix autem per multos annos innocentisque praetores aliqua ex parte recreari aliquando posse videatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hoc praetore Siculi neque suas leges neque nostra senatus consulta neque communia iura tenuerunt: tantum quisque habet in Sicilia quantum hominis avarissimi et libidinosissimi aut imprudentiam subterfugit aut satietati superfuit.
5
nulla res per triennium nisi ad nutum istius iudicata est, nulla res tam patria cuiusquam[*]tam patria cuiusquam D al. p, sed inseruit p2 cuiusquam s. l. ante tam: cuiusquam tam patria cuiusquam r: cuiusquam tam patria qs edd.
atque avita fuit quae non ab eo imperio istius abiudicaretur. innumerabiles pecuniae ex aratorum bonis novo nefarioque instituto coactae, socii fidelissimi in hostium numero existimati, cives Romani servilem in modum cruciati et necati, homines nocentissimi propter pecunias iudicio[*]a iud. G2K
liberati, honestissimi atque integerrimi absentes rei facti indicta causa damnati et eiecti, portus munitissimi, maximae tutissimaeque urbes piratis praedonibusque patefactae, nautae militesque Siculorum, socii nostri atque amici, fame necati, classes optimae atque opportunissimae cum magna ignominia populi Romani amissae et perditae.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
idem iste praetor monumenta antiquissima partim regum locupletissimorum, quae illi ornamento urbibus esse voluerunt, partim etiam nostrorum imperatorum, quae victores civitatibus Siculis aut dederunt aut reddiderunt, spoliavit nudavitque omnia. neque hoc solum in statuis ornamentisque publicis fecit, sed etiam delubra omnia sanctissimis religionibus consecrata depeculatus[*]depeculatus p (errant Zumpt et Iord.), bqr edd. (i §48): depopulatus Dψ
est, deum denique nullum Siculis, qui ei paulo magis adfabre atque antiquo artificio factus videretur, reliquit. in stupris vero et flagitiis nefarias eius libidines commemorare pudore deterreor; simul illorum calamitatem commemorando augere nolo quibus liberos coniugesque suas integras ab istius petulantia conservare non licitum est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'at enim haec ita commissa sunt ab isto ut non cognita sint ab omnibus.[*]ab hominibus pq1
' hominem esse arbitror[*]esse arbitror Dp et pler.: arbitror esse qr
neminem, qui nomen istius audierit, quin facta quoque eius nefaria commemorare possit, ut mihi magis timendum sit ne multa crimina praetermittere quam ne qua in istum fingere existimer. neque enim mihi videtur haec multitudo, quae ad audiendum convenit, cognoscere ex me causam voluisse, sed ea quae scit mecum recognoscere.
6
quae cum ita sint, iste homo amens ac perditus alia mecum ratione pugnat. non id agit ut alicuius eloquentiam mihi opponat; non gratia, non auctoritate cuiusquam, non potentia nititur. simulat his se rebus confidere; sed video quid agat; neque enim agit occultissime. proponit inania mihi nobilitatis, hoc est hominum adrogantium nomina, qui non tam me impediunt quod nobiles sunt, quam adiuvant quod noti sunt: simulat se eorum praesidio confidere, cum interea aliud quiddam iam diu machinetur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quam spem nunc habeat in manibus et quid moliatur breviter iam, iudices, vobis exponam; sed prius ut ab initio res ab eo[*]ab initio res ab eo DZpr: ab eo om. G1, ab initio om. G2K
constituta sit[*]const. sit ab eo q
, quaeso, cognoscite.
Vt primum e provincia rediit, redemptio est huius iudici facta grandi pecunia. mansit
[*]Ea mansit Asc., Schol. Gronov.
in condicione[*]condicione p: ditione s. dictione rell.
atque pacto usque ad eum finem dum iudices reiecti sunt: posteaquam reiectio iudicum facta est, quod et in sortitione istius spem fortuna populi Romani et in reiciendis iudicibus mea diligentia istorum impudentiam vicerat, renuntiata est tota condicio[*]condicio Asc., edd.: conditio Z: dicio G1: conclusio G2LK: conductio p vulg.: condutio ut videtur D
. praeclare se res habebat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
libelli nominum vestrorum consilique huius in manibus erant omnium; nulla nota, nullus color, nullae sordes videbantur his sententiis adlini posse, cum iste repente ex alacri atque laeto sic erat humilis atque demissus ut non modo populo Romano, sed etiam sibi ipse condemnatus videretur. ecce autem repente his diebus paucis comitiis consularibus factis eadem illa vetera consilia pecunia maiore repetuntur, eaedemque vestrae famae fortunisque omnium insidiae per eosdem homines comparantur. quae res primo, iudices, pertenui nobis argumento indicioque patefacta est: post aperto suspicionis introitu ad omnia intima istorum consilia sine ullo errore pervenimus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
7
nam ut[*]ut om. p
Hortensius[*]Hortensius codd.: Q. Hort. Schol. Gronov., Muell. (Am. J. Ph. xxvi. 412) consul designatus domum reducebatur e campo cum maxima frequentia ac multitudine, fit obviam casu ei multitudini C. Curio, quem ego hominem honoris potius quam contumeliae[*]potius quam cont. secl. Kays.
causa nominatum volo; etenim ea dicam quae ille, si commemorari[*]commemorare codd. (Act. Pr. §54, i §4: ii §6: iii §41) noluisset, non tanto in conventu tam aperte palamque dixisset; quae tamen a me pedetemptim cauteque dicentur, ut et amicitiae nostrae et dignitatis illius habita ratio esse intellegatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
videt ad ipsum fornicem Fabianum in turba Verrem; 19 appellat hominem et ei voce maxima gratulatur[*]gratulatur Dψ
: victoriam grat. prδ
; ipsi Hortensio, qui consul erat factus, propinquis necessariisque eius, qui tum aderant, verbum nullum facit; cum hoc consistit, hunc amplexatur, hunc iubet sine cura esse. 'renuntio', inquit, 'tibi te hodiernis comitiis esse absolutum.' quod cum tam multi homines honestissimi audissent, statim ad me defertur; immo vero ut quisque me viderat narrabat. Aliis illud indignum, aliis ridiculum videbatur: ridiculum iis qui istius causam in testium fide, in criminum ratione, in iudicum potestate, non in comitiis consularibus positam arbitrabantur, indignum iis qui altius perspiciebant[*]aspiciebant pq1 Schol. Gronov.: aspiciebatur r
et hanc gratulationem ad iudicium corrumpendum spectare videbant.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
etenim sic ratiocinabantur, sic honestissimi homines inter se et mecum loquebantur, aperte iam[*]iam pδ Asc.: om. Dψ
et[*]et Dψp: ac Asc.
perspicue nulla esse iudicia. qui reus pridie iam ipse se condemnatum putabat, is, posteaquam defensor eius consul est factus, absolvitur? quid igitur? quod tota Sicilia, quod omnes Siculi, omnes negotiatores, omnes publicae privataeque litterae Romae sunt, nihilne id valebit? nihil invito consule designato. quid? iudices non crimina, non testis, non existimationem populi Romani sequentur[*]sequentur DKp: sequuntur G12Z
? non
[*]Non DG1Zsb: num G2LKrδ
: om. pq
; omnia in unius potestate ac moderatione vertentur. vere loquar, iudices.
8
vehementer me haec res commovebat; optimus enim quisque ita loquebatur 'iste quidem tibi eripietur, sed nos non tenebimus iudicia diutius; etenim quis poterit Verre absoluto de transferendis iudiciis recusare?'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
erat omnibus molestum; neque eos tam istius hominis perditi subita laetitia quam hominis amplissimi nova gratulatio commovebat. cupiebam dissimulare me id moleste ferre, cupiebam animi dolorem vultu tegere et taciturnitate celare. ecce autem illis ipsis diebus, cum praetores designati sortirentur et M. Metello obtigisset ut is de pecuniis repetundis quaereret, nuntiatur mihi tantam isti gratulationem esse factam ut is domum quoque pueros mitteret qui uxori suae nuntiarent.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sane ne haec quidem mihi res[*]quidem mihi res DKZπ
: mihi quidem res G12s: quidem res mihi bδ
placebat; neque[*]neque tamen tant. Manutius, edd. (iii §134) tantopere[*]tantopere Dp: tanto opere codd. pler., edd. (cf. iii §155: magnopere l. 23, i §§27, 108, iv §1, v §107) quid in hac sorte metuendum mihi esset intellegebam. Vnum illud ex hominibus certis, ex quibus omnia comperi, reperiebam, fiscos compluris cum pecunia Siciliensi a quodam senatore ad equitem Romanum esse translatos; ex his quasi X fiscos ad senatorem illum relictos esse comitiorum meorum nomine; divisores omnium tribuum noctu ad istum vocatos.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ex quibus quidam, qui se omnia mea causa facere debere[*]facere debere codd.: facere om. Asc., Schol. Gronov., edd.
arbitrabatur, eadem illa nocte ad me venit; demonstrat qua iste oratione usus esset; commemorasse istum quam liberaliter eos tractasset iam antea[*]iam antea scripsi cum Steph. Lamb. (§29 infra): etiam (post -asset) antea codd.: et iam antea edd.
, cum ipse praeturam petisset, et proxumis consularibus praetoriisque comitiis; deinde continuo esse pollicitum quantam vellent pecuniam, si me aedilitate deiecissent. hic alios negasse audere, alios respondisse non putare id perfici posse; inventum[*]tantum G1: tandem coni. Zumpt
tamen esse fortem amicum ex eadem familia, Q. Verrem Romilia, ex optima divisorum disciplina, patris istius discipulum atque amicum, qui HS quingentis milibus depositis id se perfecturum polliceretur, et fuisse tamen[*]tn
D, tamen p rell. (ut l. 17): tum edd.
non nullos qui se una facturos esse dicerent. quae cum ita essent, sane benivolo animo me ut magnopere[*]magnopere Dp: magno opere edd. (l. 3 supra) caverem praemonebat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
9
sollicitabar rebus maximis uno atque eo perexiguo tempore. Vrgebant comitia, et in his[*]eis Halm Kays.
ipsis oppugnabar grandi pecunia; instabat iudicium, ei quoque negotio fisci Sicilienses minabantur. agere quae ad iudicium pertinebant libere comitiorum metu deterrebar; petitioni toto animo servire propter iudicium[*]propter iudicium prδ
(Zielinski p. 192): om. Dψ
non licebat; minari denique[*]denique quoque pq1K
divisoribus ratio non erat, propterea quod eos intellegere videbam me hoc iudicio districtum atque obligatum futurum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque hoc ipso tempore Siculis denuntiatum esse audio primum ab Hortensio, domum ad illum ut venirent; Siculos in eo sane[*]sane in eo bδ
liberos fuisse, qui quam ob rem arcesserentur[*]accerserentur Mueller, Stangl (Pseudoasconiana, p. 83) cum intellegerent, non venisse. interea comitia nostra, quorum iste se, ut ceterorum hoc anno comitiorum, dominum esse arbitrabatur, haberi coepta sunt. cursare iste homo potens cum filio blando et gratioso circum tribus; paternos amicos, hoc est divisores, appellare omnis et convenire. quod cum esset intellectum et animadversum, fecit animo libentissimo populus Romanus ut, cuius divitiae me de fide deducere non potuissent, ne eiusdem pecunia de honore deicerer[*]deicerer DKZp: deiicerer G2qs al.: deiiceret G1rb (me deiceret Zielinski l. c.).
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
posteaquam illa petitionis magna cura liberatus sum, animo coepi multo magis vacuo ac soluto nihil aliud nisi de iudicio agere et cogitare. reperio, iudices, haec ab istis consilia inita et constituta ut, quacumque opus esset ratione, res ita duceretur ut apud M. Metellum praetorem causa diceretur. in eo esse haec commoda: primum M. Metellum amicissimum, deinde Hortensium consulem, neque Hortensium[*]neque Hortensium addidi: Hortensium cōs. (eosque G1) n solū sed etiam DG1pr al.: consulem non solum Q. Hort. Mueller (Cl. Rev. xvii. 200) solum, sed etiam Q. Metellum, qui quam isti[*]istis p
sit amicus attendite; dedit enim praerogativam suae voluntatis eius modi ut isti pro praerogativis iam[*]iam DG12pr: eam q al.: om. K
reddidisse[*]reddisse Dp: redisse Z: dedisse K
videatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
an me taciturum tantis de rebus existimavistis, et me in tanto rei publicae existimationisque meae periculo cuiquam consulturum potius quam officio et dignitati meae? arcessit alter consul designatus Siculos; veniunt non nulli, propterea quod L. Metellus[*]Q. Metellus codd.: corr. Naugerius
esset praetor in Sicilia. cum iis ita loquitur, 'se consulem esse; fratrem suum alterum Siciliam provinciam obtinere, alterum esse quaesiturum de pecuniis repetundis; Verri ne noceri possit[*]posset Mueller
multis rationibus esse provisum.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
10
quid est, quaeso, Metelle, iudicium conrumpere, si hoc non est, testis, praesertim Siculos, timidos homines et adflictos, non solum auctoritate deterrere, sed etiam consulari metu et duorum praetorum potestate[*]potestate D et (in ras.) p1 al.: voluntate al. potestate L
? quid faceres pro innocente homine[*]homine innocente πb
et propinquo, cum propter hominem perditissimum atque alienissimum de officio ac dignitate decedis, et committis ut quod ille dictitat alicui qui te ignoret verum esse videatur?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam hoc Verrem dicere aiebant, te non fato, ut ceteros ex vestra familia, sed opera sua consulem factum. duo igitur consules et quaesitor erunt ex illius voluntate. 'non solum effugiemus,' inquit, 'hominem in quaerendo nimium diligentem, nimium servientem populi existimationi, M'. Glabrionem; accedet etiam nobis illud. iudex est M. Caesonius, conlega nostri accusatoris, homo in rebus iudicandis spectatus et cognitus, quem minime expediat esse in eo[*]eo om. G2LK
consilio quod conemur aliqua ratione conrumpere, propterea quod iam antea, cum iudex in Iuniano consilio fuisset, turpissimum illud facinus non solum graviter tulit, sed etiam in medium protulit. hunc iudicem ex Kalendis Ianuariis[*]Kal. Iunii DKZ: Kal. iūn. pq
non habebimus[*]habemus DG1pq al.
;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Q. Manlium et Q. Cornificium, duos severissimos atque integerrimos iudices, quod tribuni plebis tum erunt, iudices non habebimus; P. Sulpicius, iudex tristis et integer, magistratum ineat oportet Nonis Decembribus; M. Crepereius ex acerrima illa equestri familia et disciplina, L. Cassius ex familia cum ad ceteras res tum ad iudicandum severissima, Cn. Tremellius, homo summa religione et diligentia, tres hi homines veteres tribuni militares sunt designati; ex Kalendis Ianuariis[*]kal. iūn p
non iudicabunt. subsortiemur etiam in M. Metelli locum, quoniam is huic ipsi quaestioni praefuturus est. ita secundum Kalendas Ianuarias[*]ian. Dp: §36 et praetore et prope toto commutato consilio[*]prope toto comm. cons. DG1: prope cons. toto comm. πbD2K: prope toto cons. comm. rell. praeter Z., in quo est toto prope comm. cons. magnas accusatoris minas magnamque exspectationem iudici[*]exspect. iud. Dp et pler.: iud. exspect. bsδ edd.
ad nostrum arbitrium libidinemque eludemus.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Nonae sunt hodie Sextiles; hora viii convenire coepistis; hunc diem iam ne numerant quidem. decem dies sunt ante ludos votivos, quos Cn. Pompeius facturus est; hi ludi dies quindecim auferent; deinde continuo Romani consequentur. ita prope xl diebus interpositis tum denique se ad ea quae a nobis dicta erunt responsuros esse arbitrantur; deinde se ducturos et dicendo et excusando[*]accusando Dp et pler.
facile ad ludos victoriae; cum his plebeios esse coniunctos, secundum quos aut nulli aut perpauci[*]perpauci D al. π
: pauci Kbδ
dies ad agendum futuri sunt: ita defessa ac refrigerata accusatione rem integram ad M. Metellum praetorem esse venturam. quem ego hominem, si eius fidei diffisus essem, iudicem non retinuissem;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nunc tamen hoc animo sum ut eo iudice quam praetore hanc rem transigi malim, et iurato suam quam iniurato aliorum tabellas committere.
11
nunc ego, iudices, iam vos consulo quid mihi faciendum putetis; id enim consili mihi profecto taciti dabitis quod egomet mihi necessario capiendum intellego. si utar ad dicendum meo legitimo tempore, mei laboris industriae diligentiaeque capiam fructum, et hac accusatione[*]et hac accus. scripsi: et ex accus. DZp al.: et excus. K: ex accus. (om. et) G2: et mea accus. Klotz
perficiam ut nemo umquam post hominum memoriam paratior, vigilantior, compositior ad iudicium venisse videatur. sed in hac laude industriae meae reus ne elabatur summum periculum est. quid est igitur[*]igitur Dp et pler.: ergo G2K
quod fieri possit? non obscurum, opinor, neque absconditum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
fructum istum laudis, qui ex perpetua oratione percipi potuit, in alia tempora reservemus: nunc hominem tabulis, testibus, privatis publicisque litteris auctoritatibusque accusemus. res omnis mihi[*]mihi p al.: om. Dψ
tecum erit, Hortensi. dicam aperte. si te mecum dicendo ac diluendis criminibus in hac causa contendere putarem, ego quoque in accusando atque in explicandis criminibus operam consumerem: nunc quoniam pugnare contra me instituisti non tam ex tua natura quam ex istius tempore et causa malitiose
[*]malitiose secl. Bake, edd. (ċmalitioseċ p; cf. i, §§91 (ċcopioseċ), 139, 147), necesse est istius modi rationi aliquo consilio obsistere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tua ratio[*]ratio fert malit Mueller
est ut secundum binos ludos mihi respondere incipias, mea ut ante primos ludos comperendinem. ita fiet ut tua ista ratio existimetur astuta, meum hoc consilium necessarium.
12
verum illud quod institueram dicere, mihi rem tecum esse, huius modi est. ego cum hanc causam Siculorum rogatu recepissem, idque mihi amplum et praeclarum existimassem, eos velle meae fidei diligentiaeque periculum facere qui innocentiae abstinentiaeque fecissent, tum suscepto negotio maius quiddam mihi proposui, in quo meam in rem publicam voluntatem populus Romanus perspicere posset.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam illud mihi nequaquam dignum industria conatuque meo videbatur, istum a me in iudicium iam omnium iudicio condemnatum vocari, nisi ista tua intolerabilis potentia, et ea cupiditas qua per hosce annos in quibusdam iudiciis usus es, etiam in istius hominis desperati causa interponeretur. nunc vero, quoniam haec te omnis dominatio regnumque iudiciorum tanto opere delectat, et sunt homines quos libidinis infamiaeque suae neque pudeat neque taedeat, qui quasi de industria in odium offensionemque populi Romani inruere videantur, hoc me profiteor suscepisse magnum fortasse onus et mihi periculosum[*]periculosum D al. pb: periculosissimum qr
, verum tamen dignum in quo omnis nervos aetatis industriaeque meae contenderem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quoniam totus ordo paucorum improbitate et audacia premitur et urgetur infamia iudiciorum, profiteor huic generi hominum me inimicum accusatorem, odiosum, adsiduum, acerbum adversarium. hoc mihi[*]mihi (ante sumo) om. Dψ
sumo, hoc mihi deposco, quod agam in magistratu, quod agam ex eo loco ex quo me populus Romanus ex Kalendis Ianuariis[*]Ian. D: Iun. p
secum[*]secum habere Dp et pler.
agere de re publica ac de hominibus improbis voluit; hoc munus aedilitatis meae populo Romano amplissimum pulcherrimumque polliceor. moneo, praedico, ante denuntio: qui aut deponere aut accipere aut recipere[*]aut accipere aut recipere π
Asc.: aut rec. aut acc. Dψb
aut polliceri aut sequestres aut interpretes corrumpendi iudici solent esse, quique ad hanc rem aut potentiam aut impudentiam suam professi sunt, abstineant in hoc iudicio manus animosque ab hoc scelere nefario.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
13
erit tum consul Hortensius cum summo imperio et potestate, ego autem aedilis, hoc est paulo amplius quam privatus; tamen haec huius modi[*]haec huius modi pb al.: haec huiusce modi D al.: huius modi haec qr
res est quam me acturum esse polliceor, ita populo Romano grata atque iucunda, ut ipse consul in hac causa prae me minus etiam, si fieri possit, quam privatus esse videatur.
omnia non modo commemorabuntur, sed etiam expositis certis rebus agentur, quae inter decem annos, posteaquam iudicia ad senatum translata sunt, in rebus iudicandis nefarie flagitioseque facta sunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cognoscet ex me populus Romanus quid sit quam ob rem, cum equester ordo iudicaret, annos prope quinquaginta continuos in[*]in add. Zumpt
nullo, iudices[*]iudices scripsi (cf. ii §13 ad fin.): iudice codd.
, equite Romano iudicante[*]equite Rom. iudicante secl. Madv. edd.
ne tenuissima quidem suspicio acceptae pecuniae ob rem iudicandam constituta sit; quid sit quod, iudiciis ad senatorium ordinem translatis sublataque populi Romani in unum quemque vestrum potestate, Q. Calidius damnatus dixerit minoris HS[*]xxx Dpq: xxx rell.
triciens praetorium hominem honeste non posse damnari; quid sit quod, P. Septimio senatore damnato Q. Hortensio praetore de pecuniis repetundis, lis aestimata sit eo nomine, quod ille ob rem iudicandam pecuniam accepisset.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod[*]Quid? quod scripsi: quod codd.
in C. Herennio, quod in C. Popilio[*]Popilio Dp: Popillio al.
, senatoribus, qui ambo peculatus damnati sunt, quod in M. Atilio, qui de maiestate damnatus est, hoc planum factum est[*]est... sunt... est codd. (cf. i §20, ii §32): sit... sint... sit edd.
, eos pecuniam ob rem iudicandam accepisse, quod inventi sunt[*]est... sunt... est codd. (cf. i §20, ii §32): sit... sint... sit edd.
senatores qui C. Verre praetore urbano sortiente exirent in eum reum quem incognita causa condemnarent, quod inventus est[*]est... sunt... est codd. (cf. i §20, ii §32): sit... sint... sit edd.
senator qui, cum iudex esset, in eodem iudicio et[*]et om. D al. π
ab reo pecuniam acciperet quam iudicibus divideret, et ab accusatore ut reum condemnaret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
iam vero quo modo ego illam 4o labem ignominiam calamitatemque totius ordinis conquerar, hoc factum esse in hac civitate, cum senatorius ordo iudicaret, ut discoloribus signis iuratorum hominum sententiae notarentur? haec omnia me diligenter severeque acturum esse polliceor.
14
quo me tandem animo fore putatis[*]putetis D al. prb
, si quid in hoc ipso iudicio intellexero simili aliqua ratione esse violatum atque commissum? cum praesertim[*]praesertim pbδ
: om. Dψ edd.
planum facere multis testibus possim C. Verrem in Sicilia multis audientibus saepe dixisse se habere hominem potentem cuius fiducia provinciam spoliaret[*]exspoliaret G2LK
; neque sibi soli pecuniam quaerere, sed ita triennium illud praeturae Siciliensis distributum habere ut secum praeclare agi diceret si unius anni quaestum in rem suam converteret, alterum patronis et defensoribus[*]defensoribus Dψ
: def. suis pbδ
traderet, tertium illum uberrimum quaestuosissimumque annum totum iudicibus reservaret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ex quo mihi venit in mentem illud dicere, quod apud M'. Glabrionem nuper cum in reiciundis iudicibus commemorassem intellexi vehementer populum Romanum commoveri, me arbitrari fore uti nationes exterae legatos ad populum Romanum mitterent, ut lex de pecuniis repetundis iudiciumque tolleretur; si enim iudicia nulla sint,, tantum unum quemque ablaturum putant quantum sibi ac liberis suis satis esse arbitretur; nunc, quod eius modi iudicia sint tantum unum quemque auferre quantum sibi, patronis, advocatis, praetori, iudicibus satis futurum sit; hoc profecto infinitum esse; se avarissimi hominis cupiditati satis facere posse, nocentissimi[*]nocentissimi Schol. Gronov. Madv.: -tissimae codd.
victoriae non posse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
O commemoranda iudicia praeclaramque existimationem nostri ordinis, cum socii populi Romani iudicia de pecuniis repetundis fieri nolunt, quae a maioribus nostris sociorum causa comparata sunt! an iste umquam de se bonam spem habuisset, nisi de vobis malam opinionem animo imbibisset? quo maiore etiam, si fieri potest, apud vos odio esse debet quam est apud populum Romanum, cum in avaritia, scelere, periurio vos sui similis esse arbitretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
15
cui loco, per deos immortalis, iudices, consulite ac providete! moneo praedicoque id quod intellego, tempus hoc vobis divinitus[*]tempus hoc vobis divin. D al.: tempus hoc. div. vobis LKs: tempus opportunissimum (oport. p) vobis hoc divinitus pbrδ
datum esse ut odio, invidia, infamia, turpitudine totum ordinem liberetis. nulla in iudiciis severitas[*]veritas coni. Halm.: cf. §§3, 51: v §130, nulla religio, nulla denique iam existimantur esse iudicia. itaque a populo Romano contemnimur, despicimur; gravi diuturnaque iam flagramus infamia.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
neque enim ullam aliam ob causam populus Romanus tribuniciam potestatem tanto studio requisivit; quam cum poscebat, verbo illam poscere videbatur, re vera iudicia poscebat. neque hoc Q. Catulum, hominem sapientissimum atque amplissimum, fugit, qui Cn. Pompeio, viro fortissimo et clarissimo[*]fort. et clar. Dψb: clar. et fort. π
, de tribunicia potestate referente cum esset sententiam rogatus, hoc initio est summa cum auctoritate usus, patres conscriptos iudicia male et flagitiose tueri; quodsi in rebus iudicandis populi Romani existimationi satis facere voluissent, non tanto opere homines fuisse tribuniciam potestatem desideraturos.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ipse denique Cn. Pompeius cum 4s primum contionem ad urbem consul designatus habuit, ubi, id quod maxime exspectari videbatur, ostendit se tribuniciam potestatem restituturum, factus est in eo strepitus et grata contionis admurmuratio. idem in eadem contione cum dixisset populatas vexatasque esse provincias, iudicia autem turpia ac[*]ac Dpb al.: atque G2K: et rδ
flagitiosa fieri; ei rei se providere ac consulere velle; tum vero non strepitu, sed maximo clamore suam 6 populus Romanus significavit voluntatem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
16
nunc autem 46 homines in speculis sunt; observant quem ad modum sese unus quisque nostrum[*]nostrum Dψ
: vestrum Iord.
gerat in retinenda religione conservandisque legibus. vident adhuc post legem tribuniciam unum senatorem[*]post senatorem add. hominem Fritzsche, Iord. Kays.: unum hominem vel ten. Asc.
vel tenuissimum esse damnatum; quod tametsi non reprehendunt, tamen magno opere quod laudent non habent; nulla est enim laus ibi esse integrum ubi nemo est qui aut possit aut conetur corrumpere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hoc est iudicium in quo vos de reo, populus Romanus de vobis iudicabit; in hoc homine statuetur, possitne senatoribus iudicantibus homo nocentissimus pecuniosissimusque damnari. deinde est eius modi reus in quo homine nihil sit praeter summa peccata maximamque pecuniam, ut, si liberatus sit, nulla alia suspicio nisi ea quae turpissima est residere possit; non gratia, non cognatione, non aliis recte factis, non denique aliquo mediocri vitio tot tantaque eius vitia sublevata esse videbuntur[*]videbuntur Dψ
: existimabuntur prbδ
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
postremo ego causam sic agam, iudices, eius modi res, ita notas, ita testatas, ita magnas, ita manifestas proferam, ut nemo a vobis ut istum absolvatis per gratiam conetur contendere. habeo autem certam viam atque rationem qua omnis illorum conatus investigare et consequi possim; ita res a me agetur ut in eorum consiliis omnibus non modo aures omnium[*]omnium scripsi, cf. §7 (Cl. Rev. xx. 256): hominum codd.
, sed etiam oculi populi Romani[*]oculi 1/PR p Par. 7786, oculi populi .ro. rδ
: populus Romanus (p. r. D) Dψ, secl. Fritzsche, Kays. (sed cf. i §29): oculi et manus Koch, Muell.: an oculi animique? (ii §150) interesse videantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
vos aliquot iam per annos conceptam huic ordini turpitudinem atque infamiam delere ac tollere potestis. constat inter omnis post haec constituta iudicia, quibus nunc utimur, nullum hoc splendore atque hac dignitate consilium fuisse. hic si quid erit offensum, omnes homines non iam ex eodem ordine alios magis idoneos, quod fieri non potest, sed alium omnino ordinem ad res iudicandas quaerendum arbitrabuntur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
17
quapropter primum ab dis[*]ab dis Dp: a diis G1 al.
immortalibus, quod sperare mihi videor, hoc idem, iudices, opto[*]peto bδ
, ut in hoc iudicio nemo improbus praeter eum qui iam pridem inventus est reperiatur; deinde, si plures improbi fuerint, hoc vobis, hoc populo Romano, iudices, confirmo, vitam mehercule mihi prius quam vim perseverantiamque ad illorum improbitatem persequendam defuturam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
verum quod ego laboribus periculis inimicitiisque meis tum cum admissum erit dedecus severe me persecuturum esse polliceor, id ne accidat tu tua auctoritate, sapientia, diligentia, M'. Glabrio, potes providere. suscipe causam iudiciorum; suscipe causam severitatis[*]veritatis coni. Baiter (§43: ii §4), integritatis, fidei, religionis; suscipe causam senatus, ut is hoc iudicio probatus cum populo Romano et in laude et in gratia esse possit. cogita, quo loco sis[*]quo loco sis codd.: qui sis quo loco sis edd. post Naugerium
, quid dare populo Romano, quid reddere maioribus tuis debeas; fac tibi paternae legis Aciliae veniat in mentem, qua lege populus Romanus de pecuniis repetundis optimis iudiciis severissimisque iudicibus usus est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
circumstant te summae auctoritates, quae te oblivisci laudis domesticae non sinant, quae te noctes diesque[*]noctes diesque Dψ
: dies noctesque pδ
commoneant fortissimum tibi patrem, sapientissimum avum, gravissimum socerum fuisse. quare si Glabrionis patris vim et acrimoniam ceperis ad resistendum hominibus audacissimis, si avi Scaevolae prudentiam ad prospiciendas insidias quae tuae atque horum famae comparantur, si soceri Scauri constantiam, ut ne quis te de vera et certa possit sententia demovere, intelleget populus Romanus integerrimo atque honestissimo praetore delectoque consilio nocenti reo magnitudinem pecuniae plus habuisse momenti ad suspicionem criminis quam ad rationem salutis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
18
mihi certum est non committere ut in hac causa praetor nobis consiliumque mutetur. non patiar rem in id tempus adduci ut quos[*]ut Siculi quos codd.: Siculi secl. edd. auct. Madv., ego delevi
adhuc servi designatorum consulum non moverunt, cum eos novo exemplo universos arcesserent, eos tum lictores consulum vocent; ut homines miseri, antea socii atque amici populi Romani, nunc servi ac supplices, non modo ius suum fortunasque omnis eorum imperio amittant, verum etiam deplorandi iuris sui potestatem non habeant.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
non sinam profecto causa a me perorata, quadraginta[*]xl D: xxxx p: triginta rδ
diebus interpositis, tum nobis denique responderi[*]responderi Lamb. (§18): respondere Dp1 (corr. respondeat p2) ψ: respondeant rδ
cum accusatio nostra in oblivionem diuturnitatis[*]diuturnitatis D al.
π: diuturnitate p in mg., edd. vett.
adducta sit. non committam ut tum haec res iudicetur, cum haec frequentia totius Italiae Roma discesserit, quae convenit uno tempore undique comitiorum ludorum[*]ludorum coni. ex Asc. Manutius: iudiciorum codd.
censendique causa. huius iudici et laudis fructum et offensionis periculum vestrum, laborem sollicitudinemque nostram, scientiam quid agatur, memoriamque quid a quoque[*]quoquam qr
dictum sit, omnium puto esse oportere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
faciam hoc non novum, sed ab iis qui nunc principes nostrae civitatis sunt ante factum, ut testibus utar statim: illud a me novum, iudices, cognoscetis, quod ita testis constituam ut crimen totum[*]totum crimen qr
explicem, ubi[*]ut ubi Asc., Iannoctianus (= id ubi): et ubi? interrogando auct. Madv. secl. Mueller. Cf. i cap. xi ad init.
id interrogando argumentis atque oratione firmavero, tum testis ad crimen adcommodem, ut nihil inter illam usitatam accusationem atque hanc novam intersit, nisi quod in illa tum[*]tum D al.: tunc pr
cum omnia dicta sunt testes dantur, hic in singulas res dabuntur, ut illis quoque eadem interrogandi facultas argumentandi dicendique sit. si quis erit qui perpetuam orationem accusationemque desideret, altera actione audiet; nunc id quod facimus,— quia ea[*]quia ea scripsi: si ea Muell. (Div. §5): ea D al. p1, om. G1rδb. Facimus post ratione del. Lamb. Schuetz. An pro facimus ea ratione (rē) facimus scribendum facimus et recte facimus (i §13)? Cl. Rev. xvii. 200 ratione facimus, ut malitiae illorum consilio nostro occurramus,—necessario fieri intellegat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec primae actionis erit accusatio. dicimus C. Verrem, cum multa libidinose, multa crudeliter in civis Romanos atque socios[*]socios Dψp: in socios δ
, multa in deos hominesque nefarie fecerit, tum praeterea quadringentiens sestertium ex Sicilia contra leges abstulisse. hoc testibus, hoc tabulis privatis publicisque auctoritatibus ita vobis planum faciemus ut hoc statuatis, etiamsi spatium ad dicendum nostro commodo vacuosque dies habuissemus, tamen oratione longa nihil opus fuisse. dixi.