In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
2
M. Tulli Ciceroni Actionis in C. Verrem Secundae Liber Primus
De Praetura Urbana
1
neminem vestrum ignorare arbitror, iudices, hunc per hosce dies sermonem vulgi atque hanc opinionem populi Romani fuisse, C. Verrem altera actione responsurum non esse neque ad iudicium adfuturum. quae fama non idcirco solum emanarat quod iste certe statuerat ac deliberaverat non adesse, verum etiam quod nemo quemquam tam audacem, tam amentem, tam impudentem fora arbitrabatur qui tam nefariis criminibus, tam multis testibus[*]testibus prb Cuiac.: iudicibus Dψ
convictus ore iudicum aspicere aut os suum populo Romano ostendere auderet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
est idem[*]est idem D al. prb: est enim idem q1 al.
Verres qui fuit semper, ut ad audendum proiectus, sic paratus[*]paratus prδ Schol. Gronov., Prisc.: om. Dψ
ad audiendum. praesto est, respondet, defenditur; ne hoc quidem sibi reliqui facit ut, in rebus turpissimis cum manifesto teneatur, si reticeat et absit, tamen impudentiae suae pudentem exitum quaesisse videatur. patior, iudices, et non moleste fero me laboris mei, vos virtutis vestrae fructum esse laturos. nam si iste id fecisset quod prius[*]prius Dψ
: primus L: primo prδ
statuerat, ut non adesset, minus aliquanto quam mihi opus esset cognosceretur quid ego in hac accusatione comparanda constituendaque elaborassem; vestra vero laus tenuis plane atque obscura, iudices, esset.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
neque[*]neque Dψ
: neque enim prδ
hoc a vobis populus Romanus exspectat neque eo potest esse contentus, si condemnatus sit is qui adesse noluerit, et si fortes fueritis in eo quem nemo sit ausus defendere. immo vero adsit, respondeat; summis opibus, summo studio potentissimorum hominum defendatur; certet mea diligentia cum illorum omnium[*]hominum bG2: nominum p1 (corr. omnium) cupiditate, vestra integritas cum illius pecunia, testium[*]istius p Schol. Gronov.
δ
constantia cum illius patronorum minis atque potentia: tum demum illa omnia[*]illa omnia Dpr: omnia illa KZ al.: omnia om. bδ
victa videbuntur cum in contentionem certamenque venerint. absens si esset iste[*]esset iste Dψπ
: iste esset bδ
ipse sibi δ
damnatus, non tam sibi consuluisse quam invidisse vestrae laudi videretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
2
neque enim[*]enim D al. pbr: om. G3
salus ulla rei publicae maior hoc tempore reperiri potest quam populum Romanum intellegere, diligenter reiectis ab accusatore iudicibus, socios, leges, rem publicam senatorio consilio maxime posse defendi; neque tanta fortunis omnium pernicies ulla[*]ulla pr Schol. Gronov.: om. Dψb
potest accedere[*]accedere Dp rell.: accidere Manut. (i §39: ii §172: iv §2: Sest. §107; cf. Cluent. §10) quam opinione populi Romani rationem veritatis, integritatis, fidei, religionis ab hoc ordine abiudicari[*]abiudicari pb: -are Dψ
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque mihi videor iudices
[*]iudices Nonius, edd.: om. codd.
magnam et maxime aegram et prope[*]ac prope Asc. (i §108) depositam rei publicae partem suscepisse, neque in eo magis meae quam vestrae laudi existimationique servisse. accessi enim ad invidiam iudiciorum levandam vituperationemque tollendam, ut, cum haec res pro voluntate populi Romani esset iudicata, aliqua ex parte mea diligentia constituta auctoritas iudiciorum videretur, perperam si esset[*]perperam si scripsi (Cl. Rev. xvii. 201): postremo ut codd. (utut Muret., Gulielm.): contra eam cum Koch: lacunam susp. Iordan.
hoc iudicatum, ut finis aliquando iudiciariae controversiae constitueretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
etenim sine dubio, iudices, in hac causa ea res in discrimen adducitur. reus est enim nocentissimus; qui si condemnatur, desinent homines dicere his iudiciis pecuniam plurimum posse; sin absolvitur, desinemus nos de iudiciis transferendis recusare.
tametsi de absolutione istius neque ipse iam sperat nec populus Romanus metuit: de impudentia singulari, quod adest, quod respondet, sunt qui mirentur[*]mirantur Z
. mihi pro[*]pro p1 et pler.: propter s. l. p2 et (om. cetera) bδ
cetera eius audacia atque amentia ne hoc quidem mirandum videtur; multa enim et in deos et in homines impie nefarieque commisit, quorum scelerum poenis agitatur et a mente consilioque deducitur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
3
agunt eum praecipitem poenae civium Romanorum, quos partim securi percussit, partim in vinculis necavit, partim implorantis iura libertatis et civitatis in crucem sustulit. rapiunt eum[*]eum om. p
ad supplicium di patrii, quod iste inventus est[*]inventus est D rell. (iii §21): unus inventus est Prisc. edd.
qui e[*]e Dψ
: et e Garat. edd. (Act. Pr. §39: iii §175): ei π: ex Prisc. i. 306. 24, et a Prisc. ii. 264. 10 (v §125) complexu parentum abreptos filios ad necem duceret, et parentis pretium pro sepultura liberum[*]liberum Zpδ Prisc. Non.: om. G12K: add. in mg. D
posceret. religiones vero caerimoniaeque omnium sacrorum fanorumque violatae, simulacraque deorum, quae non modo ex suis templis ablata sunt sed etiam iacent in tenebris ab isto retrusa atque abdita, consistere eius animum sine furore atque amentia non sinunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
neque iste mihi videtur se ad damnationem solum offerre, neque hoc avaritiae supplicio communi, qui se tot sceleribus obstrinxerit, contentus esse: singularem quandam poenam istius immanis atque importuna natura desiderat. non id solum quaeritur[*]non id solum quaeritur s. l. p2
ut isto damnato bona restituantur iis[*]his pb
quibus erepta sunt, sed et religiones deorum immortalium expiandae et civium Romanorum cruciatus multorumque innocentium sanguis istius supplicio luendus est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
non enim furem sed ereptorem, non adulterum sed expugnatorem pudicitiae, non sacrilegum sed hostem sacrorum religionumque, non sicarium sed crudelissimum carnificem civium sociorumque in vestrum iudicium adduximus, ut ego hunc unum eius modi reum post hominum memoriam fuisse arbitrer cui damnari expediret.
4
nam quis hoc non intellegit, istum absolutum dis hominibusque invitis tamen[*]tamen Naugerius: eum Dp et pler.: tamen eum Lgg.: om. b
ex manibus populi Romani eripi nullo modo posse? quis hoc non perspicit, praeclare nobiscum actum iri si populus Romanus istius unius supplicio contentus fuerit, ac non sic statuerit, non istum maius in sese scelus concepisse,—cum fana spoliarit, cum tot homines innocentis necarit, cum civis Romanos morte, cruciatu, cruce adfecerit, cum praedonum duces accepta pecunia dimiserit,—quam[*]cum praedonum... dimiserit πb: om. Dψ
eos, si qui istum tot tantis tam nefariis sceleribus coopertum iurati sententia sua liberarint?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
non est, non est in hoc homine cuiquam peccandi locus, iudices; non is est reus, non id tempus, non id consilium, (metuo ne quid adrogantius apud talis[*]talis iudices qr
viros videar dicere), ne actor quidem est is cui reus tam nocens, tam perditus, tam convictus[*]convictus Halm (ii, §27): victus codd.
aut occulte subripi aut impune eripi possit. his ego iudicibus non probabo C. Verrem contra leges pecuniam cepisse? sustinebunt tales viri se tot senatoribus, tot equitibus Romanis[*]equitibus ċrċ pb: equitibus Dψ
, tot civitatibus, tot hominibus honestissimis ex tam inlustri provincia, tot populorum privatorumque litteris non credidisse, tantae populi Romani voluntati restitisse?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sustineant: reperiemus, si istum vivum ad aliud iudicium perducere poterimus[*]poterimus D al. b: potuerimus pδ
, quibus probemus istum in quaestura pecuniam publicam Cn. Carboni consuli datam avertisse, quibus persuadeamus istum alieno nomine a quaestoribus urbanis, quod priore actione didicistis, pecuniam abstulisse; erunt qui et[*]et codd. (Div. §47): auct. Halm, Wesenberg, secl. Muell.
in eo quoque audaciam eius reprehendant, quod aliquot nominibus de capite quantum commodum fuerit frumenti decumani detraxerit; erunt etiam fortasse, iudices, qui illum eius peculatum vel 5 acerrime vindicandum putent, quod iste M. Marcelli et P. Africani monumenta, quae nomine illorum, re vera populi Romani et erant et habebantur, ex fanis religiosissimis et ex urbibus sociorum atque amicorum non dubitarit[*]dubitaverit δ
auferre.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
5
emerserit ex peculatus etiam iudicio: meditetur de ducibus hostium quos accepta pecunia liberavit, videat quid de illis respondeat quos in eorum locum subditos domi suae reservavit, quaerat non solum quem ad modum nostro crimini, verum etiam quo pacto suae confessioni possit mederi, meminerit se priore actione, clamore populi Romani infesto atque inimico excitatum, confessum esse duces praedonum a se securi non esse percussos, se iam tum esse veritum[*]confessum... veritum suppl. in mg. p2
ne sibi crimini daretur eos ab se pecunia liberatos; fateatur, id quod negari non potest, se privatum hominem praedonum duces vivos atque incolumis domi suae, posteaquam Romam redierit, usque[*]tenuisse bδ
dum per me licuerit retinuisse. hoc in illo maiestatis iudicio si licuisse sibi ostenderit, ego oportuisse concedam. ex hoc quoque evaserit: proficiscar eo quo me iam pridem[*]me iam pridem D al. p: iam me pridem G1: me iam non pridem G2
vocat populus Romanus;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de iure enim libertatis et civitatis suum putat esse iudicium, et recte[*]recte Dp rell.: ratione G1
putat. confringat iste sane vi sua consilia senatoria, quaestiones omnium perrumpat, evolet ex vestra severitate: mihi credite, artioribus apud populum Romanum laqueis tenebitur. credet his[*]his Dp: iis edd.
equitibus Romanis populus Romanus qui ad vos ante[*]antea pbδ
producti testes ipsis inspectantibus ab isto civem Romanum, qui cognitores homines honestos daret, sublatum esse in crucem dixerunt;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
credent omnes v et xxx tribus homini gravissimo atque ornatissimo, M. Annio, qui se praesente civem Romanum securi percussum esse dixit; audietur a populo Romano vir primarius, eques Romanus, L. Flavius, qui suum familiarem Herennium, negotiatorem ex Africa, cum eum[*]cum eum pδ
: cum Dψ
: quem Bake (i, §104) Syracusis amplius centum cives Romani cognoscerent lacrimantesque defenderent, pro testimonio dixit securi esse percussum; pro o babit fidem et auctoritatem et religionem suam L. Suettius[*]Suettius C. I. L. iv. 1190: Suetius b: Suectius DpG2 (ii, §3 v, §147), homo omnibus ornamentis praeditus, qui iuratus apud vos dixit multos civis Romanos in lautumiis istius imperio crudelissime per vim morte esse multatos. hanc ego causam cum agam beneficio populi Romani de loco superiore, non vereor ne aut istum vis ulla ex populi Romani suffragiis eripere, aut a me ullum munus aedilitatis amplius aut gratius populo Romano esse possit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
6
quapropter omnes in hoc[*]in hoc D al. br: hoc pq, fort. recte (i, §63; ii, §§118, 133) iudicio conentur omnia; nihil est iam[*]est enim qr
quod in hac causa peccare quisquam, iudices[*]iudices quisquam πb
, nisi vestro periculo possit. mea quidem ratio cum in praeteritis rebus est cognita, tum in reliquis explorata atque provisa est. ego meum studium in rem publicam iam illo tempore ostendi cum longo intervallo veterem consuetudinem rettuli, et rogatu sociorum atque amicorum populi Romani, meorum autem necessariorum, nomen hominis audacissimi detuli. quod meum factum lectissimi viri atque ornatissimi, quo in numero e[*]e numero D al.
vobis complures fuerunt, ita probaverunt[*]probaverunt Dp al.: probarunt δ: comprobaverunt qr
ut ei qui istius quaestor fuisset, et ab isto laesus inimicitias iustas persequeretur, non modo deferendi nominis, sed ne subscribendi quidem, cum id postularet, facerent potestatem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
in Siciliam sum inquirendi causa profectus; quo in negotio industriam meam celeritas reditionis, diligentiam multitudo litterarum et testium declaravit, pudorem vero ac religionem quod, cum venissem senator ad socios populi Romani, qui in ea provincia quaestor fuissem, ad hospites meos ac necessarios causae communis defensor deverti potius quam ad eos qui a me auxilium petivissent. nemini meus adventus labori aut sumptui neque publice neque privatim fuit: vim in inquirendo tantam habui quantam mihi lex dabat, non quantam habere poteram istorum[*]istorum Dp rell.: illorum edd.: ipsorum Muell.
studio quos iste vexarat[*]non quantam... vexarat p2 in mg.
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Romam ut ex Sicilia redii, cum iste atque istius amici[*]cum comites istius atque amici Nonius
, homines lauti et urbani, sermones eius modi[*]eius modi D al.
π: huius modi b rell. (Div. §38; ii, §§56, 60) dissipassent, quo[*]quo pbK: quos DG1Z: per quos G2
animos testium retardarent, me magna pecunia a vera accusatione esse deductum, tametsi probabatur nemini, quod et ex Sicilia testes erant ii qui quaestorem me in provincia cognoverant, et hinc homines maxime inlustres, qui, ut ipsi noti sunt, sic nostrum unum quemque optime norunt, tamen usque eo timui ne quis de mea fide atque integritate dubitaret donec ad reiciundos iudices venimus.
7
sciebam in reiciundis[*]reiciendis p
iudicibus non nullos memoria nostra pactionis suspicionem non vitasse, cum in ipsa[*]ipsa in q
accusatione eorum industria ac diligentia probaretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ita reieci iudices ut hoc constet, post hunc statum rei publicae[*]statum p. r. πb
quo nunc utimur simili splendore et dignitate consilium nullum fuisse. quam iste laudem communem sibi ait esse[*]sibi ait esse Dψπ
: sibi esse ait K: ait sibi esse bδ
mecum; qui cum P. Galbam iudicem reiecisset, M. Lucretium retinuit, et cum eius patronus ex eo quaereret cur suos familiarissimos, Sex. Peducaeum, Q. Considium, Q. Iunium reici passus esset, respondit 'quod eos in iudicando nimium sui iuris sententiaeque cognosset'[*]cognosset π: cognoscet D al. Schol. Gronov.: cognosceret rell. (i, §97; ii, §33).
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Itaque iudicibus reiectis sperabam iam onus meum vobiscum esse commune; putabam non solum notis sed etiam ignotis probatam meam fidem esse[*]esse meam fidem Zielinski p. 193 et diligentiam. quod me non fefellit; nam comitiis meis, cum iste infinita largitione contra me uteretur, populus Romanus iudicavit istius pecuniam, quae apud me contra fidem meam nihil potuisset, apud se contra honorem meum nihil posse debere. quo quidem die primum, iudices, citati in hunc reum consedistis, quis tam iniquus[*]iniquus Dψ
: inicus p: inimicus bδ
(ii, §167) huic ordini fuit, quis tam novarum rerum iudiciorum iudicumque cupidus qui non aspectu[*]conspectu δ
consessuque[*]consensuque pqD (sed hic corr. consessuque) vestro commoveretur?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cum in eo vestra dignitas[*]mihi dignitas δ
mihi fructum diligentiae referret, id sum adsecutus, ut una hora qua coepi dicere reo audaci, pecunioso, profuso, perdito spem iudici corrumpendi praeciderem; ut primo die testium tanto numero citato populus Romanus iudicaret isto[*]isto Zumpt edd.: ipso codd.
absoluto rem publicam stare non posse; ut alter dies amicis istius ac defensoribus non modo spem victoriae sed etiam voluntatem defensionis auferret, ut tertius dies sic hominem prosterneret ut morbo simulato non quid responderet, sed quem ad modum non responderet, deliberaret. deinde reliquis diebus his criminibus, his testibus, et urbanis et provincialibus, sic obrutus atque oppressus est ut his ludorum diebus interpositis nemo istum comperendinatum, sed condemnatum iudicaret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
8
quapropter ego quod ad me attinet, iudices, vici; non enim spolia C. Verris, sed existimationem populi Romani concupivi. meum fuit cum causa accedere ad accusandum: quae causa fuit honestior[*]honestior Dψp: iustior δ: illustrior b
, quam a tam inlustri provincia defensorem constitui et deligi? rei publicae consulere: quid tam e re publica[*]quid tam e re publica coni. Madvig.: quid tamen re .p. honestius Dψπ
(tam q: iam brδ
: in re pub. Z): Quid tandem coni. Zumpt: an Quid tamen (tandem?) in re publica honestius? quam in tanta invidia iudiciorum adducere hominem cuius damnatione totus ordo cum populo Romano et in laude et in gratia posset esse? ostendere ac persuadere hominem nocentem adductum esse: quis est in populo Romano qui hoc non ex priore actione abstulerit, omnium ante damnatorum scelera, furta, flagitia, si unum in locum conferantur, vix cum huius parva parte aequari conferrique posse?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
vos quod ad vestram famam existimationem salutemque communem pertinet, iudices, prospicite atque consulite: splendor vester facit ut peccare sine summo rei publicae detrimento ac periculo non possitis[*]possitis Kb: possetis Dψπ
. non enim potest sperare[*]potest sperare Dp al.: sperare potest qr
populus Romanus esse alios in senatu qui recte possint iudicare, vos si non potueritis: necesse est, cum de toto ordine desperarit, aliud genus hominum atque aliam rationem iudiciorum requirat[*]requirat iudiciorum q1
. hoc si vobis ideo levius videtur quod putatis onus esse grave et incommodum iudicare, intellegere debetis primum interesse utrum id onus vosmet ipsi reieceritis[*]reiceretis p: reiiceretis q: relegeritis Dψ
, an, quod probare populo Romano fidem vestram et religionem non potueritis, eo vobis iudicandi potestas erepta sit; deinde etiam illud cogitare, quanto periculo venturi simus ad eos iudices quos propter odium nostri populus Romanus de nobis voluerit iudicare.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
verum vobis[*]Verū euobis p: Verum et vobis qr: verum ut vobis Kayser
dicam id quod intellexi, iudices. homines scitote esse quosdam quos tantum odium nostri ordinis teneat ut hoc palam iam dictitent, se istum, quem sciant esse hominem improbissimum, hoc uno nomine absolvi velle ut ab senatu iudicia per ignominiam turpitudinemque auferantur. haec me[*]Haec me res D p rell.
pluribus verbis, iudices[*]pluribus verbis iudices Dψπ
: plur. iud. verb. b: iud. plur. verb. δ
, vobiscum agere coegit non timor meus de vestra fide, sed spes illorum nova, quae cum Verrem a porta subito ad iudicium retraxisset, non nulli suspicati sunt non sine causa illius consilium tam repente esse mutatum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
9
nunc ne novo querimoniae genere uti possit Hortensius et ea dicere, opprimi reum de quo nihil dicat accusator, nihil esse tam periculosum fortunis innocentium quam tacere adversarios; et ne aliter quam ego velim meum laudet ingenium, cum dicat me, si multa dixissem, sublevaturum fuisse eum quem contra dicerem, quia non dixerim, perdidisse: morem illi geram, utar oratione perpetua, non quo iam[*]quo iam Madv. edd.: quoniam codd.
hoc sit necesse, verum ut experiar utrum ille ferat molestius me tunc tacuisse an nunc dicere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hic tu fortasse eris diligens ne quam ego horam de meis legitimis horis remittam; nisi omni tempore quod mihi lege concessum est abusus ero, querere, deum atque hominum fidem implorabis, circumveniri C. Verrem quod accusator nolit tam diu quam diu liceat dicere. quod mihi lex mea causa dedit[*]dedit Asc., Muell.: det Dp rell. (prob. Stangl, Pseudoasconiana, p. 121), eo mihi non uti non licebit[*]non uti licebit Dψ
? nam accusandi mihi tempus mea causa datum est, ut possem oratione mea crimina causamque explicare: hoc si non utor, non tibi iniuriam facio, sed de meo iure aliquid et commodo detraho. 'causam enim', inquit, 'cognosci oportet': ea re quidem quod aliter condemnari reus, quamvis sit nocens, non potest, id igitur tu moleste tulisti, a me aliquid factum esse quo minus iste condemnari posset? nam causa cognita possunt multi absolvi, incognita quidem condemnari nemo potest.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'adimo enim comperendinatum': quod habet lex in se molestissimum, bis ut causa dicatur,—quod[*]quod codd.: id coni. Ernesti: fort. id quidem aut mea causa potius est constitutum quam tua, aut nihilo tua potius quam mea. nam si bis dicere est commodum, certe utriusque commune[*]utriusque commune Dψp (Zielinski p. 193): comm. utr. qr dixit codd. praeter q (dixerit) est; si eum qui posterius dixit opus est redargui, accusatoris causa, ut bis ageretur, constitutum est. verum, ut opinor, Glaucia primus tulit ut comperendinaretur reus; antea vel iudicari primo poterat vel amplius pronuntiari. Vtram igitur putas legem molliorem[*]molliorem DZqb: moliorem pr: meliorem G3K
? opinor, illam veterem, qua vel cito absolvi vel tarde condemnari licebat. ego
[*]Ergo? tibi illam Aciliam legem restituo, qua lege multi semel accusati, semel dicta causa, semel auditis testibus condemnati sunt, nequaquam tam manifestis neque tantis criminibus quantis tu convinceris. Puta te non hac tam atroci, sed illa lege mitissima causam dicere. accusabo; respondebis; testibus editis ita mittam in consilium ut, etiamsi lex ampliandi faciat potestatem, tamen isti turpe sibi existiment non primo iudicare.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
10
verum si causam cognosci opus est. parumne cognita est? dissimulamus, Hortensi, quod saepe experti in dicendo sumus[*]Hortensi... sumus suppl. p2
. quis nos magnopere[*]magnopere Dp rell. (Act. Pr. §23; ii, §28): magno opere Iord.
attendit umquam in hoc quidem genere causarum, ubi aliquid ereptum aut ablatum a quopiam[*]a quopiam Dψpr: cuipiam δ
dicitur? nonne aut in tabulis aut in testibus omnis exspectatio iudicum est? dixi prima actione me planum esse facturum C. Verrem HS quadringentiens contra leges[*]leges pqG12K: legem Zbδ
: (lege D1: legē D2) abstulisse. quid? hoc planius egissem, si ita narrassem? 'Dio quidam fuit Halaesinus[*]halaesinus p: halesinus D rell.
, qui, cum eius filio praetore C. Sacerdote hereditas a propinquo permagna venisset, nihil habuit tum[*]tum om.
δ
neque negoti neque controversiae. Verres simul ac tetigit provinciam, statim Messana[*]Messanam Dp et pler.
litteras dedit, Dionem evocavit, calumniatores ex sinu suo adposuit qui illam hereditatem Veneri Erycinae commissam esse dicerent; hac de re ostendit se ipsum cogniturum.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
possum deinceps totam rem explicare[*]iudicare qr
, deinde ad extremum id quod accidit dicere, Dionem HS deciens centena milia numerasse ut causam certissimam obtineret; praeterea greges equarum[*]equarum Dpb (ut in cod. Clun. ii, §20): equorum K al. vulg.
eius istum abigendos curasse, argenti, vestis[*]vestisque bδ
: in mg. p2 vestrisque stragulae quod fuerit stragulae quod fuerit curasse auferendum. haec neque cum ego dicerem neque cum tu negares, magni momenti nostra esset oratio. quo tempore igitur auris iudex erigeret animumque attenderet? cum Dio ipse prodiret, cum ceteri qui tum in Sicilia negotiis Dionis interfuissent, cum per eos ipsos dies per quos causam Dio diceret reperiretur pecunias sumpsisse mutuas, nomina sua exegisse, praedia vendidisse; cum tabulae virorum bonorum proferrentur; cum qui pecuniam Dioni dederunt dicerent se iam tum audisse eos[*]eos Dp rell.: eo q
nummos sumi ut Verri darentur; cum amici, hospites, patroni Dionis, homines[*]hominis Dp rell.: om. G2
honestissimi, haec eadem se audisse dicerent.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
opinor, cum haec fierent, tum vos audiretis, sicut audistis: tum causa agi vere videretur. sic a me sunt acta omnia priore actione ut in criminibus omnibus[*]omnibus pb: om. Dψ
nullum esset in quo quisquam vestrum perpetuam accusationem requireret. nego esse quicquam a testibus dictum quod aut vestrum cuipiam[*]cuipiam Dp rell.: cuiquam Heindorf, Muell. (ii, §36) esset obscurum aut cuiusquam oratoris eloquentiam quaereret.
11
etenim sic me ipsum egisse memoria tenetis ut in testibus interrogandis omnia crimina proponerem et explicarem[*]et explicarem in mg. D2
, ut, cum rem totam in medio posuissem, tum denique testem interrogarem. itaque non modo vos, quibus est iudicandum, nostra crimina tenetis, sed etiam populus Romanus totam accusationem causamque cognovit. tametsi ita de meo facto loquor quasi ego illud mea voluntate potius quam vestra iniuria adductus fecerim.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
interposuistis accusatorem qui, cum ego mihi c et x dies solos in Siciliam postulassem, c et VIII sibi in Achaiam postularet. mensis mihi tris cum eripuissetis ad agendum maxime adpositos, reliquum omne tempus huius anni me vobis remissurum putastis, ut, cum horis nostris nos essemus usi, tu[*]tu πb: tum Dψ
binis ludis interpositis quadragesimo post die responderes, deinde ita tempus duceretur ut a M'. Glabrione praetore et a[*]a pKZ et s. l. D: om. qr
magna parte horum iudicum ad praetorem alium iudicesque alios veniremus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hoc si ego non vidissem, si me non omnes noti ignotique monuissent id agi, id cogitari, in eo elaborari[*]in eo elaborari (lab. Zb) Dψp: id elab. qr: id lab. Lg. 42 (ii, §124) ut res in illud tempus reiceretur, credo, si meis horis in accusando uti voluissem, vererer ne mihi crimina non suppeterent, ne oratio deesset, ne vox viresque deficerent, ne, quem nemo prima actione defendere ausus esset, eum ego bis accusare non possem. ego meum consilium cum iudicibus tum populo Romano probavi: nemo est qui alia ratione istorum iniuriae atque impudentiae potuisse obsisti arbitretur. etenim qua stultitia fuissem, si, quam diem qui istum eripiendum redemerunt in cautione viderunt,—cum[*]viderunt codd.: scripserunt Hugh E. P. Platt: fort. indixerunt ita caverent, 'si post Kalendas Ianuarias in consilium iretur',— in eam diem ego, cum potuissem vitare, incidissem?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nunc mihi temporis eius quod mihi ad dicendum datur, quoniam in animo est causam omnem exponere, habenda ratio est diligenter.
12
itaque primum illum actum istius vitae turpissimum et flagitiosissimum praetermittam. nihil a me de pueritiae suae flagitiis[*]flagitiis Dψ
: flagitiis peccatisque prδ
audiet, nihil ex illa impura adulescentia sua; quae qualis fuerit aut meministis, aut ex eo quem sui simillimum produxit recognoscere potestis. omnia praeteribo quae mihi turpia dictu[*]dictu turpia qr: dictu om. b
videbuntur, neque solum quid istum audire, verum etiam quid me deceat dicere considerabo. vos, quaeso, date hoc et concedite pudori meo ut aliquam partem de istius impudentia reticere possim.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
omne illud tempus quod fuit antequam iste ad magistratus remque publicam accessit, habeat per me solutum ac liberum. sileatur de nocturnis eius bacchationibus ac vigiliis; lenonum, aleatorum, perductorum[*]perductorum Dψpr: perlectorum q: perditorum L
nulla mentio fiat; damna, dedecora, quae res patris eius, aetas ipsius pertulit, praetereantur; lucretur indicia veteris infamiae; patiatur[*]patietur coni. Schuetz: patitur Orelli
eius vita reliqua me hanc tantam iacturam criminum facere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quaestor Cn. Papirio consuli[*]cōs. D al. p: consuli G2, consule G1b
fuisti abhinc annos quattuordecim. ex ea die ad hanc diem quae fecisti in iudicium voco: hora nulla vacua a furto, scelere, crudelitate, flagitio reperietur. hi sunt anni consumpti in quaestura et legatione Asiatica et praetura urbana et praetura Siciliensi; quare haec eadem erit quadripertita[*]quadripertita D al. p: quadripartita Z al.
distributio totius accusationis meae.
13
quaestor ex senatus consulto provinciam sortitus es: obtigit tibi consularis, ut cum consule Cn. Carbone esses eamque provinciam obtineres. erat tum dissensio civium, de qua nihil sum dicturus quid sentire debueris: unum hoc dico, in eius modi tempore ac sorte statuere te debuisse utrum malles sentire atque defendere. Carbo graviter ferebat sibi quaestorem obtigisse hominem singulari luxuria atque inertia; verum tamen ornabat[*]ornabat prb: honorabat Dψ
eum beneficiis officiisque omnibus. ne diutius teneam, pecunia attributa, numerata est: profectus est quaestor in provinciam: venit exspectatus in Galliam[*]in Galliam exsp. bδ
ad exercitum consularem cum pecunia. simul ac primum ei occasio visa est,—cognoscite hominis principium magistratuum gerendorum et rei publicae administrandae,—aversa pecunia publica quaestor consulem, exercitum, sortem, provinciamque deseruit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
video quid egerim: erigit se, sperat sibi auram posse[*]auram sibi posse K
aliquam adflari[*]afflare coni. Zumpt. Cobet
in hoc crimine voluntatis defensionisque[*]defensionisque qr edd.: dissensionisque Dψpb: adsensionisque al. An consensionisque? eorum quibus Cn. Carbonis mortui nomen odio sit, quibus illam relictionem[*]reiectionem codd. et edd. ante Naugerium (cf. §22) proditionemque consulis sui gratam sperat fore. quasi vero id cupiditate defendendae nobilitatis aut studio partium fecerit, ac non apertissime consulem, exercitum, provinciamque compilarit et propter impudentissimum furtum aufugerit! est enim obscurum et eius modi factum eius ut possit aliquis suspicari C. Verrem, quod ferre novos homines non potuerit, ad nobilitatem, hoc est ad suos, transisse, nihil fecisse propter pecuniam!
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
videamus rationes quem ad modum rettulerit: iam ipse ostendet quam ob rem Cn. Carbonem reliquerit, iam se ipse indicabit.
14
primum brevitatem cognoscite: ACCEPI, inquit, VICIENS DVCENTA TRIGINTA[*]triginta om. D al. pr
QVINQVE MILIA QVADRINGENTOS DECEM[*]decem sex Dψp
ET SEPTEM NVMMOS. DEDI STIPENDIO, FRVMENTO, LEGATIS, PRO QVAESTORE, COHORTI PRAETORIAE HS MILLE SESCENTA TRIGINTA QVINQVE[*]milles quingenta quadraginta quinque πb
MILIA QVADRINGENTOS[*]pro quaestore Asc.: pro quaestoribus Dp rell.
DECEM ET SEPTEM NVMMOS[*]dedi stipendio... nummos om. G1
. RELIQVI: ARIMINI HS SESCENTA MILIA. HOC est rationes referre? hoc modo aut ego aut tu, Hortensi, aut quisquam[*]quispiam G3K
omnium rettulit? quid hoc est? quae impudentia, quae audacia? quod exemplum ex tot hominum rationibus relatis[*]relatis pr edd.: redditis DG1KZ
huiusce modi[*]huius modi pbδ
(Zielinski p. 193) est? illa tamen HS sescenta milia, quae ne falso[*]neque falso Dψπ
quidem potuit quibus data essent describere[*]describere Dp rell.: discr. Kays.: perscr. cod. (?) Vrs.
, quae se Arimini scribit reliquisse, quae ipsa HS sescenta milia reliqua facta sunt, neque Carbo attigit neque Sulla vidit neque in aerarium relata sunt. oppidum sibi elegit Ariminum, quod tum, cum iste rationes referebat, oppressum direptumque[*]direptumque D al. b: directumque pr: dirutumque K Lg. 42 erat: non suspicabatur, id quod nunc sentiet, satis multos ex illa calamitate Ariminensium testis nobis in hanc rem reliquos esse. recita denuo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
P. LENTVLO L. TRIARIO[*]G. Triar. DZp: Q. Triar. G12K
QVAESTORIBVS VRBANIS RES RATIONVM RELATARVM. Recita[*]restaurationum relat. π
. ex SENATVS CONSVLTO. Vt hoc pacto rationem referre liceret, eo Sullanus repente factus est, non ut honos et dignitas nobilitati restitueretur.
quodsi illinc inanis profugisses, tamen ista tua fuga nefaria proditio consulis tui conscelerata[*]scelerata Zδ
iudicaretur. 'malus civis, improbus consul, seditiosus homo Cn. Carbo fuit.' fuerit aliis: tibi quando[*]tibi quando pb: tibi iterum suppl. s. l. D: tibi tibi quando KZ: quando tibi qr
esse coepit? posteaquam tibi pecuniam, rem frumentariam, rationes omnis suas exercitumque commisit. nam si tibi antea displicuisset, idem fecisses[*]legisses Dψ
(cf. §60 infra) Qui quaestor malit Muell.
quod anno post M. Piso. quaestor cum L. Scipioni consuli obtigisset, non attigit pecuniam, non ad exercitum profectus est; quod de re publica sensit, ita sensit ut nec fidem suam nec morem maiorum nec necessitudinem sortis laederet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
15
etenim si haec perturbare omnia ac permiscere volumus, totam vitam periculosam, invidiosam[*]invidiosam Dp rell.: insidiosam Lamb. edd.
, infestamque reddemus,—si nullam religionem sors habebit, nullam societatem coniunctio secundae dubiaeque fortunae, nullam auctoritatem mores atque instituta[*]institutaque q
maiorum. omnium est communis inimicus qui fuit hostis suorum. nemo umquam sapiens proditori credendum putavit. ipse Sulla, cui adventus istius gratissimus esse debuit, ab se hominem atque ab exercitu suo removit: Beneventi esse iussit apud eos quos suis partibus amicissimos esse intellegebat, ubi iste summae rei causaeque nocere nihil[*]nil Zielinski, p. 178 posset. ei postea praemia tamen liberaliter tribuit, bona quaedam proscriptorum in agro Beneventano diripienda concessit, habuit honorem ut proditori, non ut amico fidem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nunc quamvis sint homines qui mortuum Cn. Carbonem oderint, tamen hi debent non quid illi accidere[*]accedere D al.
π (i, §4) voluerint, sed quid ipsis in tali re metuendum sit cogitare. commune est hoc malum, communis metus, commune periculum. nullae sunt occultiores insidiae quam eae quae latent in simulatione offici aut in aliquo necessitudinis nomine. nam eum qui[*]eum qui DKZpbr: qui q: cum G2
palam est adversarius facile cavendo vitare possis; hoc vero occultum intestinum ac domesticum malum non modo non[*]non modo non codd.: non modo Asc. edd. (Cl. Rev. xx. 256) exsistit, verum etiam opprimit antequam prospicere atque explorare potueris. itane vero?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tu cum[*]Tu cum pb: tum cum D al.: cum G2LK
quaestor ad exercitum missus sis, custos non solum pecuniae sed etiam consulis, particeps omnium rerum consiliorumque fueris, habitus sis in liberum loco, sicut mos maiorum ferebat, repente relinquas, deseras, ad adversarios transeas? O scelus, o portentum in ultimas terras exportandum! non enim potest ea natura quae tantum facinus commiserit hoc uno scelere esse contenta: necesse est semper aliquid eius modi moliatur, necesse est in simili audacia perfidiaque versetur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque idem iste, quem Cn. Dolabella postea C. Malleolo occiso pro quaestore habuit,—haud scio an maior etiam haec necessitudo fuerit quam illa Carbonis, ac plus iudicium voluntatis valere quam sortis debeat,—idem in Cn. Dolabellam qui in Cn. Carbonem fuit. nam quae in ipsum[*]in ipso Asc. edd. vett.
valebant crimina contulit in illum, causamque illius omnem ad inimicos accusatoresque detulit; ipse in eum cui legatus, cui pro quaestore fuerat, inimicissimum atque improbissimum testimonium dixit. ille miser cum esset Cn. Dolabella,—[*]Cn. Dolabella del. Naugerius, Iord., Kays.: malim Ille miser (i, §74) cum esset conflictatus, cum etc.
cum proditione[*]cum prodit Dp et pler.: tum prodit G2Kδ
istius nefaria, tum improbo[*]tum impr. K al.: cum impr. Dp et pler.
ac falso eiusdem testimonio,—tum multo[*]cum multo G2.
ex maxima parte[*]Cf. Act. Pr. §34; i. §§65, 119; iii, §188 istius furtorum ac flagitiorum invidia conflagravit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
16
quid hoc[*]de hoc qr
homine faciatis aut ad quam spem tam perfidiosum, tam importunum animal reservetis? qui in Cn. Carbone sortem, in Cn. Dolabella[*]Carbone... Dolabella Manutius: -em... -am codd.
voluntatem neglexerit ac violarit, eosque ambo[*]ambo D al.
π: ambos bG2LKZ
non modo deseruerit sed etiam prodiderit atque oppugnarit. nolite, quaeso, iudices, brevitate orationis meae potius quam rerum ipsarum magnitudine crimina ponderare; mihi enim properandum necessario est, ut omnia vobis quae mihi constituta sunt possim exponere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quam ob rem quaestura istius demonstrata primique magistratus et furto et scelere perspecto, reliqua attendite. in quibus illud tempus Sullanarum proscriptionum ac rapinarum praetermittam; neque ego istum sibi ex communi calamitate defensionem ullam sinam sumere, suis eum certis propriisque criminibus accusabo. quam ob rem hoc omni tempore Sullano ex accusatione circumscripto legationem eius praeclaram cognoscite.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
17
posteaquam Cn. Dolabellae provincia Cilicia constituta est, o di[*]dii Dp
immortales, quanta iste cupiditate, quibus adlegationibus illam sibi legationem expugnavit! id quod Cn. Dolabellae principium maximae calamitatis fuit. nam ut est[*]est Dp rell.: iste G1δ
: est iste Kays., Muell. A verbo quacun [que usque ad C. Verrem i, §45 commemoratur fragmentum Palimpsesti Taurinensis, mutilum ipsum (T.) profectus, quacumque iter fecit, eius modi fuit, non ut legatus populi Romani, sed ut quaedam calamitas pervadere[*]persuadere Tb
videretur. in Achaia— praetermittam[*]Achaiam T
minora omnia, quorum simile forsitan alius quoque aliquid aliquando fecerit; nihil dicam nisi singulare[*]nisi singulare p2 s. l.
, nisi id[*]nisi id T: nisi Dp rell.
quod, si in alium reum diceretur, incredibile videretur—magistratum Sicyonium nummos poposcit[*]poposcit πb: poscit D al.: possit G2: petit K
. ne sit hoc crimen in Verrem: fecerunt alii. cum ille non daret, animadvertit: improbum, sed non inauditum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
genus animadversionis videte: quaeretis ex quo genere hominem[*]hominem codd.: hominum Hotom. edd. (ii, §17) istum iudicetis. ignem ex lignis viridibus atque umidis in loco angusto fieri iussit: ibi hominem ingenuum, domi nobilem, populi Romani socium atque amicum, fumo excruciatum semivivum reliquit. iam quae iste[*]ista T
signa, quas tabulas pictas ex Achaia sustulerit, non dicam hoc loco: est mihi alius[*]mihi alius T Asc.: alius mihi Dp rell.
locus ad hanc eius[*]istius qδ
cupiditatem demonstrandam separatus[*]separatus TDψp: servatus p2rbδ
. Athenis audistis ex aede Minervae grande auri pondus ablatum; dictum est hoc[*]est hoc Tb: hoc est π. in Cn. Dolabellae[*]Cn. om. T (106. 19) iudicio. dictum? etiam aestimatum[*]dictum est... aestimatum Tπ
: om. Dψ
. huius consili non participem[*]non part. T: non modo part. Dp rell. Cf. i, §106 C. Verrem, sed principem fuisse reperietis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Delum venit. ibi ex fano Apollinis religiosissimo noctu clam sustulit signa pulcherrima atque antiquissima, eaque in onerariam navem suam conicienda curavit. postridie cum fanum spoliatum viderent ii qui Delum incolebant, graviter ferebant; est enim tanta apud eos eius fani religio atque antiquitas ut in eo loco ipsum Apollinem natum esse arbitrentur. verbum tamen facere non audebant, ne forte ea res ad Dolabellam ipsum pertineret.
18
tum subito tempestates coortae sunt maximae, iudices, ut non modo proficisci cum cuperet Dolabella non posset, sed vix in oppido consisteret: ita magni fluctus eiciebantur. hic navis illa praedonis istius, onusta signis religiosis, expulsa atque eiecta fluctu frangitur; in litore signa illa[*]illa Dψr: om. pqb Schol. Gronov.
Apollinis reperiuntur; iussu Dolabellae reponuntur. tempestas sedatur, Dolabella Delo proficiscitur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
non dubito quin, tametsi nullus in te sensus humanitatis, nulla ratio umquam fuit religionis, nunc tamen in metu periculoque tuo tuorum tibi scelerum veniat[*]venerit q1r
in mentem. potestne tibi ulla spes salutis commoda ostendi, cum recordaris in deos immortalis quam impius, quam sceleratus, quam nefarius fueris? Apollinemne tu Delium spoliare ausus es? illine
[*]illine D al.
π: illi G12
tu templo tam antiquo, tam sancto, tam religioso manus impias ac sacrilegas adferre conatus es? si in pueritia non iis[*]iis edd. recc.: his Dp rell.
artibus ac disciplinis institutus eras ut ea quae litteris mandata sunt disceres atque cognosceres, ne postea quidem, cum in ea ipsa loca venisti, potuisti accipere id quod est proditum memoria[*]memoriae G1bδ
ac litteris,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Latonam ex longo errore et fuga gravidam et iam ad pariendum[*]ad pariendum vicinam rδ
temporibus exactis confugisse Delum atque ibi[*]ibi om. in lac. p
Apollinem Dianamque peperisse? qua ex opinione hominum illa insula eorum deorum sacra putatur, tantaque eius auctoritas religionis et est et semper fuit ut ne Persae quidem, cum bellum toti Graeciae, dis hominibusque[*]hominibusque pG1 Asc.: hominibus Dψ
, indixissent, et mille numero navium classem ad Delum adpulissent, quicquam conarentur aut violare aut attingere. hoc tu fanum depopulari[*]depopulari b: -are Dψp al.: depeculari Lamb., Muell. (Act. Pr. §14), homo improbissime atque amentissime, audebas? fuit ulla[*]ulla G1 al.: illa Dp et pler.
cupiditas tanta quae tantam exstingueret religionem? et si tum haec non cogitabas, ne nunc quidem recordaris nullum esse tantum malum quod non tibi pro sceleribus tuis iam[*]iam πb: tam Dψ
diu debeatur?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
19
in Asiam vero postquam venit, quid ego adventus istius prandia[*]adv. istius, prandia: sic distinxit Madvigius, et ita est in p
, cenas, equos muneraque[*]muneraque Dp rell.: munera Asc., edd. vett.
commemorem[*]commemorarem p et primo D
? nihil cum Verre de cotidianis criminibus acturus sum: Chio per vim signa pulcherrima dico abstulisse, item Erythris et Halicarnasso. Tenedo—praetereo pecuniam quam eripuit —Tenem ipsum, qui apud Tenedios sanctissimus deus habetur, qui urbem illam dicitur condidisse, cuius ex nomine Tenedus nominatur, hunc ipsum, inquam, Tenem pulcherrime factum, quem quondam in comitio vidistis, abstulit magno cum gemitu civitatis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
illa vero[*]vero om. p
expugnatio[*]expilatio Koch, Muell. (et 13): iii, §§6, 23 fani antiquissimi et nobilissimi Iunonis Samiae quam luctuosa Samiis fuit, quam acerba toti Asiae, quam clara apud[*]apud deos δ (ex apud ōs, credo, ortum) omnis, quam nemini vestrum inaudita! de qua expugnatione cum legati ad C. Neronem in Asiam Samo venissent, responsum tulerunt eius modi querimonias, quae ad legatos[*]legatos Dψp: -um rb
populi Romani pertinerent, non ad praetorem sed Romam deferri oportere. quas iste tabulas illinc[*]illinc D al. πb: istinc s: istinc illinc G12K
, quae signa sustulit! quae cognovi egomet apud istum in aedibus nuper, cum obsignandi gratia venissem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quae signa nunc, Verres, ubi sunt? illa quaero quae apud te nuper ad omnis columnas, omnibus[*]in omnibus Klotz, Muell.
etiam intercolumniis[*]in intercol. Halm, Kays.
, in silva denique disposita sub divo vidimus. cur ea, quam diu alium praetorem cum iis iudicibus quos in horum locum subsortitus[*]subsortitus πb (Act. Pr. §30): sortitus Dψ
(i, §158)
[*]subsortiturus eras coni. Hotom.
esses[*]esses Zumpt: es codd.
de te in consilium iturum putasti, tam diu domi fuerunt: posteaquam nostris testibus nos quam horis tuis[*]tuis Dp rell.: om. Asc., cod. (?) Vrs.
[*]tuis horis b
uti malle vidisti, nullum signum domi reliquisti praeter duo quae in mediis aedibus sunt, quae ipsa Samo sublata sunt? non putasti me tuis familiarissimis in hanc rem testimonia denuntiaturum, qui tuae domi semper[*]semper Dψ
: saepe prb
fuissent, ex quibus quaererem, signa scirentne fuisse quae non essent[*]ibi fuisse quae nunc non essent Bake, Kays. (Zielinski p. 159)?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
20
quid tum hos de te iudicaturos arbitratus es, cum viderent te iam non contra accusatorem tuum, sed contra quaestorem sectoremque pugnare? qua de re Charidemum Chium[*]chium Dψb: cophium pq1
testimonium priore actione dicere audistis, sese, cum esset trierarchus et Verrem ex Asia decedentem prosequeretur iussu Dolabellae, fuisse una cum isto Sami, seseque tum scire spoliatum esse fanum Iunonis et oppidum Samum; posteaque se causam apud Chios civis suos Samiis accusantibus publice dixisse, eoque se esse absolutum quod planum fecisset ea quae legati Samiorum dicerent ad Verrem, non ad se pertinere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Aspendum vetus oppidum et nobile in Pamphylia scitis esse, plenissimum signorum optimorum. non dicam illinc hoc signum ablatum esse et illud: hoc dico, nullum te Aspendi signum, Verres, reliquisse, omnia ex fanis, ex locis publicis, palam, spectantibus omnibus, plaustris[*]plostris Dp al.
evecta exportataque esse. atque etiam illum Aspendium citharistam, de quo saepe audistis id quod est Graecis[*]gregis p
hominibus in proverbio, quem omnia 'intus[*]intus om. pq1
canere' dicebant, sustulit et in intimis suis aedibus posuit, ut etiam illum ipsum suo artificio[*]suo art. Dψ
: art. suo pbrδ
: suo om. Asc., Schol. Gronov.
superasse videatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Pergae fanum antiquissimum et sanctissimum Dianae scimus esse: id quoque a te nudatum ac spoliatum esse, ex ipsa Diana quod habebat auri detractum atque ablatum esse dico.
quae, malum, est ista tanta audacia atque amentia! quas enim sociorum atque amicorum urbis adisti legationis iure et nomine, si in eas[*]si in eas π
D2 vulg.: quin ea D1, quin eas ψ (quam eas L): cum in eas Klotz, Kays., Muell.
vi cum exercitu imperioque invasisses, tamen, opinor, quae signa atque[*]atque pr al.: et que D, et quae ψ (quae K, et G1) ornamenta ex iis[*]iis Zumpt (is ed. Rom.): his Dp al.: istis G2
urbibus sustulisses, haec non in tuam domum neque in suburbana amicorum, sed Romam in publicum deportasses.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
21
quid ego de M. Marcello loquar, qui Syracusas, urbem ornatissimam, cepit? quid de L. Scipione, qui bellum in Asia gessit Antiochumque, regem potentissimum, vicit? quid de Flaminino, qui regem Philippum et Macedoniam subegit? quid de L. Paulo[*]Paulo codd.: Paullo Iord., Klotz, Kays.
, qui regem Persen vi ac virtute superavit? quid de L. Mummio, qui urbem pulcherrimam atque ornatissimam, Corinthum, plenissimam rerum omnium, sustulit, urbisque Achaiae Boeotiaeque multas sub imperium populi Romani dicionemque subiunxit? quorum domus, cum honore ac virtute florerent, signis et tabulis pictis erant vacuae; at vero urbem totam templaque[*]templa Kδ
deorum omnisque Italiae partis illorum donis ac monumentis exornatas videmus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
vereor ne haec forte[*]forte om. G1 Prisc.
cuipiam nimis antiqua et iam obsoleta videantur; ita enim tum aequabiliter omnes erant eius modi[*]huius modi πbδ (Div. §38; i, §§17, 151): vel huius modi G2KZ (vel s. l. D2) ut haec laus eximiae virtutis et innocentiae non solum hominum, verum etiam temporum illorum esse videatur. P. Servilius, vir clarissimus, maximis rebus gestis, adest de te sententiam laturus[*]laturus est prδ
: Olympum[*]Olinthium D: Olinphum p: Olynthum rell.
vi, copiis, consilio, virtute[*]virtute consilio q
cepit, urbem antiquam et omnibus rebus auctam et ornatam. recens exemplum fortissimi viri profero; nam postea Servilius imperator populi Romani Olympum[*]Olinthum Dp
urbem hostium cepit quam tu in isdem illis locis legatus quaestorius oppida pacata sociorum atque amicorum diripienda ac vexanda curasti.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tu quae ex fanis religiosissimis per scelus et latrocinium abstulisti, ea nos videre nisi in tuis amicorumque tuorum tectis non possumus: P. Servilius quae signa atque ornamenta ex urbe hostium vi[*]vi s. l. r: om. Dp rell. (per virtutem K) et virtute capta belli lege atque imperatorio iure sustulit, ea populo Romano adportavit, per triumphum vexit, in tabula publica[*]tabula pub. pq (v, §103): tabulas publicas rell. praeter Cuiac. in quo fuisse dicitur tabulis publicis: secl. Muell.
ad aerarium perscribenda curavit. cognoscite ex litteris publicis hominis amplissimi diligentiam. recita. RATIONES RELATAE P. SERVILI[*]Recita... Servili prb: om. Dψ
. non solum numerum signorum, sed etiam unius cuiusque magnitudinem, figuram, statum litteris definiri vides. certe maior est virtutis victoriaeque iucunditas quam ista voluptas quae percipitur ex libidine et cupiditate. multo diligentius habere dico Servilium praedam populi Romani quam te tua furta notata atque perscripta.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
22
dices tua quoque signa et tabulas pictas ornamento urbi foroque populi Romani fuisse. memini; vidi simul cum populo Romano forum comitiumque adornatum ad speciem magnifico ornatu, ad sensum cogitationemque acerbo et lugubri; vidi conlucere omnia furtis tuis, praeda provinciarum, spoliis sociorum atque amicorum. quo quidem tempore, iudices, iste spem maximam reliquorum quoque peccatorum nactus est; vidit enim eos qui iudiciorum se[*]iudic. se Dp rell.: se iudic. Asc., Schol. Gronov.
dominos dici volebant harum cupiditatum esse servos.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
socii vero nationesque exterae spem omnem[*]omnem L: omnium Dp rell.
tum primum abiecerunt rerum ac fortunarum suarum, propterea quod casu legati ex Asia atque Achaia plurimi Romae tunc fuerunt, qui deorum simulacra ex suis fanis[*]fanis suis qr
sublata in foro venerabantur, itemque[*]itemque p al.: item qui Dψ
cetera signa et ornamenta cum cognoscerent, alia alio in loco lacrimantes intuebantur. quorum omnium hunc sermonem tum esse audiebamus, nihil esse quod quisquam dubitaret de exitio sociorum atque amicorum, cum quidem viderent in foro populi Romani, quo in loco antea qui sociis iniurias fecerant accusari et condemnari solebant, ibi esse palam posita ea quae ab sociis per scelus ablata ereptaque essent.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hic ego non arbitror illum negaturum signa se plurima, tabulas pictas innumerabilis habere; sed, ut opinor, solet haec quae rapuit et furatus est non numquam dicere se emisse, quoniam quidem in Achaiam, Asiam[*]Asiam Db: om. pq: ante Achaiam K
, Pamphyliam sumptu publico et legationis nomine mercator signorum tabularumque pictarum missus est.
23
et istius[*]Habeo et istius Dp al. (ipsius) Asc.: ab eo istius b al.: num At vero s. Age vero istius? Cl. Rev. xvii. 202 et patris eius accepi[*]accepi Dp rell.: accepti Asc. (accepti ct expensi?): secl. edd.
tabulas omnis, quas diligentissime legi atque digessi, patris, quoad vixit, tuas, quoad ais te confecisse. nam in isto, iudices, hoc novum reperietis. audimus
[*]Audivimus G2
aliquem tabulas numquam[*]numquam tab. qr
confecisse; quae est opinio hominum de Antonio[*]Antonio Dp rell.: M. Antonio Asc. edd. (Div. §22) falsa, nam fecit[*]fecit p al.: leg
DZ, legis G12K, legit s
diligentissime; verum sit hoc genus aliquod, minime probandum. audimus
[*]Audivimus G2
alium non ab initio fecisse, sed ex tempore aliquo confecisse; est aliqua etiam huiusce[*]huiusce pb Asc. (i, §56): eiusce Dψ
rei ratio. hoc vero novum et ridiculum est, quod hic nobis respondit cum ab[*]ab om. Dp
eo tabulas postularemus, usque ad M. Terentium et[*]et Dp rell.: om. Asc. (v, §34) C. Cassium consules confecisse, postea destitisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alio loco hoc cuius modi sit considerabimus; nunc nihil ad me attinet; horum enim temporum in quibus nunc versor habeo tabulas et tuas et patris. plurima signa pulcherrima, plurimas tabulas optimas[*]optimas Dpq: om. G2Kδ
deportasse te negare non potes. atque utinam neges! Vnum ostende in tabulis aut tuis aut patris tui emptum esse: vicisti. ne haec quidem duo signa pulcherrima quae nunc ad impluvium[*]impluvium qrb (impluium p): pluium s. pluvium Dψ
tuum stant, quae multos annos ante valvas[*]ad valvas δ
Iunonis Samiae steterunt, habes[*]habes dicere Lamb., Kays.
quo modo emeris, haec, inquam, duo quae in aedibus tuis sola iam sunt, quae sectorem exspectant, relicta ac destituta a ceteris signis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
24
at, credo, in hisce solis rebus indomitas cupiditates atque effrenatas habebat: ceterae libidines eius ratione aliqua aut modo continebantur. quam multis istum ingenuis, quam multis matribus familias in illa taetra atque impura legatione vim attulisse existimatis? ecquo
[*]ecquo D: hecquo p: et quo δ
in oppido pedem posuit ubi non plura stuprorum flagitiorumque suorum quam[*]quam om. D al. p: stupr. flag. suor. quam del. Kays.
adventus sui vestigia reliquerit? sed ego[*]ego relinquam qr
omnia quae negari poterunt praetermittam; etiam haec quae certissima sunt et clarissima relinquam; unum aliquod de nefariis istius factis eligam, quo facilius ad Siciliam possim aliquando, quae mihi hoc oneris negotique imposuit, pervenire.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
oppidum est in Hellesponto Lampsacum, iudices, in 63 primis Asiae provinciae clarum et nobile; homines autem[*]autem Dψbr: om. pq
ipsi[*]ipsi om. K Lampsaceni secl. Bake, Kays.
Lampsaceni cum summe in omnis civis Romanos officiosi, tum praeterea maxime sedati et quieti, prope praeter ceteros ad summum Graecorum[*]Graecorum D rell. Non.: om. pq1: secl. Kays.
otium potius quam ad ullam vim aut tumultum adcommodati. accidit, cum iste a Cn. Dolabella efflagitasset ut se ad regem Nicomedem regemque Sadalam mitteret, cumque iter hoc sibi magis ad quaestum suum quam ad rei publicae tempus adcommodatum depoposcisset, ut illo[*]in illo Lg. 42 Kays (i, §15) itinere veniret Lampsacum cum magna calamitate et prope pernicie civitatis. deducitur iste ad ianitorem quendam hospitem, comitesque eius item apud ceteros hospites conlocantur. Vt mos erat istius, atque ut eum suae libidines flagitiosae[*]flagitiose Dp rell. admonebant Dψpr: commonebant K: monebant q
facere admonebant, statim negotium dat illis suis comitibus, nequissimis turpissimisque hominibus, uti[*]ut πb
videant et investigent ecqua[*]hecquae p, ecquae s: qua DG1: si qua KG2
virgo sit aut mulier digna quam ob rem ipse Lampsaci diutius commoraretur[*]commoretur Ern. auct. Klotz, Kays.
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
25
erat comes eius Rubrius quidam, homo factus ad istius libidines, qui miro artificio, quocumque venerat, haec investigare omnia solebat. is ad eum rem istam[*]istam Dp rell.: ita Pluyg., Madv., Muell.
defert, Philodamum esse quendam, genere, honore, copiis, existimatione facile principem Lampsacenorum; eius esse filiam, quae cum patre habitaret propterea quod virum non haberet, mulierem eximia pulchritudine; sed eam summa integritate pudicitiaque existimari. homo, ut haec audivit, sic exarsit ad id quod non modo ipse numquam viderat, sed ne audierat quidem ab eo qui ipse vidisset, ut statim ad Philodamum migrare se diceret velle. hospes
ianitor
[*]Ianitor secl. Bake, Kays., Muell.
, qui nihil suspicaretur, veritus ne quid in ipso se offenderetur, hominem summa vi retinere coepit. iste, qui hospitis relinquendi causam reperire non posset, alia sibi ratione viam munire ad stuprum coepit; Rubrium, delicias suas, in omnibus eius modi rebus adiutorem suum et conscium, parum laute deversari dicit; ad Philodamum deduci iubet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod ubi est Philodamo nuntiatum, tametsi erat[*]erat tres Lgg., Non.: non erat Dψprb: erat non q al.
ignarus quantum sibi ac liberis suis iam tum mali[*]mali πb: om. Dψ
constitueretur, tamen ad istum venit; ostendit munus illud suum[*]munus illud suum DZπb: illud munus suum G2K: munus suum illud G1
non esse; se, cum suae partes essent hospitum recipiendorum, tum ipsos tamen[*]ipsos tantum Lg. 42 praetores et consules, non legatorum adseculas[*]adseculas (ass.) Dπ
: asseclas rell.
, recipere solere. iste, qui una cupiditate raperetur, totum illius postulatum causamque neglexit; per vim ad eum, qui recipere non debebat, Rubrium deduci imperavit.
26
hic Philodamus, posteaquam ius suum obtinere non potuit, ut humanitatem consuetudinemque suam retineret laborabat. homo, qui semper hospitalissimus amicissimusque nostrorum hominum existimatus esset, noluit videri ipsum illum Rubrium invitus domum suam recepisse; magnifice et ornate, ut erat in primis inter suos copiosus, convivium comparat[*]comparat Dp rell. Non. (Zielinski p. 193): apparat q1 Muell.
; rogat Rubrium ut quos ei commodum sit invitet, locum sibi soli, si videatur, relinquat; etiam filium suum, lectissimum adulescentem, foras ad propinquum suum quendam mittit ad cenam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Rubrius istius comites invitat; eos omnis Verres certiores facit quid opus esset. mature veniunt, discumbitur. fit sermo inter eos, et invitatio ut Graeco more biberetur; hortatur hospes, poscunt maioribus poculis, celebratur omnium sermone laetitiaque convivium. posteaquam satis calere res Rubrio visa est, 'quaeso,' inquit, 'Philodame, cur ad nos filiam tuam non intro vocari iubes?' homo, qui et summa gravitate et iam id aetatis et parens esset, obstipuit[*]obstipuit (ops. p) pqλ
: obstupuit Dr rell.
hominis improbi dicto. instare Rubrius. tum ille[*]ille πb: om. Dψ
, ut aliquid responderet, negavit moris esse Graecorum ut in convivio virorum accumberent mulieres. hic tum alius ex alia parte, 'enim vero ferendum hoc quidem non est; vocetur mulier!' et simul servis suis Rubrius ut ianuam clauderent et ipsi ad foris adsisterent imperat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod ubi ille intellexit, id agi atque id parari ut filiae suae vis adferretur, servos suos ad se vocat; his imperat ut se ipsum neglegant, filiam defendant; excurrat aliquis qui hoc tantum domestici mali filio nuntiet clamor interea[*]pugna inter contra codd. Rufinianus
fit tota domo; inter servos Rubri atque hospitis iactatur domi suae vir primarius[*]primarius Non. edd.: primus codd.: (optimus s et ed. Iunt.) et homo[*]homo πb Non.: om. Dψ
honestissimus; pro se quisque manus adfert; aqua denique ferventi a Rubrio ipso Philodamus perfunditur. haec ubi filio nuntiata sunt, statim exanimatus ad aedis contendit, ut et vitae patris et pudicitiae sororis succurreret; omnes eodem animo Lampsaceni, simul ut hoc audierunt, quod eos cum[*]cum Dpq: tum ψ
Philodami dignitas tum iniuriae magnitudo movebat, ad aedis noctu convenerunt. hic lictor istius Cornelius, qui cum eius servis erat a Rubrio quasi in praesidio ad auferendam mulierem conlocatus, occiditur; servi non nulli vulnerantur; ipse Rubrius in turba sauciatur. iste, qui sua cupiditate tantos tumultus concitatos videret, cupere aliqua[*]aliqua Dpr: aliq. KZ: aliquo L
evolare, si posset.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
27
postridie homines mane[*]mane homines prb
in contionem conveniunt; quaerunt quid optimum factu[*]factu D al. p Asc.: factum G1qr
sit; pro se quisque, ut in quoque erat auctoritatis plurimum, ad populum loquebatur; inventus est nemo cuius non haec et sententia esset et oratio[*]oratio pb: ratio Dψr
, non esse metuendum, si istius nefarium scelus Lampsaceni ulti vi manuque essent, ne senatus populusque Romanus in eam civitatem animadvertendum putaret; quodsi hoc iure legati populi Romani in socios nationesque exteras uterentur, ut pudicitiam liberorum servare ab eorum libidine tutam non liceret, quidvis esse perpeti satius quam in tanta vi atque acerbitate versari.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec cum omnes sentirent, et. cum in eam rationem pro suo quisque sensu ac dolore loqueretur, omnes ad eam domum in qua iste deversabatur[*]devers. D: divers. pr Schol. Gronov.
profecti sunt; caedere ianuam saxis, instare ferro, ligna et sarmenta circumdare ignemque subicere[*]subiicere Dpr: circum add. in mg. D2, et ita ψ
coeperunt. tunc
[*]Tunc Dψ
: tum pb
cives Romani, qui Lampsaci negotiabantur, concurrunt; orant Lampsacenos ut gravius apud eos nomen legationis quam iniuria legati putaretur; sese intellegere hominem illum esse impurum ac nefarium, sed quoniam nec perfecisset quod conatus esset, neque futurus esset Lampsaci postea, levius eorum peccatum fore si homini scelerato pepercissent quam si legato non pepercissent.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sic iste multo sceleratior et nequior quam ille Hadrianus aliquanto etiam felicior fuit. ille, quod eius avaritiam cives Romani ferre non potuerunt[*]potuerant δ
, Vticae domi suae vivus exustus est, idque ita[*]ita πb: om. Dψ
illi merito accidisse existimatum est ut laetarentur omnes neque ulla animadversio constitueretur: hic sociorum ambustus incendio tamen ex illa flamma periculoque evolavit, neque adhuc causam ullam excogitare potuit quam ob rem commiserit, aut quid evenerit, ut in tantum periculum veniret. non enim potest dicere, 'cum seditionem sedare vellem, cum frumentum imperarem, cum stipendium cogerem, cum aliquid denique rei publicae causa gererem, quod acrius imperavi, quod animadverti, quod minatus sum.' quae si diceret, tamen ignosci non oporteret, si nimis atrociter imperando sociis in tantum adductus periculum videretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
28
nunc cum ipse causam illius tumultus neque veram dicere neque falsam confingere audeat, homo autem ordinis sui frugalissimus, qui tum[*]tunc D al.
accensus C. Neroni fuit, P. Tettius[*]Tettius δ: Pettius DKp: Pectius qr
, haec eadem se Lampsaci cognosse dixerit, vir omnibus rebus ornatissimus, C. Varro, qui tum in Asia militum tribunus[*]mil. trib. Dψ
: trib. mil. p (errant Zumpt, Iord.) br
fuit, haec eadem ipse[*]ipse coni. Benecke: ipsa codd.: ipso Haase, Kays.
se ex Philodamo audisse dicat, potestis dubitare quin istum fortuna non tam ex illo periculo eripere voluerit quam ad vestrum iudicium reservare? Nisi vero illud dicet, quod et in Tetti testimonio priore actione interpellavit Hortensius—quo tempore quidem[*]quo tempore quidem Dp rell. (praeter G2K quo temp. ipse qu.): quo quidem temp. Siesbye, Muell.
signi satis dedit, si quid esset quod posset dicere, se tacere non posse, ut, quam diu tacuit in ceteris testibus, scire omnes possemus nihil habuisse quod diceret: hoc tum dixit, Philodamum et filium eius a C. Nerone esse damnatos.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de quo ne multa[*]multa π: multum Dψ
disseram tantum dico, secutum id esse Neronem et eius consilium: quod Cornelium lictorem occisum esse constaret, putasse non oportere esse cuiquam ne in ulciscenda quidem iniuria hominis occidendi potestatem. in quo video Neronis iudicio[*]Neronis iudicio del. Bake
non te absolutum esse improbitatis, sed illos damnatos esse caedis.
verum ista damnatio tamen cuius modi fuit? audite
[*]fuerit audite qr edd. recc.
, quaeso, iudices, et aliquando miseremini sociorum et ostendite aliquid iis[*]his codd.
in vestra fide praesidi esse oportere.
29
quod toti Asiae[*]in Asiam auct. Iord. secl. Kays.
iure occisus videbatur istius ille verbo lictor, re vera minister improbissimae cupiditatis, pertimuit iste ne Philodamus Neronis iudicio liberaretur; rogat et orat Dolabellam ut de sua provincia decedat, ad Neronem proficiscatur; se demonstrat incolumem esse non posse, si Philodamo vivere atque aliquando Romam venire licuisset. commotus est Dolabella:
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
fecit id quod multi reprehenderunt, ut exercitum, provinciam, bellum relinqueret, et in Asiam hominis nequissimi causa in alienam provinciam proficisceretur. posteaquam ad Neronem venit, contendit ab eo ut Philodami causam cognosceret. venerat ipse qui esset in consilio et primus sententiam diceret; adduxerat etiam praefectos et tribunos militaris suos, quos Nero omnis in consilium vocavit; erat in consilio etiam aequissimus iudex ipse Verres; erant non nulli togati creditores Graecorum, quibus ad exigendas pecunias improbissimi cuiusque legati plurimum prodest gratia.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ille miser defensorem reperire neminem poterat[*]rep. nem. pot. πbδ, Zielinski p. 193: nem. rep. pot. Dψ
; quis enim esset aut togatus, qui Dolabellae gratia, aut Graecus, qui eiusdem vi et imperio non moveretur? accusator autem adponitur civis Romanus de creditoribus Lampsacenorum; qui si dixisset quod iste iussisset[*]quod iste iussisset s. l. p2
, per eiusdem istius lictores a populo pecuniam posset exigere. cum haec omnia tanta contentione, tantis copiis agerentur; cum illum miserum multi accusarent, nemo defenderet; cumque Dolabella cum suis praefectis pugnaret in consilio, Verres fortunas agi suas diceret, idem testimonium diceret, idem esset in consilio, idem accusatorem parasset,—haec cum omnia fierent, et cum hominem constaret occisum, tamen tanta vis istius iniuriae, tanta in isto improbitas putabatur ut de Philodamo AMPLIUS pro nuntiaretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
30
quid ego nunc in altera actione Cn. Dolabellae spiritus, quid huius lacrimas et concursationes proferam, quid C. Neronis, viri optimi atque innocentissimi, non nullis in rebus animum nimium timidum atque demissum? qui in illa re quid facere oporteret
[*]oporteret scripsi: potuerit Dp rell. (i, §103; iii, §113: Cl. Rev. xvii. 202) non habebat, nisi forte, id quod omnes tum desiderabant, ut ageret eam rem sine Verre et sine Dolabella. quicquid esset sine his actum, omnes probarent; tum vero quod pronuntiatum est non per Neronem iudicatum, sed per Dolabellam ereptum existimabatur. condemnatur enim perpaucis sententiis Philodamus et eius filius. adest, instat, urget Dolabella ut quam primum securi feriantur, quo quam[*]quod quam prG12δ
: quod quoniam DZς
minime multi ex illis de istius nefario scelere audire possent.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
constituitur in foro Laodiceae[*]laodiceē b: laodicie D: laodiciae πλςs
spectaculum acerbum et miserum et grave toti Asiae provinciae, grandis natu parens adductus ad supplicium, ex altera parte filius, ille quod pudicitiam liberorum, hic quod vitam patris famamque sororis defenderat. flebat uterque non de suo supplicio, sed pater de fili morte, de patris filius. quid lacrimarum ipsum Neronem putatis profudisse? quem fletum totius Asiae fuisse, quem luctum et[*]luctum et om. G2K
gemitum Lampsacenorum? securi esse percussos homines innocentis nobilis, socios populi Romani atque amicos, propter hominis flagitiosissimi singularem nequitiam atque improbissimam cupiditatem!
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
iam iam, Dolabella, neque me[*]me Dp al.: om. Lgg. praeter q
tui neque tuorum liberorum[*]liberorum Dψπb: liberum Quint. Asc. edd
, quos tu miseros in egestate atque in solitudine reliquisti, misereri potest. Verresne tibi tanti fuit ut eius libidinem hominum innocentium[*]innocentum G1Z
sanguine lui[*]elui Bake (sanguines lui p) velles? idcircone exercitum atque hostem relinquebas ut tua vi et crudelitate istius hominis improbissimi pericula sublevares? quod enim eum tibi quaestoris in loco constitueras, idcirco tibi amicum in perpetuum fore putasti[*]sperasti L
? nesciebas ab eo Cn. Carbonem consulem, cuius re vera quaestor fuerat, non modo relictum sed etiam spoliatum auxiliis, pecunia, nefarie oppugnatum et proditum? expertus igitur es istius perfidiam tum cum ipse se ad inimicos tuos contulit, cum in te homo ipse nocens acerrimum testimonium dixit, cum rationes ad aerarium nisi damnato te referre noluit.
31
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tantaene tuae, Verres, libidines erunt ut eas capere ac sustinere non provinciae populi Romani, non nationes exterae possint? tune quod videris, quod audieris, quod concupieris, quod cogitaris, nisi id ad nutum tuum praesto fuerit, nisi libidini tuae cupiditatique paruerit, immittentur homines, expugnabuntur domus, civitates non modo pacatae, verum etiam sociorum atque amicorum ad vim atque ad arma confugient, ut ab se atque a liberis[*]a liberis om. pq1
suis legati populi Romani scelus ac libidinem propulsare possint? nam quaero abs te circumsessusne sis Lampsaci, coeperitne domum in qua deversabare illa multitudo incendere, voluerintne legatum populi Romani comburere vivum Lampsaceni? negare non potes; habeo enim testimonium tuum[*]tuum Dp rell: publicum tuum Asc., Klotz
quod apud Neronem dixisti, habeo quas ad eundem litteras misisti.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
recita hunc ipsum locum de testimonio. TESTI- MONIVM C. VERRIS IN ARTEMIDORVM. NON MVLTO POST IN DOMVM —[*]Recita... domum in mg. pr (ipsum hunc b): om. Dψ
. bellumne populo Romano Lampsacena civitas facere conabatur[*]lampsaceni civ. fac. conabatur p: lampsaceni fac. conabantur δ
? deficere ab imperio ac nomine nostro volebat? video enim et ex iis quae legi et audivi intellego, in qua civitate non modo legatus populi Romani circumsessus, non modo igni, ferro, manu, copiis oppugnatus, sed aliqua ex parte violatus sit, nisi publice satis factum sit, ei civitati bellum indici atque inferri solere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quae fuit igitur causa cur cuncta civitas Lampsacenorum de contione, quem ad modum tute scribis, domum tuam[*]tuam pr: om. Dψ
concurreret[*]concurreret b Lg. 42: -erit Dp rell.
? tu enim neque in litteris quas Neroni mittis, neque in testimonio causam tanti tumultus ostendis ullam. obsessum te dicis, ignem adlatum, sarmenta circumdata, lictorem tuum occisum esse dicis, prodeundi tibi in publicum potestatem factam negas: causam huius tanti terroris occultas. nam si quam Rubrius iniuriam suo nomine ac non impulsu tuo et tua cupiditate fecisset, de tui comitis iniuria questum ad te potius quam te oppugnatum venirent. cum igitur quae causa illius tumultus fuerit testes a nobis producti dixerint, ipse celarit, nonne causam hanc quam nos proposuimus cum illorum testimonia tum istius taciturnitas perpetua confirmat[*]perpetua confirmat Dp rell.: conf. perp. qr (Zielinski, p. 193)?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
32
huic homini parcetis igitur, iudices, cuius tanta peccata sunt ut ii quibus iniurias fecerit neque legitimum tempus exspectare ad ulciscendum[*]ad ulcisc. exsp. q1
neque vim tantam doloris in posterum differre potuerint? circumsessus es. A quibus? A Lampsacenis. barbaris hominibus, credo, aut iis qui populi Romani nomen contemnerent. immo vero ab hominibus et natura et consuetudine et disciplina lenissimis, porro autem populi Romani condicione sociis, fortuna servis, voluntate supplicibus: ut perspicuum sit omnibus, nisi tanta acerbitas iniuriae, tanta vis sceleris fuisset ut Lampsaceni moriendum sibi potius[*]moriendum sibi potius Dp rell.: mor. potius sibi G2: sibi mor. pot. K
quam perpetiendum putarent, numquam illos in eum locum progressuros fuisse ut vehementius odio libidinis tuae quam legationis metu moverentur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nolite, per deos immortalis, cogere socios atque exteras nationes hoc uti perfugio, quo[*]quod codd.
, nisi vos vindicatis, utentur necessario! Lampsacenos in istum numquam ulla res mitigasset nisi eum poenas Romae daturum credidissent: etsi talem acceperant iniuriam, quam nulla lege satis digne persequi possent, tamen incommoda sua nostris committere legibus et iudiciis quam dolori suo permittere maluerunt. tu mihi, cum circumsessus a tam inlustri civitate sis propter tuum scelus atque flagitium, cum coegeris homines miseros et calamitosos quasi desperatis nostris legibus et iudiciis ad vim, ad manus, ad arma confugere, cum te in oppidis et civitatibus amicorum non legatum populi Romani, sed tyrannum libidinosum crudelemque praebueris, cum apud exteras nationes imperi nominisque nostri famam tuis probris flagitiisque violaris, cum te ex ferro amicorum populi Romani eripueris atque ex flamma sociorum evolaris, hic tibi perfugium speras futurum? erras: ut huc incideres, non ut hic conquiesceres, illi te vivum exire passi sunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
33
et ais[*]At ais Muell.
iudicium esse factum te iniuria circumsessum esse Lampsaci, quod Philodamus cum filio condemnatus sit. quid, si doceo, si planum facio teste homine nequam, verum ad hanc rem tamen idoneo—te ipso, inquam, teste docebo te huius circumsessionis tuae causam et culpam in alios transtulisse[*]contulisse Asc. insimularas Dp rell., praeter G12 (insimulares) Lg. 42 (-abas): insimularis edd. (Cl. Rev. xvii. 202), neque in eos, quos tu insimularas, esse animadversum. iam nihil te iudicium Neronis adiuvat. recita quas ad Neronem litteras misit. EPISTVLA C. VERRIS AD NERONEM. THEMISTAGORAS ET THESSALVS —[*]Recita... Thessalus prb (i, §79): om. Dψ
. Themistagoram et Thessalum scribis populum concitasse. quem populum? qui te circumsedit, qui te vivum comburere conatus est. Vbi hos persequeris, ubi accusas, ubi defendis ius nomenque legati? in Philodami iudicio dices id actum? cedo mihi ipsius Verris testimonium:
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
videamus quid idem iste iuratus dixerit. recita
[*]Recita prb: om. D rell.
. AB ACCVSATORE ROGATVS RESPONDIT IN HOC IVDICIO NON PERSEQVI: SIBI[*]sibi πb: in hoc sibi Dψ
(in om. G1) IN ANIMO ESSE ALIO TEMPORE PERSEQVI. quid igitur te iuvat Neronis iudicium, quid Philodami damnatio? legatus cumesses circumsessus, cum que, quem ad modum tute ad Neronem scripsisti, populo Romano communique causae legatorum facta esset insignis iniuria, non es persecutus: dicis tibi in animo esse alio tempore persequi. quod fuit id tempus? quando es persecutus? cur imminuisti ius legationis, cur causam populi Romani deseruisti ac prodidisti, cur iniurias tuas coniunctas cum publicis reliquisti? non te[*]Nonne te r Lgg. praeter q
ad senatum causam deferre, non de tam atrocibus iniuriis conqueri, non eos homines qui populum concitarant[*]concitarent G2qr
consulum litteris evocandos curare oportuit?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nuper M. Aurelio Scauro postulante, quod is Ephesi se quaestorem vi prohibitum esse dicebat quo minus e fano Dianae servum suum, qui in illud asylum confugisset, abduceret, Pericles Ephesius, homo nobilissimus, Romam evocatus est, quod auctor illius iniuriae fuisse arguebatur[*]argueretur bδ
(Zielinski p. 193): tu, si te legatum ita Lampsaci tractatum esse senatum docuisses ut tui comites vulnerarentur, lictor occideretur, ipse circumsessus paene incenderere, eius autem rei duces et auctores[*]actores π
principes[*]et princ. Lamb. edd.
fuisse, quos scribis, Themistagoram et Thessalum, quis non commoveretur, quis non ex iniuria quae tibi esset facta sibi provideret, quis non in ea re causam tuam, periculum commune agi arbitraretur? etenim nomen legati eius modi esse debet quod non modo inter sociorum iura, sed etiam inter hostium tela incolume versetur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
34
Magnum hoc Lampsacenum crimen est libidinis atque improbissimae cupiditatis: accipite nunc[*]nunc Dp al.: vero G3K (D in mg. 'al. vero') avaritiae prope modum in suo genere non levius. Milesios navem poposcit, quae eum praesidi causa Myndum prosequeretur: illi statim myoparonem egregium de sua classe ornatum atque armatum dederunt. hoc praesidio Myndum profectus est. nam quid a[*]a πK: om. DZ al. (milesios p). Cf. ii, §26 Milesiis lanae publice[*]lanae publice p: lane publice D al.: -ae -ae vulg.
abstulerit, item de sumptu in adventum, de contumeliis et iniuriis in magistratum Milesium tametsi dici cum vere tum graviter et vehementer potest, tamen dicere praetermittam eaque omnia testibus integra reservabo: illud, quod neque taceri[*]taceri om. pq1
ullo modo neque dici pro dignitate potest, cognoscite.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
milites remigesque Miletum Myndo pedibus reverti iubet: ipse myoparonem pulcherrimum de decem Milesiorum navibus electum L. Magio[*]Mario DG12
et L. Fannio[*]Fannio Asc. edd.: Fabio Dp rell., praeter brδ
(Rabio), qui Myndi habitabant, vendidit. hi sunt homines quos nuper senatus in hostium numero habendos censuit: hoc illi navigio ad omnis populi Romani hostis usque ab[*]ab pq al.: a s. ad rell.
Dianio quod in Hispania est ad Sinopam[*]Verba seclusa om. Asc.: mance p usque ab dianopam quae in ponto est nav.
quae in Ponto est navigaverunt. O, di immortales, incredibilem avaritiam singularemque audaciam! navem tu de classe populi Romani, quam tibi Milesia civitas ut te prosequeretur dedisset, ausus es vendere? xi te magnitudo malefici, si hominum existimatio non movebat, ne illud quidem cogitabas, huius improbissimi furti sive adeo nefariae praedae tam inlustrem ac tam nobilem civitatem testem futuram?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
an quia tum Cn. Dolabella in eum qui ei myoparoni praefuerat, Milesiisque rem gestam renuntiarat, animadvertere tuo rogatu conatus est, renuntiationemque eius, quae erat in publicas litteras relata illorum legibus, tolli iusserat, idcirco te ex hoc crimine elapsum esse arbitrabare?
35
multum te ista fefellit opinio, et quidem multis in locis. semper enim existimasti, et maxime in Sicilia, satis cautum tibi ad defensionem fore, si aut referri aliquid in litteras publicas vetuisses, aut quod relatum esset tolli coegisses. hoc quam nihil sit, tametsi ex multis Siciliae civitatibus priore actione didicisti, tamen etiam in hac ipsa civitate cognosce. sunt illi quidem dicto audientes, quam diu adsunt ii qui imperant: simul ac discesserunt, non solum illud perscribunt quod tum prohibiti sunt, sed etiam causam[*]causam om. pG1 (s. l. p2): causas qr
adscribunt cur non tum in litteras relatum sit. manent istae litterae Mileti, manent, et dum erit illa civitas manebunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
decem enim navis iussu L. Murenae populus Milesius ex pecunia vectigali populo Romano fecerat, sicut pro sua quaeque[*]quaeque (queque Dr) D al. p: quoque G3K
parte Asiae ceterae civitates. quam ob rem unam ex decem, non praedonum repentino adventu sed legati latrocinio, non vi tempestatis sed hac horribili tempestate sociorum amissam in litteras publicas rettulerunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sunt Romae legati Milesii, homines nobilissimi ac principes civitatis, qui tametsi mensem Februarium et consulum designatorum nomen exspectant, tamen hoc tantum facinus non modo negare interrogati, sed ne producti quidem reticere poterunt: dicent, inquam, et religione adducti et domesticarum legum metu, quid illo myoparone factum sit, ostendent C. Verrem, in ea classe quae contra piratas aedificata sit, piratam ipsum consceleratum fuisse.
36
C. Malleolo, quaestore Cn. Dolabellae, occiso[*]dolobellae occiso: in his verbis incipit codex S, mutilus
duas sibi hereditates venisse arbitratus est, unam quaestoriae procurationis, nam a Dolabella statim pro quaestore iussus est esse; alteram tutelae, nam cum pupilli malleoli tutor esset, in bona eius impetum fecit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nammalleolus in provinciam sic copiose[*]-copiose p, secl. Ern. Kays.; cf. Act. Pr. §33 profectus erat ut domi prorsus nihil[*]nil Zielinski, p. 178 relinqueret; praeterea pecunias occuparat apud populos et syngraphas fecerat, argenti optimi caelati grande pondus secum tulerat, nam ille quoque sodalis istius[*]sodalis istius prb: sodalicius SDψ
(sodalius G1) erat in hoc morbo et cupiditate; grande pondus argenti, familiam magnam, multos artifices, multos formosos homines reliquit. iste quod argenti placuit invasit; quae mancipia voluit abduxit; vina ceteraque quae in Asia facillime[*]facillime SD al. p: facile qr (Serv. ad Verg. Ecl. v. 36) comparantur, quae ille reliquerat, asportavit; reliqua vendidit, pecuniam[*]et pec. G1
exegit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cum ad HS[*]HS xx d quinquies p (xxċ d SD: xxċdċ G2KZr) viciens quinquiens redegisse constaret, ut Romam rediit, nullam litteram pupillo, nullam matri eius, nullam tutoribus reddidit; servos artifices pupilli cum haberet domi, circum pedes autem homines formosos[*]homines formosos DZpb: form. hom. G2K et (cum signis transp.) S (i, §105) et litteratos, suos esse dicebat, se emisse. cum saepius mater et avia pueri postularent uti, si non redderet pecuniam[*]pec. non redd. G1
nec rationem daret, diceret saltem quantum pecuniae malleoli deportasset, a multis efflagitatus aliquando dixit HS deciens; deinde in codicis extrema cera nomen infimum in[*]in (post infimum) om. G12K
flagitiosa litura fecit; expensa Chrysogono servo HS sescenta milia, accepta pupillo malleolo rettulit. quo modo ex deciens HS sescenta sint facta[*]sint facta SDp: facta sint G3
, quo modo dc eodem[*]de eodem SD: in eodem p
modo quadrarint ut illa de Cn. Carbonis pecunia reliqua HS sescenta facta sint[*]facta sint SDp: facta sunt b: 'al. fort. recte' Muell.
, quo modo Chrysogono expensa lata sint, cur id nomen infimum in lituraque sit, vos existimabitis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tamen HS sescenta milia cum accepta rettulisset, HS quinquaginta milia soluta non sunt; homines, posteaquam reus factus est, redditi alii alii etiam[*]redditi alii alii etiam scripsi: redditi alii etiam SDp rell. praeter r. aliis (= alii sunt?) redditi alii etiam.
[*]Vulg. alii redditi alii etiam nunc retinentur; peculia omnium[*]omnium SDZ: omnia π
vicariique[*]vicariiquehabet in mg. p (m. pr.) 'servi in loco manumissorum suppositi'
retinentur.
37
haec est istius praeclara tutela. en cui tuos liberos committas, en memoriam[*]memoria G2Kb
mortui sodalis, en metum vivorum existimationis! cum tibi se tota Asia spoliandam ac vexandam praebuisset, cum tibi[*]tibi om. G1
exposita esset omnis ad praedandum Pamphylia, contentus his tam opimis[*]optimis codd.
rebus non fuisti? manus a tutela, manus a pupillo, manus a sodalis filio abstinere non potuisti? iam te non Siculi, non aratores, ut dictitas, circumveniunt, non hi[*]hi codd.: ii Iord.
qui decretis edictisque tuis in te concitati infestique sunt: malleolus a me productus est et mater eius atque avia, quae miserae[*]misereZZZ Sp: misere D al. r
flentes eversum a te puerum patriis[*]patris G2δ
bonis esse dixerunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid exspectas? an dum ab inferis ipse malleolus exsistat, atque abs te[*]abs te om. SD al.
officia tutelae sodalitatis familiaritatisque flagitet? ipsum putato[*]puta G1
adesse. homo avarissime et spurcissime, redde bona sodalis filio, si non quae abstulisti, at[*]at prb: om. SDψ
quae confessus es! cur cogis sodalis filium hanc primam in foro vocem cum dolore et querimonia emittere[*]amittere codd.
? cur sodalis uxorem, sodalis socrum, domum denique totam sodalis mortui contra te testimonium dicere? cur pudentissimas lectissimasque feminas in tantum virorum conventum insolitas invitasque prodire cogis? recita omnium testimonia. TESTIMONIVM MATRIS ET AVIAE.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
38
pro quaestore vero quo modo iste commune Milyadum[*]Myliadum SD
vexarit[*]vexarit b: vexarit Spq: vexarit D
, quo modo Lyciam, Pamphyliam, Pisidiam Phrygiamque totam frumento imperando, aestimando, hac sua, quam tum primum excogitavit, Siciliensi aestimatione adflixerit, non est necesse demonstrare verbis: hoc scitote, his nominibus—quae res per[*]per ipsum L
hunc gestae sunt[*]his nom.... sunt secl. Bake, Kays., Muell.
cum iste civitatibus frumentum, coria, cilicia, saccos imperaret, neque ea sumeret proque iis rebus pecuniam exigeret—his[*]iis his SDp
nominibus solis Cn. Dolabellae HS ad triciens litem esse aestimatam. quae omnia, etiamsi voluntate Dolabellae fiebant, per istum tamen omnia gerebantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
consistam in uno nomine; multa enim sunt ex eodem genere. recita. DE LITIBVS AESTIMATIS CN. DOLABELLAE PR. PECVNIAE REDACTAE[*]P. R. pecuniam redactaeZZZ p (redacta e SDG2: redacta est D2G1Z). QVOD A COMMVNI MILVADVM—. te haec coegisse, te aestimasse, tibi pecuniam numeratam esse dico, eademque vi et iniuria, cum pecunias maximas cogeres, per omnis partis provinciae te tamquam aliquam calamitosam[*]aliquam calam. SD al. p: cal. aliq. G2
tempestatem[*]pestem s. l. p2: pestem tempestatemque qr
pestemque pervasisse demonstro.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque M. Scaurus, qui Cn. Dolabellam accusavit, istum in sua potestate ac dicione tenuit. homo adulescens cum istius in inquirendo multa furta ac flagitia cognosset[*]cognosset SDp rell. praeter G1b (cognosceret) et K (cognoscet): i, §18, fecit perite et callide; volumen eius rerum gestarum maximum isti ostendit; ab homine quae voluit in Dolabellam abstulit; istum testem produxit[*]produxit D: protulit produxit SG12 (sed in S linea ducta sub protulit); dixit iste quae velle accusatorem putavit. quo ex genere mihi testium qui cum isto furati sunt, si uti voluissem, magna copia fuisset; qui ut se periculo litium, coniunctione criminum liberarent, quo ego vellem descensuros[*]descensuros pbr: discessuros SDψ
pollicebantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Eorum ego voluntatem omnium repudiavi; non modo proditori, sed ne perfugae quidem locus in meis castris cuiquam fuit. forsitan meliores illi accusatores habendi sint, qui haec omnia fecerunt. ita est[*]Ita est codd. (ista est G2): om. b: secl. Muell.
; sed ego defensorem in mea persona, non accusatorem maxime laudari volo. rationes ad aerarium, antequam Dolabella condemnatus est, non audet referre; impetrat a senatu ut dies sibi prorogaretur[*]prorogarentur codd.
, quod tabulas suas ab accusatoribus Dolabellae obsignatas diceret, proinde[*]proinde codd. praeter Lg. 48 et
δ (perinde) quasi exscribendi potestatem non haberet. solus est hic qui numquam rationes ad aerarium[*]ad aerar. rationes G1
referat.
39
Audistis quaestoriam rationem, tribus versiculis relatam; legationis, non nisi condemnato et eiecto eo qui posset reprehendere; nunc denique praeturae, quam[*]quam SDZp: om. G2LK
ex senatus consulto statim referre debuit, usque ad hoc tempus non rettulit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quaestorem se[*]quaestorem se SDp: quaestores sese ex Asc. (quaestor esse se) edd.
in senatu exspectare dixit, proinde quasi[*]deinde quasi SDp al.
non, ut quaestor[*]et quaestor codd.
sine praetore possit[*]posset δ
rationem referre, —ut tu, Hortensi, ut omnes—eodem modo sine quaestore praetor. dixit idem Dolabellam impetrasse. omen magis patribus conscriptis quam causa placuit: probaverunt. verum quaestores quoque iam pridem venerunt: cur non rettulisti? illarum rationum ex ea faece legationis quaestoriaeque tuae procurationis illa sunt nomina, quae Dolabellae necessario sunt aestimata. ex LITIBVS AESTIMATIS DOLABELLAE PR. ET PRO PR.:
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod minus Dolabella Verri acceptum rettulit quam Verres illi expensum tulerit, HS quingenta triginta quinque milia, et quod plus fecit Dolabella Verrem accepisse quam iste in suis tabulis habuit, HS ducenta triginta duo milia, et quod plus frumenti fecit accepisse istum, HS deciens et octingenta milia[*]octing. duo milia G2LK
, quod tu homo castissimus[*]callidissimus G1
aliud in tabulis habebas. hinc illae[*]aliis coni. Wyttenb.
extraordinariae pecuniae, quas nullo duce tamen aliqua ex particula investigamus, redundarunt, hinc ratio cum Q. et Cn. Postumis Curtiis[*]ratio ċQċ Qċ postumus curtus SDp al.
multis nominibus, quorum in tabulis iste habet nullum; hinc HS quater deciens P. Tadio numeratum[*]numerata codd.: corr. Gronov. (ii, §§20, 50) Athenis testibus planum faciam; hinc empta apertissime praetura, nisi forte id etiam dubium est, quo modo iste praetor factus sit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
homo scilicet aut industria aut opera probata aut frugalitatis existimatione praeclara aut denique, id quod levissimum est, adsiduitate, qui ante quaesturam cum meretricibus lenonibusque vixisset, quaesturam ita gessisset quem ad modum cognovistis, Romae post quaesturam illam nefariam vix triduum constitisset, absens non in oblivione iacuisset sed in adsidua commemoratione omnibus omnium flagitiorum fuisset, is repente, ut Romam venit, gratiis praetor factus est. Alia porro pecunia ne accusaretur data. cui sit data, nihil[*]nil Asc.
ad me, nihil ad rem pertinere arbitror: datam quidem esse tum inter omnis recenti negotio facile constabat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
homo stultissime et amentissime, tabulas cum[*]cum (ante confic.) om. SD
conficeres et cum extraordinariae pecuniae crimen subterfugere velles, satis te elapsurum omni suspicione arbitrabare[*]arbitrare pG1
si, quibus pecuniam credebas, iis[*]his SDp al.
expensum non ferres, neque in tuas tabulas ullum nomen[*]nomen ullum qr nominis SD
referres, cum tot tibi nominibus acceptum Curtii referrent? quid proderat tibi te expensum illis non tulisse? an tuis solis[*]solius? Muell.
tabulis te causam dicturum existimasti?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
40
verum ad illam iam veniamus praeclaram praeturam[*]habet p in mg. hinc incipit de praetura urbana: D2 admissa in practura urbana, tertia pars divisionis, criminaque ea quae notiora sunt his qui adsunt quam nobis qui meditati ad dicendum paratique venimus; in quibus non dubito quin[*]quin pr: quid in SD al.
offensionem neglegentiae vitare atque effugere non possim. multi enim ita dicent, 'de illo nihil dixit in quo ego interfui; illam iniuriam non attigit quae mihi aut[*]aut om. LK
quae amico meo facta est, quibus ego in[*]in om. G1K
rebus interfui'. his
[*]iis SD
omnibus qui istius iniurias norunt, hoc est populo Romano universo, me vehementer excusatum volo non neglegentia mea fore ut multa praeteream, sed quod alia testibus integra reservari velim, multa autem propter rationem brevitatis[*]brev. rat. G1
ac temporis praetermittenda existimem. fatebor etiam illud invitus, me prorsus, cum iste punctum temporis nullum vacuum peccato praeterire passus sit, omnia quae ab isto commissa sint non potuisse cognoscere. quapropter ita me de praeturae criminibus auditote ut ex[*]ex p Asc. Prisc. δ
: om. SDψ
utroque genere, et iuris dicendi[*]dicendi SDp Prisc.: dicundi δ
et sartorum tectorum exigendorum, ea postuletis quae maxime digna sint eo reo cui parvum[*]aut Prisc.
ac mediocre obici nihil oporteat[*]nihil oporteat DpZS2: nihilo poterat S1 (i, §75).
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam ut praetor factus est, qui auspicato a Chelidone surrexisset, sortem nactus est urbanae provinciae magis ex sua Chelidonisque quam ex populi Romani voluntate. qui principio qualis in edicto constituendo fuerit cognoscite.
41
P. Annius[*]C. Annius codd.: corr. Naugerius (i, §107: ii, §21)
asellus mortuus est C. Sacerdote praetore[*]ċpRċ D corr., Zr: pir p: ċpċ R SD primo
. is cum haberet unicam filiam neque census esset, quod eum[*]eum SDKZpr: cum q: om. b edd.
natura hortabatur, lex nulla prohibebat, fecit ut filiam bonis suis heredem institueret. Heres erat filia. faciebant omnia[*]omnia faciebant qr
cum pupilla[*]puella Prisc.
, legis[*]legis SDp: leges Prisc.
aequitas, voluntas patris, edicta praetorum, consuetudo iuris eius quod erat tum cum asellus est mortuus[*]mortuus est Kr
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
iste praetor designatus—utrum admonitus an temptatus[*]an temptatus p: atemptatus (att.) SDψ
an, qua est ipse[*]ipse SDψp: iste bδ
sagacitate in his rebus, sine duce ullo, sine indice pervenerit ad hanc improbitatem, nescio: vos tantum hominis audaciam amentiamque[*]audaciam amentiamque pbrK: am. aud. ZG1λ et SD (sed hi cum signis transp. §2) cognoscite—appellat heredem L. Annium, qui erat institutus secundum filiam (non enim mihi persuadetur istum ab illo prius appellatum); dicit se posse ei condonare edicto hereditatem; docet hominem quid possit[*]possit SDVp: posset V Prisc.
fieri. illi bona res, huic vendibilis videbatur. iste, tametsi singulari[*]singulari pKZ et corr. SD: -aris Vb al., et pr. SD: fort. singularis audaciae? est audacia, tamen ad pupillae matrem submittebat; malebat pecuniam accipere, ne quid novi ediceret[*]diceret Vb
, quam ut hoc edictum tam[*]tam V: om. SDZpbr: K Harl. 5428 improbum et tam inhumanum interponeret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tutores pecuniam praetori si pupillae nomine dedissent, grandem praesertim, quem ad modum in rationem inducerent, quem ad modum sine periculo suo dare possent, non videbant; simul et[*]et om. Vb (Am. J. Ph. xxvi. 411) istum fore tam improbum non arbitrabantur; saepe appellati pernegaverunt. iste ad arbitrium eius cui condonabat[*]condonabat VSDp rell.: -averat Prisc.: -arat δ
hereditatem ereptam a[*]a SDp rell.: om. Vb Prisc.
liberis quam aequum[*]aecum Vp: aequum SDb: et cum qr (qua maecum p1 corr.) edictum conscripserit, quaeso, cognoscite. CVM INTELLEGAM LEGEM VOCONIAM—[*]Cum... Voconiam om. V
. quis umquam crederet mulierum adversarium Verrem[*]Verr. mul. advers. bδ
futurum? an ideo aliquid contra mulieres fecit[*]fecit SDp rell.: scripsit V (i, §110: Am. J. Ph. l. c.) ne totum edictum ad Chelidonis arbitrium scriptum videretur? cupiditati hominum ait se obviam ire. quis potius non modo his temporibus, sed etiam[*]etiam om. V (Am. J. Ph. ibid. 412: cf. i, §45) apud maiores nostros? quis tam remotus fuit[*]fuit om. G2
a cupiditate? dic, quaeso, cetera; delectat enim me hominis gravitas, scientia iuris praetorii[*]praetorii (i, §114) add. Koch, V secutus in quo est P. R. (iii, §17): praetoris auctoritas Klotz
auctoritas. recita
[*]Recita V: om. SDp rell. (cf. dic... recita i, §143). QVI AB[*]ab om. V
A. POSTVMIO Q. Fulvio CENSORIBVS POSTVE EA — — FECIT FECERIT.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'fecit fecerit'? quis umquam edixit isto modo? quis umquam eius rei[*]eius rei SD: ei rei V
fraudem aut periculum proposuit edicto, quae neque post edictum reprehendi[*]reprehendi V sol. (Am. J. Ph. xxvi. 410) neque ante edictum provideri potuit?
42
iure, legibus, auctoritate omnium qui consulebantur, testamentum P. Annius[*]P. Annius VSD (in mg. D `al. C') fecerat non improbum, non inofficiosum, non inhumanum: quodsi ita fecisset, tamen post illius mortem nihil de testamento illius novi iuris constitui oporteret. Voconia lex te videlicet delectabat. imitatus esses ipsum illum[*]ipsum illum VSDpr: illum ipsum Kδ Prisc.
C. Voconium[*]C SDp al.: om. V (Div. §22: §111 infra), qui lege sua hereditatem ademit nulli neque virgini neque mulieri: sanxit in posterum, qui post eos censores census esset, ne quis heredem virginem neve mulierem faceret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
in lege Voconia non est ' FECIT FECERIT', neque in ulla praeteritum tempus reprehenditur nisi eius rei quae sua sponte tam[*]tam V: om. SDp rell.
scelerata et[*]et codd.: ac Asc. (§5 supra) nefaria est ut, etiamsi lex non esset, magnopere[*]magnopere VSD (Act. Pr. §22): magno opere Iord.
vitanda fuerit. atque in his[*]his V: is π: om. SDψ
ipsis rebus multa videmus ita sancta esse legibus ut ante facta in iudicium non vocentur; Cornelia testamentaria, nummaria, ceterae complures, in quibus non ius aliquod novum populo constituitur, sed sancitur ut, quod semper malum facinus fuerit, eius quaestio ad populum pertineat ex[*]ex Vp: om. SDψ
: (a certo Asc.) certo tempore.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de iure vero civili si quis novi quid instituit[*]instituerit Prisc. contra codd.
, is non[*]non Vς Prisc.: SD: om. G2Lq et in lac. p
omnia quae ante acta sunt rata esse patietur[*]patietur V Asc.: patitur SDp al.
? cedo mihi leges Atinias, Furias, Fusias[*]Fusias SDp al.: nufias V
, ipsam, ut dixi, Voconiam, omnis praeterea de iure civili: hoc reperies in omnibus statui ius quo post eam legem populus utatur. qui plurimum tribuunt edicto, praetoris edictum legem annuam dicunt esse: tu edicto plus amplecteris[*]amplecteris VSD: compl. bδ
quam lege. si finem edicto praetoris adferunt Kalendae Ianuariae, cur non initium quoque edicti nascitur a Kalendis Ianuariis? an in eum annum progredi nemo poterit edicto quo praetor alius futurus est, in illum quo alius praetor fuit regredietur?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
43
ac[*]Ac VSDp: At Z al.
si hoc iuris, non unius hominis causa edixisses, cautius composuisses. scribis, QYI[*]Qui V (i, §106): Si quis SDp al.
HEREDEM FECIT FECERIT. quid, si plus legarit quam ad heredem heredesve perveniat? quod per legem Voconiam ei qui census non sit licet; cur hoc, cum in eodem genere sit, non caves? quia non generis[*]generis SDψp: iuris V (cf. iii, §58), sed hominis causam verbis amplecteris[*]amplecteris V (?) b edd.: complect. SDp rell.
, ut facile appareat te pretio, non iure[*]iure V: om. rell.
esse commotum. atque hoc si in posterum edixisses[*]dixisset V etsi suppl. Iord.
, etsi minus esset nefarium, tamen esset improbum; sed tum[*]tum VSDp: cum LKZ et in mg. D: tamen Muell., prob. May
vituperari posset, in discrimen[*]in discrimen V: in dubium SDp rell.
venire non posset; nemo enim committeret. nunc est eius modi edictum ut quivis intellegat non populo esse scriptum, sed P. Anni secundis heredibus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque cum abs te[*]abs te edd. (aps te V): a te SDp rell.
caput illud[*]caput id V (v, §105) tam multis verbis mercennarioque prooemio esset ornatum, ecquis inventus est[*]inventus est V: est inventus SDp rell.
postea praetor qui idem illud ediceret? non modo nemo edixit, sed ne metuit quidem quisquam ne quis ediceret. nam post te praetorem multi in isdem causis fuerunt[*]multi in isdem causam sis (causis?) fuerunt V (v, §§53, 111): multi testamenta eodem modo fecerunt SDp rell.; Cl. Rev. xvii. 202; in his[*]in is p
nuper Annaea de multorum propinquorum sententia, pecuniosa mulier, quod censa non erat, testamento fecit heredem filiam. iam hoc[*]Itaque hoc b
magnum iudicium hominum de istius singulari[*]Desinit in verbis istius singu- S plena pagina, quem sequuntur DG2LKs et al.: istius Z
improbitate, quod C. Verres[*]C. π
Prisc.: om. Vbδ
(Div. §22) sua sponte instituisset, id neminem metuisse ne quis reperiretur qui istius institutum[*]istius institutum secl. Ernesti
sequi vellet; solus enim tu inventus es cui satis non[*]satis non V: non satis πb
fuerit corrigere testamenta vivorum, nisi etiam rescinderes mortuorum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tu ipse ex Siciliensi edicto hoc sustulisti; voluisti, ex improviso si quae res nata esset[*]nata esset V al.: natac essent πb
, ex urbano edicto decernere. quam postea tu tibi[*]tu tibi V, ut videtur, al.: tibi tu πb
defensionem relinquebas, in ea maxime offendisti, cum tuam auctoritatem tute ipse edicto provinciali repudiabas.
44
atque ego[*]ego om. q
non dubito quin, ut mihi, cui mea filia maxime cordi est, res haec acerba videtur atque indigna, sic uni cuique vestrum, qui simili sensu atque indulgentia filiarum commovemini. quid enim natura nobis iucundius, quid carius esse voluit? quid est dignius in quo omnis nostra diligentia indulgentiaque consumatur?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
homo importunis ime, cur tantam iniuriam P. Annio mortuo fecisti[*]fecisti mortuo b
? cur hunc dolorem cineri eius atque ossibus inussisti, ut liberis eius bona patria—voluntate patris, iure, legibus tradita—eriperes, et cui tibi esset commodum condonares? quibuscum vivi bona nostra[*]nostra Vpb: paterna q: nostra paterna r
partimur, iis[*]his pb: is q
praetor adimere nobis mortuis bona fortunasque poterit? NEC PETITIONEM, inquit, NEC POSSESSIONEM DABO. eripies
[*]Eripis Asc.
igitur pupillae togam praetextam, detrahes ornamenta non solum fortunae sed etiam ingenuitatis? miramur ad arma contra istum hominem Lampsacenos isse, miramur istum de provincia decedentem clam Syracusis profugisse? nos si alienam vicem pro nostra iniuria doleremus, vestigium istius in foro nullum[*]nullum V: non p rell.
esset relictum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
pater dat filiae, prohibes; leges sinunt, tamen te interponis! de suis bonis ita dat ut ab iure non abeat; quid habes quod reprehendas? nihil, opinor. at ego concedo; prohibe, si potes, si habes qui te audiat, si potest tibi dicto audiens esse quisquam[*]quisquam om. V
. eripias tu voluntatem mortuis, bona vivis, ius omnibus? hoc populus Romanus non manu vindicasset, nisi te huic tempori atque huic iudicio reservasset?
posteaquam ius praetorium constitutum est, semper hoc iure usi sumus: si tabulae testamenti non proferrentur, tum ut uti[*]ut, uti Muell.; v. Stangl, Rh. Mus. 65, p. 96 quemque potissimum heredem esse oporteret, si is intestatus[*]intestatus V Asc.: intestato p rell.
mortuus esset, ita secundum eum possessio daretur. quare hoc sit aequissimum facile est dicere, sed in re tam usitata satis est ostendere omnis antea ius ita dixisse, et hoc vetus edictum translaticiumque esse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
45
cognoscite hominis aliud[*]hominis aliud π: aliud hom. bδ
in re vetere edictum novum, et simul, dum est unde ius civile discatur, adulescentis in disciplinam ei tradite: mirum est hominis ingenium, mira prudentia. Minucius quidam mortuus est ante istum praetorem; eius testamentum erat nullum; lege hereditas ad gentem Minuciam veniebat. si habuisset iste edictum, quod ante istum et postea omnes habuerunt, possessio Minuciae genti esset data: si quis testamento se heredem esse arbitraretur quod tum non exstaret, lege ageret in hereditatem, aut, pro praede litis vindiciarum cum satis[*]glossam post litis habent
π fide iussores fructuum accepisset, sponsionem faceret et[*]et cod. (?) Vrs., Asc.: om. p rell.
ita de hereditate certaret. hoc, opinor, iure et maiores nostri et nos semper usi sumus. videte ut hoc iste correxerit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
componit edictum his[*]his p: iis b al.
verbis ut quivis intellegere possit[*]possit p rell.: posset qr
unius hominis causa conscriptum esse, tantum quod hominem non nominat; causam quidem totam perscribit, ius, consuetudinem, aequitatem, edicta omnium neglegit. EX EDICTO VRBANO. Sl DE HEREDITATE AMBIGITVR — — Sl POSSESSOR SPONSIONEM NON FACIET. Iam qui id ad[*]qui id ad scripsi (cf. ii, §117): quid ad cod. Mein., Prisc.: quid id ad br cum pler.: quid ad id pq
praetorem, uter possessor sit? nonne id quaeri oportet, utrum possessorem esse oporteat? ergo, quia possessor est, non moves possessione: si possessor non esset, non dares? nusquam enim scribis, neque tu aliud quicquam edicto amplecteris nisi eam causam pro qua pecuniam acceperas. iam hoc ridiculum est:
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
SI DE HEREDITATE AMBIGETVR[*]ambigetur π: ambigitur b Asc., Par. 7786 ET TABVLAE TESTAMENTI OBSIGNATAE NON MINVS MVLTIS SIGN IS QVAM E LEGE OPORTET AD ME PROFERENTVR, SE CVNDVM TABVLAS TESTAMENTI POTISSIMVM POSSESSIONEM DABO. hoc translaticium est[*]est om.
π
: sequi illud oportet, SI TABVLAE TESTAMENTI NON[*]non om. pq1
PROFERENTVR. quid ait? se ei daturum qui se dicat heredem esse. quid ergo interest proferantur necne? si protulerit, uno signo ut sit[*]sit codd.: scilicet Bake: valde hoc est mirum Prisc.
minus quam ex lege oportet, non des possessionem: si omnino tabulas non proferet, dabis? quid nunc dicam? neminem umquam hoc postea alium edixisse? valde sit mirum neminem fuisse qui istius se similem dici vellet. ipse in Siciliensi edicto hoc non habet; exegerat enim iam mercedem; item ut illo edicto de quo ante dixi, in Sicilia de hereditatum possessionibus dandis edixit idem quod omnes Romae praeter istum. ex EDICTO SICILIENSI. SI DE HEREDITATE AMBIGITVR —.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
46
ac[*]Ac pq: at r Par. 7786, per deos immortalis! quid est quod de hoc dici possit? iterum enim iam quaero abs te, sicut modo in illo capite Anniano de mulierum hereditatibus, nunc in hoc de hereditatum possessionibus, cur ea capita in edictum provinciale transferre nolueris. Vtrum digniores homines existimasti[*]esse exist. Prisc.
eos[*]eos p (corr. nos)... uterentur Prisc.
qui habitant in provincia quam nos qui aequo iure uteremur, an aliud Romae aequum est, aliud in Sicilia? non enim hoc potest hoc loco dici, multa esse in provinciis aliter edicenda; non de hereditatum quidem possessionibus, non de mulierum hereditatibus. nam in utroque[*]in utroque Lamb. edd. (i, §15): utroque codd.
genere video non modo ceteros, sed te ipsum totidem verbis edixisse quot verbis[*]quod p edici p rell.: om. qr
edici Romae solet. quae Romae magna cum infamia pretio accepto edixeras, ea sola te, ne gratis in provincia male audires, ex edicto Siciliensi sustulisse video.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
et cum edictum totum eorum arbitratu, quam diu fuit designatus[*]quam diu fuit design. suppl. in mg. p2: om. r
, componeret qui ab isto ius ad utilitatem suam nundinarentur, tum vero in magistratu contra illud ipsum edictum suum sine ulla religione decernebat. itaque L. Piso multos codices implevit earum rerum in quibus ita intercessit, quod iste aliter atque ut edixerat decrevisset; quod vos oblitos esse non arbitror, quae multitudo, qui ordo ad Pisonis sellam isto praetore solitus sit[*]esse solitus sit codd.
convenire; quem iste conlegam nisi habuisset, lapidibus coopertus esset in foro. sed eo leviores istius iniuriae videbantur quod erat in aequitate prudentiaque Pisonis paratissimum perfugium, quo sine labore, sine molestia, sine impensa, etiam sine patrono homines uterentur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam, quaeso, redite in memoriam, iudices, quae libido istius in iure dicundo[*]dicundo V Prisc.: dicendo πb
fuerit, quae varietas decretorum, quae nundinatio, quam inanes domus eorum omnium qui de iure civili consuli solent, quam plena ac referta Chelidonis; a qua muliere cum erat ad eum ventum et in aurem eius insusurratum, alias revocabat eos[*]vos p
inter quos iam decreverat, decretumque mutabat, alias inter aliquos[*]aliquos V: alios p rell.
contrarium sine ulla religione decernebat ac proxumis paulo ante decreverat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hinc illi homines erant qui etiam ridiculi inveniebantur ex dolore; quorum alii, id quod saepe audistis, negabant mirandum esse ius tam nequam esse verrinum; alii etiam frigidiores erant, sed quia stomachabantur ridiculi videbantur esse, cum Sacerdotem exsecrabantur qui verrem tam nequam reliquisset. quae ego non commemorarem,—neque enim perfacete[*]perfacete V Lg. 42: perfacile p rell.
dicta neque porro hac severitate digna sunt, —nisi vos illud vellem recordari, istius nequitiam et iniquitatem tum[*]et imquitatem tum p rell.: om. V
in ore vulgi[*]volgi V
atque in communibus proverbiis esse versatam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
47
in plebem vero Romanam utrum superbiam prius commemorem an crudelitatem? Sine dubio crudelitas gravior est atque atrocior. oblitosne igitur hos putatis esse quem ad modum sit iste solitus virgis plebem Romanam concidere? quam rem etiam tribunus[*]tr. pl. Quintius V
plebis in contione egit, cum eum quem iste virgis[*]iste virgis V
π: virgis iste bδ
ceciderat in conspectum populi Romani produxit[*]produxisset V (Zielinski p. 193); cuius rei recognoscendae faciam vobis suo tempore potestatem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
superbia vero quae fuerit quis ignorat? quem ad modum iste[*]iste V Prisc.: is pδ
tenuissimum quemque contempserit, despexerit, liberum esse numquam duxerit? P. Trebonius viros bonos et honestos compluris[*]conplures Vbr: plures pq
fecit heredes; in iis[*]iis V: his p rell.
fecit suum libertum. is A. Trebonium[*]Is Aulum p
fratrem habuerat proscriptum. ei cum cautum vellet, scripsit ut heredes iurarent se curaturos ut ex sua cuiusque parte ne minus dimidium ad A. Trebonium[*]A. prb: om. Vq
illum[*]fratrem illum πb: illum V edd.
proscriptum perveniret. libertus iurat; ceteri heredes adeunt ad Verrem, docent non oportere se id iurare[*]id iurare p (ut coni. Klotz): adiurare V: iurare id qr: iurare rell.
facturos[*]acturos V
esse quod contra legem Corneliam esset, quae proscriptum iuvari vetaret[*]vetaret V ut videtur: vetat p rell.
; impetrant ut ne iurent; dat his possessionem. id ego non reprehendo; etenim erat iniquum[*]inicum V
homini proscripto egenti de fraternis bonis quicquam dari. libertus
[*]Libertus V edd.: at ille libertus r (ut coni. Ern.): et ille lib. p rell.
, nisi ex testamento patroni iurasset, scelus se facturum arbitrabatur;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque ei Verres possessionem hereditatis negat se daturum, ne posset patronum suum proscriptum iuvare, simul ut esset poena quod alterius patroni testamento obtemperasset. das possessionem ei qui non iuravit; concedo; praetorium est. adimis tu ei qui iuravit; quo exemplo? proscriptum iuvat; lex est, poena est[*]lex poena est V
. quid ad eum qui ius dicit? utrum reprehendis quod patronum iuvabat eum qui tum[*]tum πb: om. V
in miseriis erat, an quod alterius patroni mortui voluntatem conservabat, a[*]a r: om. Vpqb
quo summum beneficium acceperat? Vtrum horum reprehendis? et hoc tum de sella vir optimus dixit: 'equiti Romano tam locupleti libertinus homo sit[*]homo sit V: sit homo p rell.
heres!' O modestum ordinem, quod illinc vivus surrexerit[*]surrexerit V (Zielinski p. 193): surrex
p: surrexit r rell., prob. May
!
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
possum sescenta[*]sescenta V: lx p: sexaginta rell.
decreta proferre in quibus, ut ego non dicam, pecuniam[*]ego non dicam pecuniam V: ego pec. non dicam pr rell.
intercessisse ipsa decretorum novitas iniquitasque declarat; verum ut ex uno de ceteris coniecturam facere possitis, id quod priore actione didicistis[*]didicistis V: cognostis p rell. (Am. J. Ph. xxvi. 411), audite.
48
C. Sulpicius Olympus fuit; is mortuus est C. Sacerdote praetore, nescio an antequam Verres praeturam petere coeperit[*]coeperit πb rell., Prisc.: coepit V
; fecit heredem M. Octavium Ligurem. Ligus hereditatem[*](item i, §126) ligus pq: ligur rell.
adiit; possedit Sacerdote praetore sine ulla controversia. posteaquam Verres magistratum iniit, ex edicto istius, quod edictum Sacerdos non[*]non om. V: s. l. ut videtur p2, dein del.
habuerat, Sulpici patroni filia sextam partem[*](item i, §126) ligus pq: ligur rell. hereditatis ab Ligure petere coepit. Ligus non aderat. L. frater eius causam agebat; aderant amici, propinqui. dicebat iste, nisi cum muliere decideretur, in possessionem se ire iussurum
[*]ire iussurum Vprb: ire missurum δ: se missurum coni. Zumpt (Zielinski l. c.). L. Gellius causam Liguris defendebat; docebat edictum eius non oportere in eas hereditates[*]ad eas heredes pb
valere quae ante eum praetorem venissent[*]venissent fuissent V contra codd. et Prisc.
; si hoc tum fuisset edictum, fortasse Ligurem hereditatem aditurum non fuisse. aequa postulatio, summa hominum auctoritas pretio superabatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
venit Romam Ligus; non dubitabat quin, si ipse Verrem convenisset, aequitate causae[*]causae V Non.: causae et pr rell. (i, §137; Am. J. Ph. xxvi. 414), auctoritate sua commovere hominem posset. domum ad eum venit, rem demonstrat, quam pridem sibi hereditas venisset docet; quod facile homini ingenioso in causa aequissima fuit[*]fuit in causa aequissima pr
, multa quae quemvis commovere possent dixit; ad extremum petere coepit ne usque eo suam auctoritatem despiceret gratiamque[*]gratiamque prb: gratiam V (i, §145) contemneret ut se tanta iniuria adficeret. homo Ligurem accusare coepit, qui in re adventicia atque hereditaria tam diligens, tam attentus esset; debere eum aiebat suam quoque rationem ducere; multa sibi opus esse, multa canibus suis, quos circa se haberet. non possum illa planius commemorare quam ipsum Ligurem pro testimonio dicere audistis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid est[*]Quid est V: quid ē p: quid enim bδ
, Verres? utrum ne his quidem testibus credetur[*]crederetur pπ
, an haec ad rem non pertinent? non credemus[*]credemus V: credimus π: om. bδ
M. Octavio, non L. Liguri? quis nobis credet, cui nos? quid est[*]est V: est Verres pr
quod planum fieri testibus possit, si hoc non fit? an id quod dicunt leve est? nihil levius quam praetorem urbanum[*]urbanum V: ūrb. p: urbis bδ
(i, §143) hoc iuris in suo magistratu constituere, omnibus quibus hereditas venerit coheredem praetorem esse oportere. an vero dubitamus quo ore iste ceteros homines inferiores loco, auctoritate, ordine, quo ore homines rusticanos ex municipiis, quo denique ore, quos numquam liberos putavit, libertinos homines solitus sit appellare, qui ob ius dicendum[*]dicendum Vπb: dicundum δ
M. Octavium Ligurem, hominem ornatissimum loco, ordine[*]ordine om. pq
, nomine, virtute, ingenio, copiis, poscere pecuniam non dubitavit[*]dubitavit V pq1: dubitarit rb
?
49
in sartis tectis vero quem ad modum se[*]se Vqr: sese pδ
gesserit quid ego dicam? dixerunt qui senserunt; sunt alii qui dicant; notae res ac[*]ac p: atque qr: om. V
manifestae prolatae sunt et proferentur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
dixit Cn. Fannius[*]C. Fannius πb: Cn. Phaenius V
, eques Romanus, frater germanus Q. Titini, iudicis[*]iudiciis (corr. iudicis) tuis Vb: iudici is tuis p pec. se dedisse ed. Venet. 1483, Zielinski (p. 193): se pec. dedisse codd. R. Cn. Faeni test. V: Recita test. Cn. Faen. pb
tui, tibi pecuniam se dedisse. RECITA. CN. FANNI TESTIMONIVM. Nolite Cn. Fannio dicenti[*]dicenti pr rell.: om. V
credere, noli, inquam, tu, Q. Titini, Cn. Fannio, fratri tuo, credere; dicit enim rem incredibilem; C. Verrem[*]Verrem p2 s. l.
insimulat avaritiae et audaciae, quae vitia videntur in quemvis potius quam in istum[*]histum p
convenire. dixit Q. Tadius, homo familiarissimus patris istius, non alienus a matris eius genere et nomine; tabulas protulit, quibus pecuniam se dedisse ostendit. RECITA. NOMINA Q. TADI. RECITA. TESTIMONIVM Q. TADI. ne Tadi quidem tabulis[*]Ne Tadi quidem tab. V edd.: Ne tabulis quidem Quinti (Q.) Tadii pr rell. credemus V: credetur πbδ (i, §127) nec testimonio credemus? quid igitur in iudiciis sequemur? quid est aliud omnibus omnia peccata et maleficia concedere nisi hoc, hominum honestorum[*]honestorum V: honestissimorum pr rell.; cf. Cluent. §202, Har. Resp. §19 testimoniis et virorum bonorum tabulis non credere?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam quid ego de cotidiano sermone querimoniaque populi Romani loquar, de istius impudentissimo furto seu potius novo ac singulari latrocinio? ausum esse in aede Castoris, celeberrimo clarissimoque monumento—quod templum in oculis cotidianoque aspectu populi Romani positum est, quo saepe numero senatus convocatur, quo maximarum rerum frequentissimae cotidie advocationes fiunt—in eo loco in sermone hominum audaciae suae monumentum aeternum relinquere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
50
aedem Castoris, iudices, P. Iunius habuit tuendam de[*]de Vpq: om. rbδ
L. Sulla Q. Metello consulibus. is mortuus est; reliquit pupillum parvum filium. cum L. Octavius C. Aurelius consules aedis[*]aedis V: aedes p
sacras locavissent neque potuissent omnia sarta tecta exigere, neque ii[*]hi p
praetores quibus erat negotium datum, C. Sacerdos et M. Caesius, factum est senatus consultum, quibus de sartis tectis cognitum et iudicatum non esset, uti C. Verres P. Caelius[*]Cealius p: Coelius q
praetores cognoscerent et iudicarent. qua potestate iste permissa sic abusus est[*]sic abusus est π (`est nova lectio'): om. bδ edd. (Cl. Rev. xvii. 202) ut ex Cn. Fannio et ex Q. Tadio cognovistis, verum tamen cum esset omnibus in rebus apertissime impudentissimeque praedatus, hoc voluit clarissimum relinquere indicium[*]iudicium Zumpt al.
latrociniorum suorum, de quo non audire aliquando sed videre cotidie possemus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quaesivit quis aedem Castoris sartam tectam deberet tradere. Iunium ipsum mortuum esse sciebat; scire volebat ad quem illa res pertineret. audit pupillum esse filium. homo qui semper ita palam dictitasset, pupillos et pupillas certissimam praedam esse praetoribus, optatum negotium sibi in sinum delatum esse dicebat. monumentum illa amplitudine, illo opere, quamvis sartum tectum integrumque esset, tamen aliquid se inventurum in quo moliri praedarique posset arbitrabatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
L. Habonio[*]Habonio δ
Prisc.: Rabonio δ (ut V, i. §150) aedem Castoris tradi oportebat: is casu pupilli Iuni tutor erat testamento patris: cum eo sine ullo intertrimento convenerat iam quem ad modum traderetur. iste ad se Habonium vocat; quaerit ecquid sit quod a pupillo traditum non sit, quod exigi debeat. cum ille, id[*]id om. pq
quod erat, diceret facilem pupillo traditionem esse, signa et dona comparere[*]comparare pb
omnia, ipsum templum omni opere esse integrum, indignum isti[*]ē, corr. isti, p
videri coepit ex tanta aede tantoque opere se non opimum praeda, praesertim a pupillo, discedere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
51
venit ipse in aedem Castoris, considerat templum; videt[*]vidit p
undique tectum pulcherrime laqueatum, praeterea cetera nova atque integra. versat se; quaerit quid agat. dicit
[*]dicit pq: dicit ei q2r rell. edd.
quidam ex illis[*]ipsis π
canibus quos iste Liguri dixerat esse circa se multos, 'tu, Verres, hic quod moliare nihil[*]nihil pbδ
: non q edd.
habes, nisi forte vis ad perpendiculum columnas exigere.' homo omnium rerum imperitus quaerit, quid sit 'ad perpendiculum': dicunt ei fere nullam esse columnam quae ad perpendiculum esse possit. 'nam mehercule,' inquit, 'sic agamus; columnae ad perpendiculum exigantur.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Habonius, qui legem nosset—qua in lege numerus tantum columnarum traditur, perpendiculi mentio fit nulla—et qui non putaret sibi expedire ita accipere, ne eodem modo tradendum esset, negat id sibi deberi[*]deberi b: debere p (corr. i, ut videtur) qr
, negat oportere exigi. iste Habonium quiescere iubet et simul ei non nullam spem societatis ostendit; hominem modestum et minime pertinacem facile coercet; columnas ita se exacturum esse confirmat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nova res atque improvisa pupilli calamitas nuntiatur statim C. Mustio, vitrico pupilli, qui nuper est mortuus, M. Iunio patruo, P. Titio[*]P. Titio ut Vinfra, §137; cf. §139: P. Tettio pq: P. tertio r: Potitio δ
tutori, homini frugalissimo; hi rem ad virum primarium summo officio ac virtute praeditum, M. Marcellum, qui erat pupilli tutor, deferunt. venit ad Verrem M. Marcellus; petit ab eo pro sua fide ac diligentia pluribus verbis ne per summam iniuriam pupillum Iunium fortunis patriis conetur evertere. iste, qui iam spe atque opinione praedam illam devorasset, neque ulla aequitate orationis neque auctoritate M. Marcelli commotus est; itaque quem ad modum ostendisset se id exacturum esse respondit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cum sibi omnis ad istum adlegationes difficilis, omnis aditus arduos ac potius interclusos viderent—apud[*]vident p
quem non ius, non aequitas, non misericordia, non propinqui oratio, non amici voluntas, non cuiusquam auctoritas pro pretio[*]pro pretio auct. Garat. sed. edd.
, non gratia valeret—statuunt id sibi esse optimum[*]esse optimum pbr: opt. esse edd.
factu, quod cuivis venisset in mentem, petere auxilium a Chelidone, quae isto praetore non modo in iure civili privatorumque omnium controversiis populo Romano praefuit, verum etiam in his sartis tectisque dominata est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
52
venit ad Chelidonem C. Mustius, eques Romanus, publicanus, homo cum primis honestus; venit M. Iunius, patruus pueri, frugalissimus homo et castissimus; venit[*]venit Vb: om.
π
homo summo pudore[*]pudore V (i, §126): pudore et π
, summo officio, spectatissimus ordinis sui, P. Titius tutor. O multis acerbam, o miseram atque indignam praeturam tuam! Vt omittam[*]mittam πb
cetera, quo tandem pudore talis viros, quo dolore[*]talis viros quo dolore p2 s. l.
meretricis domum venisse arbitramini? qui numquam ulla[*]numquam ulla π: numq. nulla V: nulla b
condicione istam turpitudinem subissent nisi offici necessitudinisque ratio coegisset. veniunt, ut dico, ad Chelidonem. domus erat plena; nova iura, nova decreta, nova iudicia petebantur. 'mihi det possessionem, mihi ne adimat[*]mihi adimat pq1
, in me iudicium ne det, mihi bona addicat.' Alii nummos numerabant, ab aliis tabellae obsignabantur[*]ab aliis tab. obsign. V: alii tabulas obsignabant p rell.
; domus erat non meretricio conventu sed praetoria turba referta.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
simul ac potestas primum data est, adeunt hi quos dixi. loquitur C. Mustius, rem demonstrat, petit auxilium, pecuniam pollicetur. respondit illa ut meretrix non inhumaniter[*]inhumaniter V Prisc.: inhumane π
rell.
; libenter ait se facturam[*]se facturam V et Donat.: se esse facturam pr rell., prob. May (i, §142), et se cum isto[*]se cum isto Vpb: cum isto se qr
diligenter sermocinaturam; reverti iubet. tum discedunt: postridie revertuntur. negat illa posse hominem exorari; permagnam eum dicere ex illa re pecuniam confici posse.
53
vereor ne quis forte de populo, qui priore actione non adfuit, haec, quia propter insignem turpitudinem sunt incredibilia, fingi a me arbitretur. ea vos antea, iudices, cognovistis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
dixit iuratus P. Titius, tutor pupilli Iuni[*]Iuni V: Iunii p
, dixit M. Iunius tutor et patruus; Mustius dixisset, si viveret, sed recenti re de Mustio auditum est[*]sed recenti re de M. auditum est V: ċsed pro Mustioċ rec. re de Mustio aud. pb (Act. Pr. §33); dixit L. Domitius[*]titus dom. pbr
, qui cum sciret me ex Mustio vivo audisse, quod eo sum usus plurimum (etenim iudicium, quod prope omnium fortunarum suarum C. Mustius habuit, me uno defendente vicit), cum hoc, ut dico, sciret L. Domitius, me scire ad eum res omnis Mustium solitum esse deferre, tamen de Chelidone reticuit quoad potuit, alio responsionem suam derivavit. tantus in adulescente clarissimo ac principe iuventutis pudor fuit ut aliquam diu, cum a me premeretur, omnia potius responderet quam Chelidonem nominaret; primo necessarios istius ad eum adlegatos esse dicebat, deinde aliquando coactus[*]actus π
al.
Chelidonem nominavit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
non te pudet, Verres, eius mulieris arbitratu gessisse praeturam quam L. Domitius ab se nominari vix sibi honestum esse arbitrabatur?
54
reiecti a Chelidone capiunt consilium necessarium, ut suscipiant ipsi negotium. cum Habonio tutore, quod erat vix HS quadraginta milium, transigunt HS ducentis milibus. defert
[*]defert π: refert bδ
ad istum rem Habonius: ut sibi videatur[*]videatur coni. Ernesti: videbatur p codd.
, satis grandem pecuniam et satis impudentem esse. iste, qui aliquanto plus cogitasset, male accipit[*]accepit pb
verbis Habonium, negat eum sibi illa decisione satis facere posse; ne multa, locaturum se esse confirmat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tutores haec[*]hec p (haec δ): hoc qb
nesciunt; quod actum erat cum Habonio, putant id esse certissimum; nullam maiorem pupillo metuunt calamitatem. iste vero non procrastinat; locare incipit non proscripta neque edicta die, alienissimo tempore, ludis ipsis Romanis, foro ornato. itaque renuntiat Habonius illam decisionem tutoribus. accurrunt tamen ad tempus tutores; digitum tollit Iunius patruus; isti color immutatus est, vultus, oratio, mens denique excidit. quid ageret[*]nesciit quid ageret H. G. Koch
coepit cogitare; si opus pupillo redimeretur, si res abiret ab eo mancipe quem ipse adposuisset, sibi nullam praedam esse. itaque excogitat— quid? nihil ingeniose, nihil ut quisquam posset[*]ut quisquam posset π: quod qu. possit al.
dicere, 'improbe, verum callide'; nihil ab isto vafrum[*]vafrum Madvigius (ii, §132; iii, §35): fabrum Asc.: verum π: tectum al.
, nihil veteratorium exspectaveritis; omnia aperta, omnia perspicua reperientur, impudentia, amentia, audacia.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'si pupillo opus redimitur, mihi praeda de manibus eripitur. quod est igitur remedium? quod? ne liceat pupillo redimere.' Vbi illa consuetudo in bonis praedibus praediisque vendundis[*]vendundis V Asc.: vendendis p rell.
omnium consulum, censorum, praetorum, quaestorum denique, ut optima condicione sit is cuia res sit[*]res sit pbδ
: res V: res est Prisc.
, cuium periculum? excludit eum solum cui prope dicam soli potestatem factam[*]factam V: factam esse p rell.
oportebat. quid enim? quisquam ad meam pecuniam me invito adspirat, quisquam accedit[*]quisquam acc. V: quid acc. p rell.
? locatur opus id quod ex mea pecunia reficiatur; ego me refecturum[*]refecturum V (i, §138): ref. esse p rell.
dico; probatio futura est tua, qui locas; praedibus et praediis populo[*]pupillo V
cautum est; et, si non putas cautum, scilicet tu, praetor[*]et... ilico tu praetor Kays.: cautum esse, tu Stuerenb.: et si non putas (sc. cautum[*]cauta p
esse) caveas licet.
[*]Tu praetor... immittes? Halm
, in mea bona quos voles immittes, me ad meas fortunas defendendas accedere non sines[*]sinas bδ
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
55
operae pretium est legem ipsam[*]ipsam legem bδ
cognoscere; dicetis eundem conscripsisse qui illud edictum de hereditate. Recital[*]R (= Recita) V: om. p rell. (i, §106) LEX OPERI[*]Lex operi V: ex opere pr rell.
FACIVNDO. QVAE PVPILLI IVNI —. dic, dic, quaeso, clarius. C. VERRES PRAETOR VRBANVS[*]urbanus V: urb. pr: urbis bδ
(i, §127; §iii, 123) ADDIDI T. Corriguntur leges censoriae! quid enim? video[*]Quid enī uedeo (corr. uideo) in multis p rell. (i, §157): Quid eni multis V: quid est in multis Halm, May: Quod esse video in multis... vult Muell.
in multis veteribus legibus, CN. DOMITIVS L. METELEVS CENSORES ADDIDERVNT, L. CASSIVS CN. SERVILIVS CENSORES ADDIDERVNT[*]Cn. Met. L. Cass. Cn. Serv. censores addid. mediis omissis p
: vult aliquid eius modi C. Verres. dic: quid addidit? recita
[*]R (= Recita) V: om. p rell. ut supra
. QVI DE L. MARCO M. PERPERNA[*]Perpenna pqb
CENSORIBVS—— SOCIVM NE ADMITTITO[*]admitto p
NEVE PARTEM DATO NEVE REDIMITO. quid ita? ne vitiosum opus fieret? at erat probatio tua. ne parum locuples esset? at erat et esset amplius, si velles, populo[*]pupillo V
cautum praedibus et praediis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hic te si res ipsa, si indignitas iniuriae tuae non commovebat, si pupilli calamitas, si propinquorum lacrimae, si[*]si (ante propinq.) et in sqq. V: om. p rell.
D. Bruti, cuius praedia suberant[*]suberant Vqr Asc.: subierant p
, periculum, si M. Marcelli tutoris auctoritas apud te ponderis nihil habebat, ne illud quidem animadvertebas, eius modi fore hoc peccatum tuum quod tu[*]tu om. pq1
neque negare posses, —in tabulas enim legem[*]legem om. bδ
rettulisti,—neque[*]neque cum V: nec cum prb
cum defensione aliqua confiteri? addicitur opus[*]opus V: id opus p rell. cum totores H. S. lxxx milibus id opus p rell., edd. (contra V) HS DLX milibus, cum tutores HS CCID~ CCIO~ CCI39 CCIOO id opus ad illius iniquissimi hominis[*]iniq. hominis V: hom. iniq. p rell.
arbitrium se effecturos esse clamarent. etenim quid erat operis?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
id quod vos vidistis; omnes illae columnae, quas dealbatas videtis, machina adposita nulla impensa deiectae eisdemque[*]eisdemque p: eisdem (ut vid.) V (i, §126) lapidibus repositae sunt. hoc tu HS DLX milibus locavisti. atque in illis columnis dico esse quae a tuo redemptore commotae non sint; dico esse ex qua tantum tectorium vetus deiectum[*]deiectum pq Prisc. (in V littera tertia incerta est): delectum b, deletum δ
sit et novum inductum. quodsi tanta pecunia columnas dealbari putassem, certe numquam aedilitatem petivissem[*]petivissem Vpr: petissem q Prisc. May
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
56
at ut videatur tamen res agi et non eripi pupillo: Sl QVID OPERIS CAVSA RESCIDERIS, REFICITO. quid erat quod rescinderet, cum suo quemque loco lapidem reponeret? QVI REDEMERIT SATIS DET DAMNI INFECTI EI QVI A VETERE REDEMPTORE ACCEPIT. Deridet[*]accepit V Asc.: acciperet π (cf. susceperis Div. §37): num acceperit?, cum sibi ipsum iubet satis dare Habonium. PECVNIA PRAESENS SOLVETVR[*]solvetur V: solvitur pr rell.
. quibus de bonis? eius qui, quod tu HS DLX milibus[*]milibus pr rell.: om. V
locasti, se[*]se V: om. p rell.
HS CCI3;) CCID:) CCI:~3 CCI39 effecturum esse clamavit. quibus de bonis? pupilli, cuius aetatem et solitudinem, etiamsi tutores non essent, defendere praetor debuit. tutoribus defendentibus non modo patrias eius fortunas, sed etiam bona tutorum ademisti[*]tutorū ademisti pr: tutorum una adem. q
. hoc orvs BONVM SVO CVIQVE FACITO.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid est 'suo cuique'[*]facito... cuique V sol.: om. (ex homoeoteleuto) p rell.
? lapis aliqui[*]aliqui Vπ
: aliquis bδ
caedendus et adportandus[*]apportandus fuit? machina una; nam Orelli, Kays.
fuit machina sua; nam illo non saxum, non materies ulla[*]ulla V sol.: secl. Muell.
advecta est; tantum operis in ista[*]et in ista πb
locatione fuit quantum paucae operae fabrorum[*]fabrorum secl. Bake, Kays.
mercedis tulerunt, et manuspretium machinae[*]Post tulerunt habet manispraetium machinae V: . et manus . pretium machine prb (Act. Pr. §33; i, §139): manu pretii (praedii Asc.) machina Asc., Madv., Kays., Muell. (i.e. quantum manupretii machina tulit). Vtrum existimatis minus operis esse unam columnam efficere ab integro novam nullo lapide redivivo an quattuor illas reponere? nemo dubitat quin multo maius sit novam facere. ostendam in aedibus privatis longa difficilique vectura columnas singulas ad impluvium HS CCI33 CCI33[*]HS quadragenis milibus pb
non minus magnas locatas.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed ineptum est de tam perspicua eius[*]eius V: istius pr rell.
impudentia pluribus verbis disputare, praesertim cum iste aperte tota lege omnium sermonem atque existimationem contempserit, qui etiam ad extremum adscripserit: REDIVIVA SIBI HABETO; quasi quicquam redivivi ex opere illo tolleretur ac non totum opus ex redivivis constitueretur. at enim si pupillo redimi non licebat non necesse erat rem ad ipsum pervenire; poterat aliquis ad id negotium de populo accedere. omnes exclusi sunt non minus aperte quam pupillus. diem praestituit operi faciundo Kalendas Decembris, locat circiter Idus Septembris; angustiis temporis excluduntur omnes.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
57
quid ergo? Habonius istam diem quo modo adsequitur? nemo Habonio molestus est neque Kalendis Decembribus neque Nonis neque Idibus; denique aliquanto ante in provinciam iste proficiscitur quam opus effectum est. posteaquam reus factus est, primo negabat se[*]se π: om. δ
opus in acceptum referre posse; cum instaret Habonius, in me causam conferebat, quod eum[*]eum π
Prisc.: tum bδ
codicem obsignassem. petit a me Habonius et amicos adlegat: facile impetrat. iste, quid ageret, nesciebat; si in acceptum non rettulisset, putabat se aliquid defensionis habiturum; Habonium porro intellegebat rem totam esse patefacturum,— tametsi quid poterat esse apertius quam nunc est?—ut uno minus teste ag eret[*]ageret scripsi: haberet codd. (Act. Pr. §36) Arus. Mess.: haberem Lamb. (Cl. Rev. xix. 160), Habonio opus in acceptum rettulit quadriennio post quam diem operi dixerat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hac condicione, si quis de populo redemptor accessisset, non esset usus; cum die ceteros redemptores exclusisset, tum in eius arbitrium ac potestatem venire nolebant qui sibi ereptam praedam arbitraretur. nunc ne[*]Nunc ne π (p post levem rasuram): nonne (argumentamur) bδ
: nos ne Muell.
argumentemur, quo ista pecunia pervenerit facit ipse indicium. primum cum vehementius cum eo D. Brutus contenderet, qui de sua pecunia HS DLX[*]HS i3lx ed. Venet. 1483: HS ccl333 p
milia numeravit, quod iam iste ferre non poterat, opere addicto, praedibus acceptis de HS DEX milibus remisit D. Bruto HS cx milia. hoc, si aliena res esset, certe facere non potuisset. deinde nummi numerati sunt Cornificio, quem scribam suum fuisse negare non potest. postremo ipsius Haboni[*]Haboni V: -ii p
tabulae praedam illam istius[*]istius p rell.: huius V
fuisse clamant. Recital NOMINA HABONI[*]Haboni V: -ii p
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
58
hic etiam priore actione Q. Hortensius pupillum Iunium praetextatum venisse[*]praetext. ven. V (ut videtur): ven. praet. pr rell.
in vestrum conspectum et stetisse cum[*]stetisse cum V: stet esse cum p (ut Par. Lall.): tet esse cum p2: ter esse cum qr: testes secum bδ
patruo testimonium dicente questus est, et me populariter agere atque invidiam commovere, quod puerum producerem, clamitavit. quid erat, Hortensi, tandem in illo puero populare, quid invidiosum? Gracchi, credo, aut Saturnini aut alicuius hominis eius modi[*]eius modi p rell.: huius modi V (i, §17; iv, §6) produxeram filium, ut nomine ipso et memoria patris animos imperitae multitudinis commoverem[*]commoverem Vπ
: concitarem bδ
. P. Iuni[*]Iuni V: Iunii p
erat, hominis de plebe Romana, filius, quem pater moriens cum tutoribus et propinquis, tum legibus tum aequitati magistratuum, tum iudiciis vestris commendatum[*]commendatum fuisse V
putavit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hic istius scelerato nefarioque latrocinio bonis patriis fortunisque omnibus spoliatus venit in iudicium, si nihil aliud, saltem ut eum[*]eum om. pq1
cuius opera ipse multos annos esset[*]esset V: est pr
in sordibus paulo tamen obsoletius vestitum videret. itaque tibi, Hortensi, non illius aetas, sed causa, non vestitus, sed fortuna popularis videbatur, neque te tam commovebat[*]te tamen monebat V
quod ille cum toga praetexta, quam quod sine bulla venerat. vestitus enim neminem commovebat[*]commovet V
is quem illi mos et ius ingenuitatis dabat; quod ornamentum pueritiae pater dederat, indicium atque insigne fortunae, hoc ab isto praedone ereptum esse graviter tum[*]tum Vπ
: om. bδ
et acerbe homines ferebant.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
neque erant illae[*]illae V: eae p: hae bδ
lacrimae populares magis quam nostrae, quam tuae, Q. Hortensi, quam horum qui sententiam laturi sunt, ideo quod communis est causa, commune periculum; communi praesidio talis improbitas tamquam aliquod incendium restinguendum[*]restinguendum sit V: -enda est prb rell.
est. habemus enim liberos parvos; incertum est quam longa cuiusque nostrum[*]cuiusque nostrum Vpq: nostrum cuiusque bδ
vita futura sit; consulere VIVI ac prospicere[*]proficere rb
debemus ut illorum solitudo et pueritia quam firmissimo praesidio munita sit. quis est enim[*]est enim pbδ
: enim est qr
qui tueri possit liberum nostrorum pueritiam contra improbitatem magistratuum? mater, credo. scilicet magno praesidio fuit Anniae pupillae mater, femina primaria: minus illa deos hominesque implorante iste infanti pupillae fortunas patrias ademit. tutoresne defendent[*]defendent p (ut coni. Madv.): defenderent rell.
? perfacile vero apud istius modi praetorem, a quo M. Marcelli tutoris in causa pupilli Iuni et oratio et voluntas et auctoritas repudiata est!
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
59
quaerimus[*]quaerimus Prisc.: quaeremus p rell.
etiam quid iste in ultima Phrygia, quid in extremis Pamphyliae partibus fecerit, qualis in bello praedonum praedo ipse fuerit qui in foro populi Romani pirata nefarius reperiatur? dubitamus quid iste in hostium praeda molitus sit, qui manubias sibi tantas ex L. Metelli manubiis fecerit, qui maiore pecunia quattuor columnas dealbandas quam ille omnis aedificandas locaverit? exspectemus quid dicant ex Sicilia testes? quis umquam templum illud aspexit quin avaritiae tuae, quin iniuriae, quin audaciae testis esset? quis a signo Vortumni[*]Vortumni Asc.: Vertumni Prisc.: vertuni p: vertuni qr
in circum maximum venit quin is uno[*]quin in uno coni. Halm
quoque gradu de avaritia tua commoneretur? quam tu viam tensarum atque pompae eius modi exegisti ut tu[*]tu om. Prisc., secl. Iord.
ipse illa ire non audeas. te putet quisquam, cum ab Italia freto diiunctus[*]diiunctus π: disiunctus bδ
(iv, §§103, 117) esses, sociis temperasse, qui aedem Castoris testem tuorum furtorum[*]furtorum tuorum Prisc.
esse volueris? quam populus Romanus cotidie, iudices etiam tum cum de te sententiam ferent, videbunt[*]ferrent viderunt p
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
60
atque etiam iudicium in praetura publicum exercuit; non enim praetereundum est ne id quidem. petita multa est is apud istum praetorem a Q. Opimio; qui adductus est in iudicium, verbo quod, cum esset tribunus plebis, intercessisset contra legem Corneliam, re vera[*]re vera add. Prisc.
quod in tribunatu dixisset contra alicuius hominis nobilis voluntatem. de quo iudicio si velim dicere omnia, multi appellandi laedendique sint[*]sint Ern., Kays.: sunt p rell.
, id quod[*]id quod π: quod b rell.
mihi non est necesse; tantum dicam, paucos homines, ut levissime appellem[*]appellem π: dicam Asc.
, adrogantes hoc adiutore Q. Opimium per ludum et iocum fortunis omnibus evertisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
is mihi etiam queritur quod a nobis[*]ab nobis pq et (corr. ex ab omnibus) r
IX solis diebus prima actio sui iudici transacta sit, cum apud ipsum[*]ipsum p rell.: istum ipsum Prisc.
tribus horis Q. Opimius, senator populi Romani, bona, fortunas, ornamenta omnia amiserit? cuius propter indignitatem iudici saepissime est actum in senatu ut genus hoc totum multarum atque eius modi iudiciorum[*]eius modi iud. pq Prisc.: iud. eius modi bδ
tolleretur. iam vero in bonis Q. Opimi vendendis quas iste praedas, quam aperte, quam improbe fecerit, longum est dicere: hoc dico, nisi vobis id hominum honestissimorum tabulis planum fecero, fingi a me hoc totum temporis causa putatote.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
iam qui ex calamitate senatoris populi Romani, cum praetor iudicio eius praefuisset, spolia domum suam referre et manubias detrahere conatus sit[*]sit pr Asc., Prisc.: est codd. pler.
, is ullam ab sese calamitatem poterit deprecari?
61
nam de subsortitione illa Iuniana iudicum nihil dico. quid enim? contra tabulas quas tu protulisti audeam dicere? difficile est; non enim me tua solum et iudicum auctoritas, sed etiam anulus aureus scribae tui deterret. non dicam id quod probare difficile est; hoc dicam quod ostendam multos ex te viros primarios audisse, cum diceres ignosci tibi oportere quod falsum codicem protuleris; nam qua invidia C. Iunius conflagravit[*]conflagravit pq: -arit rδ
, ea, nisi providisses, tibi ipsi tum pereundum fuisset.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hoc modo iste sibi et saluti suae prospicere didicit referendo in tabulas et privatas et publicas quod gestum non esset, tollendo quod esset, et semper aliquid demendo, mutando, interpolando[*]mutando interpolando pq: post mutando habent brδ
curando ne litura appareat, quae verba reperiuntur in margine cod. p (manu prima scripta); eo enim usque progreditur ut ne defensionem quidem maleficiorum suorum sine aliis maleficiis reperire possit[*]possit π: posset bδ
. eius modi subsortitionem[*]subsortitionem Asc.: sortitionem p rell. (i, §51) homo amentissimus suorum quoque iudicum fore putavit per sodalem suum Q. Curtium, iudicem quaestionis suae[*]suae V: om. p rell.: v. Am. J. Ph. xxvi. 416 ego nisi V: nisi ego p rell. (ii, §64); cui ego nisi vi populi atque hominum[*]atque hominum Vπ
: et hom. b rell. (v. Iordanum ad loc.) clamore atque convicio restitissem, ex hac decuria vestra[*]vestra Vπb: nostra Asc. (Div. §73), cuius mihi copiam[*]copiam codd.: potestatem Asc.
quam largissime[*]largissime codd.: -am Asc.
factam[*]factam codd.: fieri Asc.
oportebat[*]oportebat quos V: oportebat erepta esset facultas eorum quos p rell.: v. Am. J. Ph. l. c.
, quos iste adnuerat in suum consilium sine causa subsortiebatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.