In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
M. Tulli Ciceroni Actionis in C. Verrem Secundae Liber Secundus
De Praetura Siciliensi
1
multa
mihi necessario, iudices[*]iudices V rell.: om.
CO1
, praetermittenda sunt, ut possim aliquo modo aliquando de his[*]his VCOpb: iis δ
rebus quae meae
fidei commissae sunt dicere. recepi enim causam Siciliae: ea me ad hoc negotium
provincia attraxit. ego tamen hoc onere suscepto et recepta causa Siciliensi
amplexus animo sum aliquanto amplius. suscepi enim causam totius ordinis,
suscepi[*]enim... suscepi (VC al.) suppl. in
mg. O: Anecd. p. xxvii: enim post
alterum suscepi male iteravit V
causam rei publicae,
quod putabam tum denique recte iudicari posse si non modo reus improbus adduceretur, sed etiam
diligens ac[*]ac COq1: et πb rell.: in V est incertum
firmus accusator ad iudicium veniret[*]venerit C1O1 (cf. Div. § 37).
quo
mihi maturius ad Siciliae causam veniendum[*]veniundum VCp
al.
est relictis ceteris eius furtis atque[*]atque VCO1: ac p rell.
flagitiis, ut et viribus quam
integerrimis agere et ad dicendum temporis satis habere possim.
atque
[*]Atque (adque V) VCO1r:
atque adeo pb al.
antequam de incommodis Siciliae
dico[*]dico V Cπb et in mg. O1:
dicam Ok
, pauca mihi videntur esse de provinciae dignitate,
vetustate, utilitate dicenda[*]dicunda C
. nam cum
omnium sociorum provinciarumque rationem diligenter habere debetis, tum praecipue Siciliae,
iudices, plurimis iustissimisque de causis, primum quod omnium nationum exterarum princeps
Sicilia se ad amicitiam fidemque populi Romani adplicavit. prima omnium, id quod
ornamentum imperi est, provincia est appellata; prima docuit maiores nostros quam praeclarum
esset exteris gentibus imperare; sola fuit ea fide benivolentiaque erga populum Romanum ut
civitates eius insulae, quae semel in amicitiam nostram venissent, numquam postea deficerent,
pleraeque autem et maxime inlustres in amicitia perpetuo manerent.
itaque maioribus nostris in Africam ex hac provincia gradus imperi
factus est; neque enim tam facile opes Carthaginis[*]Carth. COp:
Karth. edd.
tantae concidissent nisi illud et rei frumentariae
subsidium et receptaculum classibus nostris
pateret.
2
quare P. Africanus
Carthagine[*]Carth. COp: Karth. edd.
deleta Siculorum urbis signis monumentisque pulcherrimis exornavit, ut,
quos victoria populi Romani maxime laetari arbitrabatur, apud eos monumenta victoriae plurima
conlocaret. denique ille ipse M. Marcellus, cuius
in Sicilia virtutem hostes, misericordiam victi, fidem ceteri Siculi perspexerunt, non solum
sociis in eo bello consuluit, verum etiam superatis hostibus temperavit. Vrbem pulcherrimam
Syracusas, —quae cum manu munitissima esset, tum loci natura terra ac mari
clauderetur,—cum[*]clauderetur COpqk: claudebatur r rell.
vi consilioque cepisset, non solum incolumem passus est
esse, sed ita reliquit ornatam ut esset idem monumentum victoriae, mansuetudinis,
continentiae, cum homines viderent et quid expugnasset et quibus pepercisset et quae
reliquisset: tantum ille honorem habendum Siciliae putavit ut ne hostium quidem urbem ex
sociorum insula tollendam arbitraretur.
itaque ad
omnis res sic illa[*]sic illa Cobet: sicilia codd.
provincia semper usi sumus ut, quicquid ex sese posset efferre, id non
apud nos[*]nos C (Cl. Rev. xviii, p. 23):
eos rell.
nasci, sed domi nostrae conditum iam[*]iam CO1: om. rell.
putaremus. deberet non ad
diem dedit? quando id quod opus esse putaret non ultro pollicita est? quando id quod
imperaretur recusavit? itaque ille M. Cato sapiens cellam penariam rei
publicae nostrae, nutricem plebis Romanae Siciliam nominabat[*]nominavit bδ
. nos vero experti sumus
Italico maximo difficillimoque bello Siciliam nobis non pro penaria cella, sed pro aerario
illo maiorum vetere ac referto fuisse; nam sine ullo sumptu nostro, coriis, tunicis,
frumentoque suppeditando[*]suppeditando O1: subpedido C1: suppeditato p rell., Serv. ad Aen. i. 1:
suppeditabat Arus. Mess.
, maximos exercitus nostros vestivit,
aluit, armavit.
3
quid? illa quae forsitan ne sentiamus[*]sentiamus CO1: sentimus p rell.
quidem, iudices, quanta sunt! quod
multis locupletioribus civibus utimur, quod habent propinquam fidelem fructuosamque
provinciam, quo facile excurrant, ubi libenter negotium gerant; quos illa partim mercibus
suppeditandis cum quaestu compendioque dimittit, partim retinet, ut arare, ut pascere, ut
negotiari libeat, ut denique sedes ac domicilium conlocare; quod commodum non mediocre rei
publicae[*]reip. COp al.: populi Romani
bδ
est, tantum
civium[*]civium C: romanorum add. (per compend.) O1brδ
(v, §118) numerum tam prope a[*]a CO: ab
p rell.
domo tam bonis fructuosisque rebus
detineri[*]detineri b al.: -ere COp et
pler. (Act. Pr. §18).
et quoniam quasi quaedam praedia populi Romani sunt vectigalia nostra atque
provinciae, quem ad modum vos propinquis[*]uos propinquis CO1:
prop. uos p rell.
vestris praediis maxime delectamini, sic
populo Romano iucunda suburbanitas est[*]est p rell.: om. C (est suburb. corr. Oq1) huiusce
provinciae. iam vero hominum ipsorum, iudices, ea patientia virtus frugalitasque
est ut proxime ad nostram disciplinam illam veterem, non ad[*]ad CO
Par. 7786: om. p rell.
hanc quae nunc
increbruit[*]increbruit Cπ
:
increbuit Ob et pler.
videantur[*]uideatur Cb
accedere: nihil ceterorum simile Graecorum, nulla desidia,
nulla luxuries[*]luxuries CO1: luxuria p
rell.
, contra summus labor in publicis privatisque rebus, summa
parsimonia[*]summa parsimonia om. CO
, summa diligentia.
sic porro nostros homines diligunt ut iis[*]iis C: is
p: his b edd.
solis neque publicanus
neque negotiator odio sit.
magistratuum autem
nostrorum iniurias ita multorum tulerunt ut numquam ante hoc tempus ad aram legum
praesidiumque vestrum publico consilio confugerint[*]confugerint Cp: confugerent bδ
,
tametsi et[*]et Cpr al.: om. O1b
Asc.
illum annum pertulerant qui sic eos adflixerat ut salvi esse non possent,
nisi C. Marcellus quasi aliquo fato venisset, ut bis ex eadem familia salus Siciliae
constitueretur, et post[*]et post CO1pq: et postea Asc.: postea k: postquam bδ
M. Antoni infinitum illud imperium
senserant. sic a maioribus suis acceperant, tanta populi Romani in Siculos esse
beneficia ut etiam iniurias nostrorum hominum perferendas putarent.
in neminem civitates ante hunc testimonium publice dixerunt; hunc
denique ipsum pertulissent, si humano modo, si usitato more, si denique uno aliquo in genere
peccasset. sed cum perferre non possent luxuriem, crudelitatem, avaritiam,
superbiam, cum omnia sua commoda, iura, beneficia senatus populique Romani unius scelere ac
libidine perdidissent, hoc statuerunt, aut illius[*]illius CO1:
istius p rell.
iniurias per vos ulcisci ac persequi, aut, si
vobis indigni essent visi quibus opem auxiliumque ferretis, urbis ac[*]ac COp: et bδ
sedes suas relinquere[*]relinquere Manutius: relinquerentur primo C, dein relinquerent, ut rell.
, quandoquidem agros[*]agros om.
bδ
iam ante istius iniuriis exagitati
reliquissent.
4
hoc consilio ab[*]ab CO: a rell.
L. Metello legationes universae petiverunt ut quam primum isti
succederet, hoc animo totiens apud patronos de suis miseriis deplorarunt, hoc commoti dolore
postulata consulibus, quae non postulata sed in istum crimina viderentur esse, ediderunt.
fecerunt etiam ut me, cuius fidem continentiamque cognorant[*]cognorant C: cognoverant p rell.
, prope de vitae
meae statu dolore ac lacrimis suis deducerent ut ego istum accusarem, a quo mea longissime
ratio voluntasque abhorrebat; quamquam in hac causa multo pluris partis mihi defensionis quam
accusationis suscepisse videor.
postremo ex tota
provincia homines[*]ex tota prov. hom. CO: hom. ex tota prov. p rell.
nobilissimi primique publice privatimque venerunt,
gravissima atque amplissima[*]amplissima CO1: honestissima p rell.
quaeque civitas vehementissime suas iniurias persecuta
est.
at quem ad modum, iudices, venerunt? videor enim mihi[*]mihi C rell.: om. O1
iam liberius apud
vos[*]iam liberius apud vos CO1: liberius apud vos iam p rell.
pro Siculis loqui debere quam forsitan ipsi velint:
saluti[*]saluti CO1: saluti enim p
rell.
potius eorum[*]eorum potius bδ
consulam quam voluntati. ecquem existimatis umquam
ulla[*]hecquem C umquam ulla C rell.:
nulla (n del. m. 2) unquam O `sed corr. m. 1,
ut videtur' (Muell.): ulla umquam Kays. (ii, §17) in provincia reum absentem1 contra inquisitionem
accusatoris tantis opibus[*]tantis opibus om. CO
, tanta
cupiditate esse defensum? quaestores utriusque provinciae qui isto praetore fuerant
cum fascibus mihi[*]mihi om. CO1
praesto fuerunt:
his[*]his COπb: hi rell.
porro qui successerunt,
vehementer istius cupidi, liberaliter ex istius cibariis tractati, non minus acres contra me
fuerunt. videte quid potuerit qui quattuor in una[*]una COprk: om. rell.
provincia quaestores studiosissimos
defensores propugnatoresque habuerit, praetorem vero cohortemque totam sic studiosam ut facile
appareret non tam illis Siciliam, quam inanem offenderant, quam Verrem ipsum, qui plenus
decesserat, provinciam fuisse[*]fuisse provinciam Zielinski, p.
193. minari Siculis si decrevissent[*]decrevissent CO
al.: decressent codd. plerique
legationes quae contra
istum dicerent[*]legationes... dicerent CO: -em... -et πbk edd.
, minari si qui essent
profecti, aliis si laudarent benignissime promittere, gravissimos privatarum rerum testis,
quibus nos praesentibus denuntiavimus, eos vi custodiisque retinere.
5
quae
cum omnia facta sint[*]sint CO: sunt pbk
, tamen unam solam scitote esse civitatem Mamertinam quae publice legatos,
qui istum laudarent, miserit. eius autem legationis principem, civitatis
nobilissimum civem[*]civem CO1: om. rell.
(cf. v, §47), C. Heium, iuratum dicere audistis isti navem
onerariam maximam Messanae esse publice coactis operis aedificatam; idemque Mamertinorum
legatus, istius laudator, non solum istum bona sua, verum etiam sacra deosque penatis a
maioribus traditos ex aedibus suis eripuisse dixit. praeclara laudatio, cum duabus
in rebus legatorum una opera consumitur, in laudando atque repetendo[*]repetendo COb: in repet. pk
! atque ea
ipsa civitas qua ratione isti[*]illi bδ
amica sit, dicetur certo loco; reperietis enim, quae causae
benivolentiae Mamertinis erga istum sint[*]Mam. erga istum sint CO1: sint Mam. erga istum p rell.
, eas ipsas causas
satis[*]satis COb: om. πk
iustas esse damnationis. Alia civitas nulla, iudices, publico
consilio laudat.
vis illa summi imperi tantum
potuit apud perpaucos homines, non civitates, ut aut levissimi quidam ex miserrimis
desertissimisque oppidis invenirentur qui iniussu populi ac senatus proficiscerentur, aut
ii[*]hii C
qui contra istum legati decreti
erant[*]legatos decreverant bδ
, et[*]et om. CO mandataque CO p rell.: ac mandata falso `N'
testimonium publicum mandataque acceperant, vi ac metu retinerentur. quod ego
in[*]Quod ego id in C
paucis tamen usu venisse non moleste
tuli[*]tuli CO: fero p rell.
, quo
reliquae tot et tantae et tam graves civitates, tota denique Sicilia plus auctoritatis apud
vos haberet, cum videretis[*]videretis C, et pler.: videritis O1 Par. 7786 nulla vi retineri, nullo periculo prohiberi
potuisse[*]potuisse Cp rell.: posse bδ
: in O utrumque coniungitur
quo minus experirentur ecquid apud vos querimoniae valerent antiquissimorum fidelissimorumque
sociorum.
nam quod fortasse non[*]non om. C
nemo vestrum audierit, istum a Syracusanis publice laudari,
id tametsi priore actione ex Heraclii Syracusani testimonio cuius modi esset cognovistis,
tamen vobis alio loco ut se tota res habeat, quod ad eam civitatem attineat[*]attineat CO: attinet rell.
, demonstrabitur.
intellegetis enim nullis hominibus quemquam tanto odio quanto istum Syracusanis et
esse[*]et esse CO: esse πbk
et fuisse.
6
at enim istum Siculi soli[*]soli
Siculi bδ
persequuntur:
cives Romani qui negotiantur in Sicilia[*]negotiantur in Sicilia CO: in Sic. neg. p rell., corr. O1
defendunt, diligunt,
salvum esse cupiunt. primum, si ita[*]in ista O1
esset, tamen vos in hac quaestione de pecuniis repetundis, quae sociorum causa constituta est
lege iudicioque sociali, sociorum querimonias audire oporteret. sed intellegere potuistis priore actione civis Romanos
honestissimos ex Sicilia plurimis maximisque[*]plurimis maximisque scripsi C secutus, in quo est plurimos (suprascr. i)
maximisq.: plurimos maximis rell. (ii, §§2, 102, 142) de
rebus, et quas ipsi accepissent iniurias et quas scirent esse aliis[*]esse aliis CO: aliis esse rell.
factas, pro
testimonio dicere. ego hoc quod intellego, iudices, sic confirmo. videor
mihi gratum fecisse Siculis quod eorum iniurias meo labore, inimicitiis[*]inimicitias bδ
, periculo sim[*]sim C rell. praeter O1b (sum) persecutus: non minus hoc gratum me
nostris civibus intellego fecisse, qui hoc existimant, iuris libertatis rerum fortunarumque
suarum salutem in istius damnatione consistere.
quapropter de istius praetura Siciliensi non recuso quin ita me audiatis ut, si
cuiquam[*]si cui b hominum om. CO1
generi hominum sive Siculorum sive nostrorum civium, si cuiquam[*]sive cuiquam codd.
ordini sive aratorum sive pecuariorum[*]sive pecuariorum
om. CO
sive mercatorum probatus sit, si non horum omnium
communis hostis praedoque fuerit, si cuiquam denique in re umquam ulla[*]in re umquam ulla
CO: ulla in re umquam rell., corr. O1
temperarit[*]temperavit codd.
, ut vos quoque ei[*]ei om. bδ
temperetis.
qui simul atque ei sorte provincia Sicilia obvenit, statim Romae, ab
urbe[*]Romae ab urbe CO, Harl. 5428 (A. D. 1469): Romae et ab urbe
p rell.: Romae et ad urbem Asc., Arus.
Mess.
antequam proficisceretur, quaerere ipse secum et agitare[*]cogitare bδ
cum suis coepit quibusnam
rebus in ea provincia maximam uno anno pecuniam facere posset. nolebat in agendo
discere,—tametsi non[*]non om. πb
provinciae rudis erat et tiro: sed Siciliae[*]sed (si O) Sicilie CO: sed in Siciliam p rell.: ego seclusi, Gulielmium et Madvigium
secutus (Cl. Rev. xviii, p.
24)
paratus[*]paratus erat CO
ad praedam
meditatusque venire cupiebat.
O praeclare coniectum a[*]a
Cπ
: ab b:
om. kO2
vulgo in illam provinciam omen communis famae atque
sermonis, cum ex nomine istius quid iste[*]iste om. bδ
in provincia facturus esset
perridicule[*]perridicule CO1k Prisc.: perridiculi p rell.
homines augurabantur! etenim quis dubitare
posset, cum istius in quaestura fugam et furtum recognosceret, cum in legatione oppidorum
fanorumque spoliationes cogitaret, cum videret in foro latrocinia praeturae, qualis iste in
quarto actu improbitatis futurus
esset?
7
atque ut intellegatis eum Romae
quaesisse non[*]non solum Asc. Cf. §83 infra; Stangl, Pseudoasconiana, p. 183 modo genera
furandi, sed etiam nomina certissima[*]nomina certissima CO1:
nomina, certissimum rell.
, accipite argumentum quo facilius de
singulari eius impudentia existimare possitis.
quo die Siciliam attigit—videte[*]attigit CO1: tetigit
p rell.
satisne paratus ex illo omine urbano ad
everrendam[*]evertendam pδ
provinciam venerit,—statim Messana litteras Halaesam mittit (quas
ego istum in Italia conscripsisse[*]conscripsisse CO: scripsisse
p, Asc.
arbitror; nam simul atque e navi egressus est
dedit[*]dedit CO: dedit operam ut πb, et ita falsa cum interpunctione edd.
), Halaesinus
ad se Dio continuo veniret; se de hereditate velle cognoscere quae eius filio a propinquo
homine, Apollodoro Laphirone[*]Lafyrone p: Lafirone qr, al.: L. A. ualerone C (L. Aualerone C2), venisset.
ea
erat, iudices, pergrandis pecunia. hic est Dio, iudices, nunc beneficio Q. Metelli
civis Romanus factus; de quo multis viris primariis testibus multorumque tabulis vobis priore
actione satis factum est, HS deciens[*]H.S.D
C: HS decies O1: undecies p rell.
numerata[*]numerata C (i, §100: ii. §§50,
142): numeratum p Asc.: -tam O1
esse
ut eam causam, in qua ne tenuissima quidem dubitatio posset[*]possit CO1
esse, isto cognoscente obtineret; praeterea greges nobilissimarum
equarum[*]nobilissimarum equarum C b (iii, §28): -orum equorum O1 edd.
abactos, argenti vestisque stragulae domi quod fuerit
esse direptum[*]dereptum C p al.
; ita HS
deciens[*]deciens C: undecies p
rell.
Q. Dionem, quod hereditas ei venisset[*]venisset CO1: obvenisset rell.
, nullam aliam ob causam
perdidisse.
quid? haec hereditas quo praetore
Dionis filio venerat? eodem quo Anniae, P. Anni senatoris filiae[*]anniae p.
anni senatoris filiae C: in rell. varie est
turbatum
, eodem quo M. Liguri senatori, C. Sacerdote praetore[*]praetore CO: om. πk
. quid? tum[*]Quid tum C: Quid
rell.; cf. Sest. §47. Habent lacunam ex homoeoteleuto Ob
nemo molestus Dioni fuerat? non
plus quam Liguri Sacerdote praetore. quid? tum ad Verrem quis detulit?
nemo; nisi forte existimatis ei quadruplatores ad fretum praesto
fuisse.
8
ad urbem cum esset, audivit Dioni
cuidam Siculo permagnam venisse hereditatem; heredem[*]heredem COb
al.: om. πk
statuas
iussum esse in foro ponere; nisi posuisset, Veneri Erycinae esse multatum. tametsi
positae essent ex testamento, tamen putabat[*]tamen putabat CO:
put. tamen rell., corr. O1
, quoniam Veneris nomen esset,
causam calumniae[*]calumnia CO1: pecuniae πkb (et falso `N')
se reperturum. itaque adponit qui petat Veneri
Erycinae illam hereditatem. non enim quaestor petit, ut est consuetudo, is qui
Erycum montem obtinebat: petit Naevius Turpio quidam, istius excursor et emissarius, homo
omnium ex illo conventu quadruplatorum deterrimus, C. Sacerdote[*]a Sacerdote CO1 (iii, §90) praetore condemnatus iniuriarum; etenim erat eius
modi causa ut ipse praetor, cum quaereret calumniatorem, paulo tamen consideratiorem reperire
non posset. hunc hominem[*]hunc hominem (corr. dionem
O) CO codd.: hic hominem Hotoman
Veneri absolvit, sibi condemnat. maluit videlicet homines
peccare quam deos: se potius a Dione quod non licebat, quam venerem quod non
debebatur auferre.
quid ego hic nunc Sex.[*]Sexti C
Pompei Chlori testimonium recitem, qui causam Dionis
egit[*]Dionis egit CO al.: egit Dionis b
δ corr. O1
, qui omnibus rebus interfuit,
hominis honestissimi, tametsi civis Romanus virtutis causa iam diu est, tamen omnium Siculorum
primi ac nobilissimi? quid ipsius Q. Caecili Dionis, hominis probatissimi ac
pudentissimi[*]ac pudentissimi om. CO (iii, §52): ac prud. V
? quid L. Caecili, L. Liguris[*]luci liguris C: L. C. Liguris V
, T. Manili[*]Manili
Cp al.: Manlii VO
, L. Caleni? quorum
omnium testimoniis de hac Dionis pecunia confirmatum est. dixit hoc idem M.
Lucullus, se de his Dionis incommodis pro hospitio quod sibi cum eo esset iam ante
cognosse[*]Dixit... cognosse om. CO
.
quid? Lucullus, qui tum in Macedonia fuit, melius haec cognovit
quam tu, Hortensi, qui Romae fuisti, ad quem Dio confugit, qui de Dionis iniuriis gravissime
per litteras cum Verre questus es? nova tibi haec sunt? inopinata[*]inopinata
VCO1: et inopinata rell. (i, §126: Am. J. Ph. xxvi, p. 414)? nunc primum hoc aures tuae[*]hoc
aures tuae Vp rell.: aures hoc tuae CO1
crimen accipiunt? nihil ex Dione, nihil ex[*]ex... ex VCO: de... de rell (ii, §189: Am. J.
Ph. xxvi, p. 420) socru tua, femina primaria, Servilia, vetere Dionis hospita,
audisti? nonne multa mei testes quae tu scis nesciunt? nonne te mihi testem in hoc
crimine eripuit non istius innocentia, sed legis exceptio? recita
[*]▭ (= Recita)
VCO: om. rell.
.
TESTIMONIA[*]Testimonium CO1
LVCVLLI, CHLORI,
DIONIS.
9
satisne vobis magnam pecuniam
Venerius homo, qui e Chelidonis sinu in provinciam profectus esset[*]Satisne... profectus
esset om. CO
, Veneris nomine quaesisse videtur?
accipite aliam in minore pecunia non minus
impudentem calumniam. Sosippus et Philocrates[*]Philocrates CO1:
Epicrates rell.
fratres sunt Agyrinenses. Horum pater abhinc
duo[*]duos δ
et xx annos est mortuus; in cuius
testamento, quodam loco si commissum quid esset, multa erat Veneri. ipso
vicensimo[*]vicensimo C (ut ii, §185):
vigesimo al.
anno[*]ipsos xx annos bδ
, cum tot interea[*]interea p rell.: om. CO
praetores, tot
quaestores, tot calumniatores in provincia fuissent, hereditas ab his Veneris nomine petita
est[*]non est COpbr
. causam
[*]Causam om. CO1
Verres cognoscit, pecuniam per Volcatium[*]Volcacium
et 19, 21 Volcacio Stangl, Pseudoasconiana,
p. 186 accipit, fere ad[*]ad om. CO1
HS[*]HS xx C: HS xx milia O1
cccc
milia, a[*]a CO1: ab vulg.
duobus
fratribus. multorum testimonia[*]testimonia CO1 al.: -um
codd. pler.
audistis antea. vicerunt Agyrinenses
fratres ita ut egentes inanesque discederent.
10
at
enim ad Verrem pecunia ista non pervenit. quae ista defensio est[*]ista defensio
est COpbk: est ista def. ed. Rom.
?
utrum adseveratur in hoc an temptatur? mihi enim res nova est[*]res nova est COpb: nova res est vulg.
. Verres
calumniatorem[*]calumniatorem CO: -es codd.
pler., Asc.
adponebat, Verres adesse iubebat, Verres cognoscebat, Verres
iudicabat; pecuniae maximae dabantur; qui dabant causas obtinebant[*]causas obtinebant πb al. (Zielinski,
p. 193): obtin. causas CO1, prob. Luterbacher
.
tu mihi ita defendas, 'non est ista Verri numerata pecunia?'
adiuvo te; mei quoque testes idem dicunt; Volcatio dicunt sese dedisse.
quae vis erat in[*]in COp: om.
rell.
Volcatio tanta ut HS cccc milia[*]HS cccc milia om.
CO1
duobus hominibus[*]duobus hom. C2bk: duob.
nominibus C1O1pq (a duobus al.; i,
§86) auferret? ecquis Volcatio, si sua sponte venisset, unam libellam
dedisset? veniat nunc, experiatur: tecto recipiet nemo. at ego amplius
dico: HS quadringentiens cepisse te arguo contra leges; nego tibi ipsi ullum nummum esse
numeratum; sed cum ob tua decreta, ob edicta[*]ob edicta CO1: om. πbd
, ob imperia, ob iudicia
pecuniae dabantur, non erat quaerendum cuius manu numerarentur, sed cuius iniuria cogerentur.
comites illi tui delecti manus erant tuae;
praefecti, scribae, accensi, medici[*]accensi medici CO1: med. acc.
p rell.
, haruspices, praecones manus erant tuae; ut
quisque[*]quo quisque πk
te maxime cognatione adfinitate necessitudine aliqua attingebat, ita maxime manus tua
putabatur; cohors tota illa[*]tota illa CO1: tota tua illa π: tua tota illa Par. 7786: tota illa tua
bδ
, quae plus mali Siciliae
dedit[*]Siciliae dedit C codd.: dedit Sic. vulg.
quam si centum cohortes fugitivorum fuissent, tua manus sine controversia
fuit. quicquid ab horum quopiam captum est, id non modo tibi datum, sed tua manu
numeratum[*]numeratum sit CO1 (om.
iudicari) iudicari necesse est. nam si hanc defensionem probabitis,
'non accepit[*]accepit C: accipit πbk
ipse,' licet omnia de pecuniis
repetundis iudicia tollatis. nemo umquam reus tam nocens[*]reus tam[*]Verba tam convictus in marg. O videntur inrepsisse
ex simili loco, i, §10 nocens Cp al.: v. Anecd. p. xxvii-xxviii. adducetur qui ista defensione non
possit uti; etenim cum Verres utatur, quis erit umquam posthac reus tam perditus qui non ad Q.
\Muci innocentiam referatur, si cum isto conferatur? neque nunc tam isti
mihi[*]isti mihi C: mihi isti p
rell.
Verrem defendere videntur quam in Verre defensionis temptare rationem.
qua de re, iudices, magnopere[*]magnopere
Cp (i, §27): magno opere edd.; cf.
§173 vobis providendum est: pertinet hoc ad summam rem publicam[*]rem p. COp: rei p. rell.
et ad existimationem
ordinis nostri[*]nostri CO1: om. p
rell.
salutemque sociorum. si enim innocentes existimari volumus, non
solum nos[*]nos abstinentes codd. praeter CO1
, sed etiam
nostros comites[*]nostros comites Cpb al.: com. nostr. O1
praestare
debemus.
11
primum omnium[*]omnium om. CO (add. O1 (add.
O1) opera danda est ut eos nobiscum educamus[*]educamus CO: ducamus rell.
qui nostrae famae capitique
consulant; deinde, si in hominibus eligendis nos spes amicitiae fefellerit, ut
vindicemus[*]iudicemus pq (indic. r), missos faciamus, semper ita vivamus ut rationem reddendam nobis arbitremur.
Africani est hoc, hominis liberalissimi—verum tamen ea liberalitas est probanda quae sine
periculo existimationis est, ut in illo fuit: cum ab eo
quidam vetus adsectator et ex[*]et ex CO1: ex rell.
numero amicorum non impetraret uti[*]uti COp:
ut bqr Par. 7786 se praefectum in Africam duceret, et id
ferret moleste, 'noli,' inquit, 'mirari si tu hoc a me[*]tu hoc a me CO1b: tu a me hoc rell.
non impetras.
ego iam pridem ab eo cui meam existimationem caram fore arbitror peto ut mecum
praefectus proficiscatur, et adhuc impetrare non possum.' etenim re vera multo
magis est petendum ab hominibus, si salvi et honesti[*]et honesti CO: om. p rell.
esse volumus, ut eant nobiscum in
provinciam, quam[*]quam CO: quam hoc illis rell.
in benefici loco deferendum. sed tu cum et tuos amicos in
provinciam quasi in praedam invitabas et cum iis[*]is C: his O1: illis pb al.
ac per eos praedabare et
eos in contione anulis aureis donabas, non statuebas tibi non solum de tuis[*]de tuis CO1: de te rell.
, sed etiam de illorum
factis rationem esse reddendam?
cum hos sibi quaestus constituisset magnos
atque uberes ex his[*]his C codd.: iis edd.
causis quas ipse instituerat cum consilio, hoc est cum sua cohorte,
cognoscere, tum illud infinitum genus invenerat ad innumerabilem pecuniam
corripiendam.
12
Dubium nemini est quin omnes omnium
pecuniae positae sint in eorum potestate qui iudicia dant, et eorum qui iudicant, quin nemo
vestrum possit aedis suas, nemo fundum, nemo bona patria obtinere, si, cum haec a quopiam
vestrum petita sint, praetor improbus, cui nemo intercedere[*]intercedere cOp Asc.: interdicere rell.
possit, det
quem velit iudicem, iudex nequam et levis quod praetor iusserit iudicet. si vero illud quoque accedit[*]accedit c (accidit? i, §§4, 39): accidet πbO2: accedet k
, ut praetor in ea
verba[*]in ea verba praetor vulg. L. O1
Asc.: om. rell.
iudicium det ut vel L. Octavius Balbus
iudex, homo et iuris et offici peritissimus, non possit aliter iudicare, —si iudicium sit eius
modi[*]eius modi Ob: eiusdem modi codd.
pler.
L. OCTAVIVS IVDEX ESTO. SI PARET FVNDUM CAPENA- TEM, QVO DE AGITVR, EX IVRE QVIRITIVM P.
SERVILI ESSE, NEQVE IS FVNDVS Q. CATVLO RESTITVETVR,
non necesse erit L. Octavio iudici cogere P. Servilium Q. Catulo fundum restituere, aut
condemnare eum quem non oporteat? eius modi totum ius praetorium, omnis[*]ante omnis habent codd. iterum eiusdem modi
(eiusmodi b): om. O: secl.
Muell., ego delevi
res iudiciaria fuit in Sicilia per triennium Verre praetore.
decreta eius modi[*]Eius modi decreta O
, SI NON
ACCIPIT QVOD TE DEBERE DICIS, ACCVSES; SI PETIT[*]petit Manutius:
patitur codd
, DVCAS: C. Fuficium duci iussit petitorem, L.
Suettium, L. Racilium[*]Acilium, Accilium cO1
.
iudicia eius modi[*]eius modi O: huius modi p rell.
: qui cives Romani erant iudicabant[*]iudicabant addidi (Cl. Rev. xviii, p. 24) si Siculi
essent, cum Siculos eorum[*]cum Siculos eorum Lamb., Donatum secutus ad
Ter. Phorm. ii, 1, 36: cum Siculorum coni. Steph.: cum Siculi
eorum `N': tum (tamen b) si eorum p rell. Asc.
legibus dari[*]dare O1π
oporteret, qui Siculi, si cives Romani essent.
verum ut totum genus
amplectamini[*]complectamini Asc.
iudiciorum, prius iura
Siculorum, deinde istius instituta cognoscite.
13
Siculi hoc iure sunt ut, quod civis cum cive agat,
domi certet suis legibus, quod Siculus cum Siculo non eiusdem civitatis, ut de eo praetor
iudices ex P. Rupili decreto, quod is de decem legatorum sententia[*]sententiis O1 (ii, §39) statuit, quam illi legem[*]illi legem cO: Siculi legem πk: legem Sic. bδ
Rupiliam vocant, sortiatur. quod privatus a populo petit
aut populus a privato, senatus ex aliqua civitate qui iudicet datur, cum alternae civitates
reiectae sunt; quod civis Romanus a Siculo petit, Siculus iudex[*]iudex O: iudex datur p rell.
, quod Siculus a civi Romano,
civis Romanus datur; ceterarum rerum[*]rerum om. VO1
selecti
iudices ex conventu civium Romanorum[*]conv. civ. Rom. VO: civ.
Rom. conv. πb Asc.
proponi
solent. inter aratores et decumanos lege frumentaria, quam Hieronicam appellant,
iudicia fiunt. haec omnia isto praetore non modo
perturbata, sed plane et Siculis et civibus Romanis erepta sunt. primum suae leges:
quod civis[*]civi cO1: cive rell.
cum civi ageret, aut eum iudicem quem commodum erat,—praeconem, haruspicem, medicum
suum,—dabat, aut si legibus erat iudicium constitutum et ad civem suum[*]suum civem V
iudicem venerant, libere civi iudicare non licebat.
edictum enim hominis cognoscite, quo edicto omnia iudicia redegerat in suam
potestatem, SI QUI[*]si qui cOp al.: si quis bδ
PERPERAM IVDICASSET, SE COGNITVRVM; CVM
COGNOSSET[*]cognovisset V: cognosceret O1
(i, §18), ANIMADVERSVRVM. Idque cum faciebat, nemo dubitabat quin, cum iudex alium de
suo iudicio putaret iudicaturum seque in eo capitis periculum aditurum, voluntatem
spectaret[*]spectaret c: expectraret O:
spectet V rell.
eius quem statim de capite suo
putaret[*]putaret Vc: putet O rell.
iudicaturum.
selecti ex[*]ex O: e rell.
conventu aut propositi ex
negotiatoribus[*]ex negot. prop. O
iudices nulli: haec
copia, quam dico, iudicum cohors non Q. Scaevolae, qui tamen de cohorte sua dare non
solebat[*]dare nolebat O
, sed C. Verris. cuius
modi cohortem putatis hoc principe fuisse? sicubi
[*]Sicubi scripsi: sicuti codd.: † sicuti... Eum quoque edd.
videtis edictum, Sl QVI[*]Si qui O1: si quid rell.
PERPERAM IVDICARIT SENATVS, eum
quoque ostendam, si quando sit datus, coactu istius quod non senserit iudicasse. ex
lege Rupilia sortitio nulla, nisi cum nihil intererat istius; lege Hieronica iudicia
plurimarum controversiarum sublata uno nomine omnia; de conventu ac negotiatoribus nulli
iudices. quantam potestatem habuerit videtis, quas res gesserit cognoscite.
14
Heraclius est
Hieronis filius Syracusanus, homo in primis domi suae nobilis et ante hunc praetorem vel
pecuniosissimus Syracusanorum, nunc nulla alia calamitate nisi istius avaritia atque iniuria
pauperrimus. huic hereditas ad HS facile triciens venit testamento propinqui sui
Heraclii, plena domus[*]domus om. O: ii, §36 caelati argenti
optimi[*]plena celatia optimi argenti O
multaeque stragulae
vestis pretiosorumque[*]pretiosorumque cO: pretiosissimorumque rell.
mancipiorum; quibus in rebus istius cupiditates et
insanias[*]insanias cO1: -am rell.
quis ignorat? erat in sermone res, magnam Heraclio pecuniam[*]pecuniam Heraclio
O
relictam[*]relictam cOpk: inseruit s. l. venisse p2: venisse relicatam qr: venisse bδ
; non solum Heraclium divitem, sed etiam ornatum supellectile,
argento, veste, mancipiis futurum.
audit haec
etiam Verres, et primo[*]primum O leniore O1b: leviore rell.
illo suo leniore artificio Heraclium
adgredi conatur, ut eum roget inspicienda[*]inspiciunda O1
,
quae non reddat[*]An quae mox reddat? (C. R. xviii. 24). deinde a quibusdam Syracusanis
admonetur,—hi autem quidam erant[*]quidam erant pb rell.: erant
quidam Oqr
adfines istius, quorum iste uxores numquam alienas
existimavit, Cleomenes et Aeschrio, qui quantum apud istum et quam turpi de causa potuerint ex
reliquis criminibus intellegetis: hi, ut dico, hominem admonent rem esse praeclaram,
refertam[*]ante refertam add. Lamb. domum
(supra §35) Fort. (post-laram) larem refertum? omnibus rebus, ipsum autem Heraclium hominem esse
maiorem natu, non promptissimum; eum praeter Marcellos patronum, quem suo iure[*]iure suo
δ
adire aut appellare posset, habere neminem; esse
in eo testamento quo ille heres esset scriptus[*]scriptus O1:
scriptum rell.
, ut statuas in palaestra deberet ponere.
'faciemus ut palaestritae negent ex testamento[*]ex test. neg. O
esse positas, petant hereditatem, quod eam palaestrae commissam
esse[*]commissam esse cO: commisisse rell.
dicant.'
placuit ratio Verri;
nam hoc animo providebat, cum tanta hereditas in controversiam venisset iudicioque peteretur,
fieri non posse ut sine praeda ipse discederet. adprobat consilium; auctor est ut
quam primum agere incipiant, hominemque id aetatis minime litigiosum quam tumultuosissime
adoriantur. scribitur Heraclio
dica.
15
primo mirantur omnes improbitatem
calumniae; deinde qui istum nossent partim suspicabantur, partim plane videbant adiectum esse
oculum hereditati. interea dies advenit quo die sese ex instituto ac lege Rupilia
dicas sortiturum Syracusis iste edixerat. paratus ad hanc dicam sortiendam venerat.
tum eum docet Heraclius non posse eo die sortiri, quod lex Rupilia vetaret diebus
xxx sortiri dicam quibus scripta esset. dies xxx nondum fuerant.
sperabat Heraclius, si illum diem effugisset, ante alteram sortitionem Q. Arrium,
quem provincia tum maxime exspectabat, successurum. iste omnibus dicis[*]dicis cO1: iudiciis p rell.
diem distulit, et eam diem constituit ut hanc Heraclii
dicam sortiri post dies triginta ex lege posset. posteaquam
[*]postquam O
ea dies venit, iste incipit simulare se velle sortiri.
Heraclius cum advocatis adit et postulat ut sibi cum palaestritis, hoc est cum populo
Syracusano, aequo iure disceptare liceat. adversarii postulant ut in eam rem
iudices dentur, ex iis[*]iis Lamb.: his codd.
civitatibus quae in id forum convenirent[*]convenerant cO1
electi, qui Verri viderentur: Heraclius contra, ut iudices
ex[*]ex πk (§42 infra): e vulg.
lege Rupilia dentur, ut
ab institutis superiorum, ab auctoritate[*]dentur ne ab auct. (mediis
omissis)... recedatur O1
senatus, ab iure omnium
Siculorum ne recedatur.
16
quid ego istius in iure dicundo[*]dicundo cO1 al.: dicendo pq
libidinem et scelera[*]et
scelera c: scelera O: om.
rell.
demonstrem? quis vestrum non in[*]in O: ex rell.
urbana iuris dictione cognovit? quis umquam isto praetore
Chelidone invita lege agere potuit? non istum, ut non neminem, provincia corrupit;
idem fuit qui Romae. cum id quod omnes intellegebant diceret Heraclius, ius esse
certum[*]certum ius esse O
Siculis inter se quo iure
certarent, legem esse Rupiliam quam P. Rupilius consul[*]P. Rup. consul cO: praetor Rup. ex S. C. rell.
de decem legatorum
sententia dedisset, hanc[*]hanc cO1: hoc rell.
omnis semper in Sicilia consules praetoresque servasse, negavit se e
lege[*]se e lege scripsi (§42 infra): se
lege cO1: se iudices e lege rell.
Rupilia sortiturum: quinque iudices, quos commodum ipsi[*]ipsi commodum O
fuit, dedit.
quid hoc
homine[*]hoc homine cO: huic homini rell.
facias? quod supplicium dignum libidine eius invenias?
praescriptum tibi cum esset, homo deterrime et[*]deterrime et om. cO
impudentissime, quem ad modum iudices inter Siculos dares,
cum imperatoris populi Romani auctoritas, legatorum decem, summorum hominum, dignitas, senatus
consultum intercederet, quo senatus[*]quo senatus scripsi: cuius
(=quo s.) codd.
consulto P. Rupilius de decem[*]de decem
scripsi: ċxċ O1: ex b
`Fabricianus'
legatorum sententia leges in Sicilia constituerat, cum omnes ante
te praetorem Rupilias leges et[*]leges et cOp: leges bδ
in ceteris rebus et in
iudiciis maxime[*]et in iudiciis maxime om. cO
servassent[*]servassent cO1: observassent rell.
, tu ausus es pro nihilo prae tua praeda tot res sanctissimas ducere? tibi
nulla lex fuit, nulla religio, nullus existimationis pudor, nullus iudici metus? nullius apud
te gravis auctoritas, nullum exemplum quod sequi velles?
verum, ut institui dicere, quinque iudicibus nulla lege, nullo instituto, nulla
reiectione[*]reiectione cO1: religione rell.
, nulla sorte ex libidine istius datis, non qui causam cognoscerent, sed
qui quod imperatum esset iudicarent, eo die nihil actum est; adesse iubentur
postridie.
17
Heraclius interea, cum omnis insidias
fortunis suis a praetore fieri videret, capit consilium de amicorum et propinquorum sententia
non adesse ad iudicium; itaque illa nocte Syracusis[*]illa nocte Syr. Opq: Syr. illa nocte b al. (prob.
Zielinski, p. 193) profugit. iste postridie[*]postridie O1: postero die p rell.
mane, cum multo
maturius quam umquam antea surrexisset, iudices citari iubet. Vbi comperit Heraclium non
adesse, cogere incipit eos ut absentem Heraclium condemnent. illi eum
commonefaciunt ut, si sibi[*]sibi cO: ei p
rell.
videatur[*]videretur (om. utatur)... ne cogat
cO (negogat p), utatur instituto suo
nec cogat ante horam decimam de absente secundum praesentem iudicare: impetrant. interea sane perturbatus et ipse et eius amici et
consiliarii moleste ferre coeperunt Heraclium profugisse; putabant absentis damnationem,
praesertim tantae pecuniae, multo invidiosiorem fore quam si praesens damnatus esset.
eo accedebat[*]accedere V
quod iudices e[*]ex
V
lege Rupilia dati non erant; multo etiam rem turpiorem
fore[*]fore cO: om. rell.
et
iniquiorem visum iri intellegebant. itaque hoc dum corrigere vult[*]uolt V
, apertior eius cupiditas improbitasque facta est.
nam illis quinque iudicibus uti se negat; iubet, id quod initio lege Rupilia fieri
oportuerat, citari Heraclium et eos qui dicam scripserant; ait[*]ait VcOk: aitque pq
se iudices ex lege[*]ċcċ ex lege cO: lege V (§39, supra) velle sortiri. quod ab eo pridie, cum multis lacrimis cum
oraret[*]cum oraret V rell. (cf. ii, §57:
iii, §67): oraret (om. cum) cO1
atque
obsecraret[*]atque obsecraret om. cO1
, Heraclius impetrare
non potuerat, id ei postridie[*]postridie VcO: postero die p rell.
venit in mentem, ex lege[*]ex lege VO: e lege rell.
Rupilia sortiri dicas oportere.
educit ex urna tris[*]tris om. V
; his[*]his
Ob: iis edd.
ut absentem Heraclium
condemnent imperat; itaque condemnant.
quae, malum, ista fuit amentia! Ecquando te
rationem factorum tuorum redditurum putasti? ecquando his de rebus talis viros audituros
existimasti? petatur hereditas ea[*]ea om. O1
,
quae nulla debetur, in praedam praetoris? interponatur nomen civitatis? imponatur honestae
civitati turpissima persona calumniae? neque hoc solum, sed ita res agatur[*]agatur cOb: agitur rell.
ut ne simulatio quidem
aequitatis ulla adhibeatur? nam, per deos immortalis, quid interest utrum praetor
imperet vique cogat aliquem de suis bonis omnibus decedere, an huiusce modi iudicium det, quo
iudicio indicta causa fortunis omnibus everti necesse sit[*]est O:
everti sit necesse coni. Zielinski (p.
193)?
18
profecto enim negare non potes[*]negari non potest O
te ex lege Rupilia sortiri iudices debuisse, cum praesertim Heraclius id
postularet. sin illud dicis[*]dicis O (§12; iii, §48):
dices rell. (Div. §12), te Heraclii
voluntate ab lege recessisse, ipse te impedies, ipse tua defensione implicabere; quare enim
primum ille[*]ille O1: ille ipse rell.
adesse noluit, cum ex eo numero iudices haberet quos
postularat[*]postularet O1 Par. 7786? deinde tu cur post
illius fugam iudices alios sortitus es, si eos qui erant antea dati utriusque dederas
voluntate? deinde ceteras dicas omnis illo foro M. Postumius quaestor sortitus est:
hanc solam tu illo conventu reperiere sortitus.
ergo, inquiet[*]inquit O1
aliquis, donavit populo
Syracusano illam hereditatem. primum, si id confiteri velim, tamen istum
condemnetis necesse est; neque enim permissum est ut impune nobis liceat, quod alicui
eripuerimus, id alteri tradere. verum ex ista reperietis hereditate ita
istum[*]istum ita O (Div. § ii, §100; iii,
§145) praedatum ut perpauca occulte fecerit; populum[*]populum O1: populum quidem rell.
Syracusanum in maximam
invidiam sua infamia, alieno praemio pervenisse, paucos Syracusanos,—eos qui nunc se[*]nunc
se Oπk: se nunc b vulg.
publice laudationis causa venisse dicunt,—et tunc[*]tunc πb: dū O: tum
edd.
participes praedae fuisse et nunc non ad istius
laudationem, sed ad communem litium aestimationem venisse[*]sed ad... venisse om. cO
. posteaquam damnatus est absens, non solum
illius hereditatis de qua ambigebatur, quae erat HS triciens, sed omnium bonorum paternorum
ipsius Heraclii, quae non minor erat pecunia, palaestrae Syracusanorum, hoc est Syracusanis,
possessio traditur.
quae est ista praetura?
eripis hereditatem quae venerat a propinquo, venerat testamento, venerat legibus;
quae bona is qui testamentum fecerat[*]fecerat c Arus. Mess.:
fecerant O1: fecit p rell.
huic
Heraclio, aliquanto ante quam[*]aliq. ante quam πk Arus. Mess.: ante aliquanto ante quam O (cf. iii, §178 ubi habet O videtur mihi videtur
contra rell. mihi videtur): ante aliquanto quam vulg. (aliquanto om. bδ Par.
7786) est mortuus, omnia utenda ac possidenda tradiderat, cuius hereditatis, cum ille
aliquanto ante te praetorem esset mortuus, controversia fuerat nulla, mentionem fecerat nemo.
verum esto.
19
eripe hereditatem
propinquis, da palaestritis, praedare in bonis alienis nomine civitatis, everte leges,
testamenta, voluntates mortuorum, iura vivorum: num etiam patriis Heraclium bonis exturbare
oportuit? qui simul ac profugit, quam impudenter, quam palam, quam acerbe, di
immortales, illa bona direpta sunt! quam illa res calamitosa Heraclio, quaestuosa Verri,
turpis Syracusanis, miseranda omnibus videbatur! nam
[*]Iam O
illud quidem statim curatur, ut quicquid caelati argenti fuit in illis bonis
ad istum deferatur, quicquid Corinthiorum vasorum, stragulae vestis: haec nemo dubitabat quin
non modo ex illa domo capta et oppressa, verum ex tota provincia ad istum comportari necesse
esset. mancipia
[*]Mancupia O
quae
voluit[*]voluerat O1
abduxit, alia divisit; auctio facta
est, in qua cohors istius invicta dominata est. verum illud est praeclarum. Syracusani qui praefuerant his Heraclii bonis verbo
redigendis, re dispertiendis[*]dispertiendis O p rell.: dissipandis
vulg.
, reddebant eorum negotiorum rationem in senatu;
dicebant scyphorum paria complura, hydrias argenteas pretiosas[*]pretiosas cO: pretiosam rell.
, vestem stragulam
multam[*]multam c: om. O
, mancipia
pretiosa[*]pretiosam vestem stragulam, multa mancipia vulg.
data esse Verri[*]data esse Verri cO: Verri data esse p rell. (Ziel. p. 193); dicebant quantum
cuique eius iussu nummorum esset datum. gemebant Syracusani, sed tamen patiebantur.
repente recitatur uno nomine HS ccc[*]ccc (§50 infra)
cO: ccc quinquaginta milia vulg. (et falso `N') iussu praetoris data esse[*]esse O: om. rell.
. fit maximus
clamor omnium, non modo optimi cuiusque neque eorum quibus indignum semper visum erat bona
privati[*]bona privati (privata k) codd.:
privata bona O edd.: privati bona Klotz
populi nomine per summam iniuriam erepta, verum etiam ipsi illi[*]illi
ipsi O
auctores iniuriae et ex aliqua particula socii praedae
ac rapinarum clamare coeperunt sibi ut haberet hereditatem. tantus in curia clamor
factus est ut populus concurreret.
20
res ab omni conventu cognita celeriter isti domum[*]iste mutet
domum cO, unde ingeniose Herelius isti Mucio nuntiatur.
homo inimicus iis qui recitassent, hostis omnibus qui acclamassent, exarsit
iracundia ac stomacho; verum tamen fuit tum sui dissimilis. Nostis os hominis, nostis
audaciam; tamen tum rumore populi et clamore[*]rumore pop. et clamore p
rell.: rumore populique clamore k: rumore et clamore populi O1
et manifesto furto[*]manifesto furto (forte) O: furt. man. p rell.
grandis pecuniae
perturbatus est. Vbi se collegit, vocat ad se Syracusanos; qui non posset[*]qui non posset
cO1: quia (qui qrk) non possunt πk
negare ab illis pecuniam
datam, non quaesivit procul alicunde, (neque enim probaret), sed proximum, paene alterum
filium, quem illam pecuniam diceret abstulisse; ostendit se reddere coacturum. qui
posteaquam id audivit, habuit et dignitatis et aetatis et[*]et cO1:
om. rell.
nobilitatis suae rationem; verba apud senatum
fecit, docuit ad se nihil pertinere; de isto, id quod omnes videbant, ne[*]ne O1: neque rell.
ille quidem obscure
locutus est. itaque illi Syracusani statuam postea statuerunt, et is, ut[*]ut
cO1: ubi rell.
primum potuit, istum
reliquit de provinciaque decessit.
et tamen aiunt
eum queri solere non numquam se[*]non inique se O
miserum
quod non suis, sed suorum[*]suorum cO1: comitum rell.
peccatis et criminibus[*]et crim. codd. praeter
O (criminibusque) prematur. triennium provinciam obtinuisti; gener,
lectus[*]electus codd.
adulescens, unum annum tecum fuit;
sodales, viri fortes, legati tui primo anno te reliquerunt; unus legatus P. Tadius qui erat
reliquus non ita tecum multum[*]tecum multum πk: multum tecum O ed. Rom. una codd.: tecum una O1: una tecum corr.
m. 1 fuit; qui si semper una fuisset, tamen summa cura[*]summa cura om. O
cum tuae, tum multo etiam magis suae famae pepercisset.
quid est quod tu alios accuses? quid est quam ob rem putes te tuam culpam non modo
derivare in aliquem, sed communicare cum altero posse?
numerantur illa HS ccc Syracusanis. ea quem ad modum ad istum postea
per pseudothyrum revertantur, tabulis vobis testibusque[*]testibusque O: et test. p rell.
, iudices, planum faciam.
21
ex hac iniquitate istius et improbitate,
iudices, quod praeda ex illis bonis ad multos Syracusanos[*]Syracusanos om. O
invito populo senatuque Syracusano venerat, et illa scelera quae
per[*]et illa scelera quae per p rell. (Cluent. §191): illa scelera per O: etiam illa scelera sunt
quae per Lamb. 1584 (ex c=Fabric.?) Grut. (ex c=Metell.?) Theomnastum et
Aeschrionem et Dionysodorum et Cleomenem invitissima civitate illa[*]illa O: om. rell.
facta sunt: primum ut urbs
tota spoliaretur, qua de re alius mihi locus ad dicendum est constitutus; ut omnia signa iste
per eos homines quos nominavi, omne ebur ex aedibus sacris, omnis undique tabulas pictas,
deorum denique simulacra quae vellet auferret; deinde ut in curia Syracusis, quem locum illi
βουλευτήριον nomine[*]buleuterium nominant p al.
appellant, honestissimo loco et apud illos clarissimo, ubi
illius ipsius M. Marcelli,—qui eum Syracusanis locum, quem eripere belli ac victoriae lege
posset, conservavit et[*]ac O1
reddidit,—statua ex aere
facta[*]ex aere facta om. cO: ex aere facta est pbr: est ex aere f. vulg.
est, ibi
inauratam istius et alteram filio statuam ponerent[*]ponerent O1:
posuerint, -unt p rell.
, ut dum istius hominis memoria maneret
senatus Syracusanus sine lacrimis et gemitu in curia esse non posset. per eosdem istius furtorum iniuriarum uxorumque socios istius
imperio Syracusis Marcellia tolluntur maximo gemitu luctuque[*]et luctu O
civitatis, quem illi diem festum cum recentibus beneficiis C.
Marcelli[*]C. O: M. rell.
debitum
reddebant, tum generi nomini familiae Marcellorum maxima voluntate tribuebant. Mithridates in
Asia, cum eam provinciam totam occupasset, Mucia non sustulit. Hostis, et hostis in ceteris
rebus nimis ferus et immanis, tamen honorem hominis deorum religione consecratum violare
noluit: tu Syracusanos[*]Syracusanis bδ
unum diem festum Marcellis impertire noluisti[*]vetuisti πb
, per quos illi adepti sunt
ut ceteros dies festos agitare[*]agitare cO1: agere rell. possent O1 possint rell.
possent?
at vero praeclarum
diem illis[*]illis cO1: om. rell.
reposuisti Verria ut agerent, et ut ad eum diem quae sacris epulisque opus essent in compluris
annos locarentur! iam in tanta istius impudentia remittendum aliquid videtur, ne
omnia contendamus, ne omnia cum dolore agere videamur. nam me dies vox latera
deficiant, si hoc nunc vociferari[*]vociferari cO: -are rell.
velim, quam miserum indignumque sit istius nomine apud eos
diem festum esse qui se istius opera funditus exstinctos esse arbitrentur[*]arbitrantur O (ii, §158). O Verria praeclara! quo accessisti, quaeso[*]quo
accessisti quaeso scripsi: quo acc. quasi c:
acc. quo quasi O: quo quasi acc. br, unde
Lambinus quo quaeso acc.: quo om. pq
, quo non attuleris
tecum istum[*]istum tecum O
diem? etenim quam tu
domum, quam urbem adisti, quod fanum denique, quod non eversum atque extersum reliqueris?
quare appellentur sane ista Verria, quae non ex nomine sed ex manibus[*]moribus
Manut.
naturaque tua constituta esse videantur.
22
quam
facile serpat iniuria et peccandi consuetudo, quam non facile reprimatur, videte, iudices.
Bidis oppidum est tenue sane, non longe a Syracusis. hic
[*]Hic O Non.: huius p rell.
longe primus
civitatis est Epicrates quidam[*]quidam Epicrates O (`pessime,' Zielinski, p. 193). huic hereditas HS
quingentorum milium venerat a muliere quadam propinqua, atque ita propinqua ut, ea etiamsi
intestata esset mortua, Epicratem Bidinorum legibus heredem esse oporteret.
recens
[*]recens O: recens Syracusana rell.
erat illa res quam ante demonstravi, de Heraclio Syracusano, qui bona non
perdidisset nisi ei venisset hereditas. huic quoque Epicrati venerat, ut dixi,
hereditas.
cogitare coeperunt eius inimici nihilo
minus eodem praetore hunc everti[*]everti hunc O
bonis posse
quo[*]quo codd. praeter V (quam add. s. l.
quemadmodum) Heraclius esset eversus. rem occulte instituunt; ad Verrem per
eius interpretes deferunt. ita causa componitur ut item palaestritae
Bidini[*]Bidini VcO1: Bidenses rell.
peterent ab Epicrate hereditatem[*]hereditatem om.
cO
, quem ad modum palaestritae Syracusani ab Heraclio petivissent.
numquam1 vos praetorem tam palaestricum vidistis; verum ita palaestritas
defendebat ut ab illis ipse unctior abiret[*]abiret VcO1:
discederet rell.
. qui statim, quo quid[*]quo
quid scripsi (C. R. xviii, p. 24): quod codd. Habet V qui statim quod statim
praesensisset praesens esset, iubet cuidam amicorum suorum[*]suorum Vπk: om. cO
(ii, §83): suor. amic. b al.
numerari HS LXXX.
res occultari satis non potuit; per quendam eorum qui
interfuerant fit Epicrates certior. primo
[*]Primum O
(§36 supra) contemnere et neglegere coepit[*]contemnere et
neglegere coepit V: negl. et cont. c. pr
rell.: negl. c. et cont. O
, quod causa prorsus quod
disputari posset nihil habebat. deinde cum de Heraclio cogitaret et istius
libidinem nosset, commodissimum putavit esse de provincia clam abire; itaque fecit; profectus
est Regium.
23
quod ubi auditum est, aestuare
illi qui pecuniam dederant, putare nihil agi posse absente Epicrate; nam Heraclius tamen
adfuerat, cum primo[*]primo VO1: primum πb
sunt dati iudices; de hoc qui, antequam aditum in
ius esset, antequam mentio denique controversiae facta esset ulla, discessisset, putabant
nihil agi posse. homines Regium proficiscuntur; Epicratem conveniunt;
demonstrant[*]et demonstr. O
, id quod ille sciebat, se HS
LXXX dedisse; rogant eum ut sibi[*]sibi VcO: om.
rell.
id quod ab ipsis abisset pecuniae curet, ab sese caveat quem ad modum
velit, de illa hereditate cum Epicrate neminem esse acturum.
Epicrates homines multis verbis ab se male acceptos[*]male acc. ab se V fort. recte
dimittit[*]dimittit VO1: dimisit rell.
; redeunt illi Regio Syracusas, queri cum multis, ut fit,
incipiunt se[*]se V: sese rell.
HS
LXXX nummum frustra dedisse. res percrebruit et in ore atque sermone omnium coepit
esse. Verres refert[*]rem refert Kahntio auct. Iord.
illam[*]illam codd.: illam fabulam Muell.:
fabulam Luterbacher
suam Syracusanam; ait se velle de illis HS
LXXX cognoscere; advocat multos. dicunt Bidini Volcatio se dedisse; illud non
addunt, 'iussu istius.' Volcatium vocat, pecuniam referri imperat[*]imperat codd. praeter O (iubet). Volcatius animo aequissimo nummos
adfert, qui nihil amitteret, reddit inspectantibus multis: Bidini nummos auferunt.
dicet aliquis, 'quid ergo in hoc Verrem
reprehendis, qui non modo ipse fur non est, sed ne alium quidem passus est esse?'
attendite; iam intellegetis hanc pecuniam, quae[*]quae O: qua rell.
via modo visa est exire ab isto,
eodem[*]eodem scripsi: eadem codd. praeter
O1 (eam = eandem?). Cf. ii, §50; Cl.
Rev. xx. 256 semita revertisse. quid enim debuit praetor facere, cum
consilio re cognita[*]re cognita p rell. praeter O1 (cognita
causa) cum comperisset suum comitem iuris decreti iudici corrumpendi causa,—qua in re
ipsius praetoris caput existimatioque ageretur, —pecuniam[*]pecuniam om.
δ
accepisse, Bidinos autem pecuniam contra
praetoris famam ac fortunas dedisse? non et in eum qui accepisset
animadvertisset[*]animadvertisset cO1: animum advertisse pqk
et in eos qui dedissent? tu, qui institueras in
eos animadvertere qui perperam iudicassent, —quod saepe per imprudentiam fit,—hos pateris
impune discedere qui ob tuum decretum[*]ob tuum decretum om. O; sed cf.
§ 26 supra
, ob tuum iudicium pecuniam aut dandam aut
accipiendam putarant[*]putabant O
?
24
Volcatius idem
apud te postea fuit, eques Romanus, tanta accepta ignominia; nam quid est turpius ingenuo,
quid minus libero dignum quam in conventu maximo cogi a magistratu furtum reddere? qui si eo
animo esset quo non modo eques Romanus, sed quivis liber debet esse, aspicere te postea non
potuisset; inimicus, hostis esset tanta contumelia accepta, nisi tecum tum[*]tecum tum Opq: tecum vulg.
conlusisset et tuae
potius existimationi servisset quam suae. qui quam tibi amicus non modo
tum[*]tum codd.: tam diu Muell.
fuerit quam diu tecum in provincia fuit, verum etiam nunc sit cum iam a ceteris amicis
relictus es, et tu intellegis et nos existimare possumus. an
[*]Ad O: fortasse At? hoc solum argumentum est
nihil isto imprudente factum, quod Volcatius ei non succensuit? quod iste neque in Volcatium
neque[*]neque... neque Oq: nec... neque pr: nec... nec b edd.
in Bidinos
animadvertit[*]animum advertit p
?
est magnum argumentum, verum illud maximum, quod illis ipsis
Bidinis, quibus iste[*]iste Muell.: ipse cO: om. V rell.
iratus esse debuit, a quibus comperit,
quod iure agere cum Epicrate nihil possent, etiamsi adesset, idcirco suum decretum pecunia
esse temptatum: iis[*]is V: his vulg.
, inquam, ipsis non modo illam hereditatem quae Epicrati venerat, sed, ut
in Heraclio Syracusano, item in hoc,—paulo etiam atrocius, quod Epicrates appellatus omnino
non erat,—bona patria fortunasque eius Bidinis tradidit. ostendit enim novo modo,
si quis quid de[*]de V: om. pb rell.: ab
vulg.
absente peteret, se[*]se om.
V
auditurum. adeunt Bidini, petunt hereditatem; procuratores
postulant ut se ad leges suas reiciat aut ex lege Rupilia dicam[*]dicam V p al.: litem O1: legem bδ
scribi iubeat. adversarii non audebant
contra dicere: exitus nullus reperiebatur. insimulant hominem fraudandi causa
discessisse; postulant ut bona possidere iubeat[*]iubeat VcO1:
liceat p rell.
.
debebat Epicrates nummum nullum[*]nullum om. V:
nullum nummum b al.
nemini; amici, si quis quid peteret,
iudicio se passuros, iudicatum solvi satis daturos esse
dicebant.
25
cum omnia consilia frigerent,
admonitu istius insimulare coeperunt Epicratem litteras publicas corrupisse, a qua suspicione
ille aberat plurimum: actionem eius rei postulant. amici recusare ne quod
iudicium[*]iudicium VO: novum iud. p
rell.
neve ipsius cognitio illo absente de existimatione eius[*]eius existim.
O
constitueretur, et simul illud idem[*]illud idem (item
V) VO: idem illud p
rell.
postulare non desistebant ut se ad leges suas reiceret. iste amplam[*]amplam VOp: occasionem
s. l. addidit ut glossam p1: amplam occasionem qrk: ampl. occ. calumniae bδ edd.
Cf. Rufin. Hist. x. 12 `amplam temporis nactus' (occasionem addunt edd.); Serv. ad Aen. vii. 796 `ἀπὸ τῆ λαβῆς, quam Latine ``amplam''
vocamus': v. R. Schöll, Archiv, i. 534; The
saur. Latin. s. v. `ampla'
nactus, ubi videt esse aliquid quod amici absente
Epicrate nollent defendere, adseverat se eius rei in primis actionem1 daturum. cum
omnes perspicerent ad istum non modo illos nummos qui per simulationem ab isto exierant
revertisse, sed multo etiam pluris eum postea nummos abstulisse, amici Epicratem defendere
destiterunt, iste Epicratis bona Bidinos omnia possidere et sibi habere iussit. ad
illa HS D hereditaria accessit ipsius antiqua HS quindeciens pecunia. Vtrum res ab initio ita
ducta est an ad extremum ita perducta, an ita parva est pecunia, an is homo[*]homo om. O
Verres ut haec quae dixi gratiis facta esse
videantur[*]videantur esse O (§108 infra)?
hic nunc de miseria Siculorum, iudices, audite.
et Heraclius ille Syracusanus et hic Bidinus Epicrates expulsi bonis omnibus Romam
venerunt; sordidati, maxima barba et capillo, Romae biennium[*]biennio V
prope fuerunt. cum
[*]Cum Op rell.: quod
ad V (quoad Mai) L. Metellus[*]L.
VO: Q. p rell.
in provinciam[*]in
provinciam codd. praeter O, in quo est hinc: fort. hinc in provinciam. Clausulam vindicat Zielinski, pp.
193-4 profectus est, tum isti bene commendati cum Metello una proficiscuntur.
Metellus, simul ac venit[*]simul ac venit Vp et pler.: simul
advenit cO1k
Syracusas, utrumque rescidit[*]rescidit cO: rescindit Vπb
, et de Epicrate et de Heraclio. in utriusque bonis
nihil erat quod restitui posset, nisi si quid[*]nisi si quid cO: n.
si quod π: n. quod Vb rell.
moveri loco non potuerat[*]potuerat cO1: poterat rell. (corr. V ex poteret). Vtrumque
improbat Zielinski, p. 194.
26
fecerat hoc[*]hoc O: haec rell.
egregie primo adventu Metellus, ut omnis istius iniurias,
quas modo posset, rescinderet et inritas faceret. quod
[*]Quod cO: om. Vp rell.
Heraclium restitui iusserat ac[*]ac
cO: om. p rell.
non restituebatur,
quisquis erat eductus senator Syracusanus ab Heraclio, duci iubebat; itaque permulti ducti
sunt. Epicrates quidem continuo est restitutus. Alia iudicia Lilybaei, alia Agrigenti, alia
Panhormi[*]alia Panhormi om. VO1
restituta sunt.
census qui isto praetore sunt habiti non servaturum se Metellus ostenderat;
decumas quas iste contra legem Hieronicam vendiderat sese venditurum Hieronica lege edixerat.
omnia erant Metelli eius modi ut non tam suam praeturam gerere quam istius
praeturam retexere videretur. simul atque ego in Siciliam veni, mutatus est.
venerat ad eum illo biduo Laetilius quidam, homo
non alienus a litteris; itaque eo iste tabellario semper usus est[*]semper usus est Vpb: semper om. O1: usus est semper qr
. is epistulas compluris attulerat, in his unam
domo[*]domu? (habet V unam at domum) v,
§128 quae totum mutarat[*]mutarat V: immutarat rell.
hominem. repente coepit dicere se omnia Verris
causa velle; sibi cum eo amicitiam cognationemque esse. mirabantur omnes hoc ei tum
denique in mentem venisse, posteaquam tam multis eum factis decretisque iugulasset.
erant qui putarent Laetilium legatum a Verre venisse, qui gratiam amicitiam
cognationemque commemoraret. ex illo tempore a civitatibus
laudationes[*]laudationes cO: -em p
rell.
petere, testis non solum deterrere verbis, sed etiam vi retinere coepit.
quod nisi ego meo adventu illius conatus aliquantum repressissem, et apud Siculos
non Metelli, sed Glabrionis litteris ac lege pugnassem, tam multos testis[*]testis V: om. rell.
huc evocare non
potuissem.
27
verum, quod institui dicere, miserias cognoscite sociorum[*]sociorum VcO: Siculorum rell.
. Heraclius ille et
Epicrates longe mihi obviam cum suis omnibus processerunt, venienti Syracusas egerunt gratias
flentes, Romam mecum decedere[*]mecum decedere VO: dec. mecum p rell., quod malit Zielinski
cupiverunt. quod erant
oppida mihi[*]oppida mihi VO: mihi oppida p
rell.
complura etiam reliqua quae adire vellem, constitui cum hominibus quo die
mihi Messanae praesto essent[*]adessent V
. eo
mihi nuntium miserunt se a praetore retineri. quibus ego testimonium denuntiavi,
quorum edidi nomina[*]edidi nomina VO: nom. ed. p rell.
Metello, cupidissimi veniendi[*]veniundi V
, maximis iniuriis adfecti, adhuc non venerunt. hoc iure sunt socii
ut iis ne deplorare quidem de suis incommodis liceat.
iam Heraclii Centuripini, optimi nobilissimique adulescentis, testimonium audistis;
a quo HS C per calumniam malitiamque petita sunt. iste
[*]Iste ad praesens V
poenis compromissisque interpositis HS cccc extorquenda
curavit, quodque iudicium secundum Heraclium de compromisso factum erat, cum[*]cum VO: quod cum b: quod rell.
civis Centuripinus inter duos[*]duos Vcp: duo
O
civis diiudicasset[*]diiudicasset cO: iudicasset Vb: iudicavisset pq
rell.
, id inritum iussit esse eumque iudicem falsum iudicasse iudicavit; in
senatu esse, locis commodisque publicis uti vetuit; si quis eum pulsasset, edixit
sese[*]esse cO1: ne esse V: ne esset rell.
iudicium iniuriarum non daturum; quicquid ab eo peteretur,
iudicem de sua cohorte daturum, ipsi autem nullius actionem rei se[*]se V: sese p rell.
daturum.
quae istius auctoritas tantum valuit ut neque illum pulsaret
quisquam, cum praetor in provincia sua verbo permitteret, re hortaretur, neque quisquam ab eo
quicquam peteret, cum iste calumniae licentiam sua auctoritate ostendisset[*]ostendisset
VcO1: possedisset p rell.
; ignominia
autem illa gravis tam diu in illo homine fuit[*]homine fuit V (ut videtur) pb et pler.: fuit om. O: Lamb. coni. mansit, quam diu iste in provincia
mansit[*]mansit pbr edd.: fuit mansit Oq
. hoc iniecto metu iudicibus novo more[*]novo iure V
, nullo exemplo, ecquam rem putatis esse in Sicilia nisi ad
nutum istius iudicatam? Vtrum id solum videtur esse actum, quod est tamen actum, ut haec
Heraclio pecunia eriperetur, an etiam illud, in quo praeda erat maxima, ut nomine iudiciorum
omnium bona atque fortunae in istius unius essent potestatem[*]potestatem cO: potestate rell. (Div. §66: v, §98)?
28
iam
vero in rerum capitalium quaestionibus quid ego unam quamque rem colligam et causam?
ex multis similibus ea sumam quae maxime improbitate excellere videbuntur. Sopater
quidam fuit Halicyensis[*]halyciensis Vpq
, homo domi suae
cum primis locuples atque honestus; is ab inimicis suis apud C. Sacerdotem praetorem rei
capitalis cum accusatus esset, facile eo iudicio est liberatus. huic eidem Sopatro
idem inimici ad C. Verrem, cum is Sacerdoti successisset, eiusdem rei nomen detulerunt.
res Sopatro facilis videbatur, et quod erat innocens et quod Sacerdotis iudicium
improbare istum ausurum non arbitrabatur. citatur reus; causa agitur Syracusis;
crimina tractantur ab accusatore ea quae erant antea non solum defensione, verum etiam iudicio
dissoluta.
causam Sopatri defendebat Q. Minucius,
eques Romanus in primis splendidus atque honestus, vobisque, iudices, non ignotus.
nihil erat in causa quod metuendum aut omnino quod dubitandum videretur.
interea istius libertus et accensus Timarchides[*]Timarchides O1: idem Timarchides pb rell.
, qui est,
id quod ex plurimis testibus priore actione didicistis, rerum huiusce modi omnium transactor
et administer, ad Sopatrum venit; monet hominem ne nimis iudicio Sacerdotis et causae suae
confidat; accusatores inimicosque eius habere in animo pecuniam praetori dare; praetorem tamen
ob salutem[*]ob salutem pqk: a salute cO1
malle accipere, et simul malle, si fieri posset, rem iudicatam non
rescindere. Sopater, cum hoc illi improvisum atque inopinatum accidisset, commotus est sane
neque in praesentia Timarchidi quid responderet habuit, nisi se consideraturum quid sibi
esset[*]sibi esset cO: sibi de ea re esset p
rell.
faciendum, et simul ostendit se in summa difficultate esse nummaria.
post ad amicos rettulit; qui cum ei fuissent auctores redimendae salutis, ad
Timarchidem venit. expositis suis difficultatibus hominem ad HS LXXX perducit,
eamque ei pecuniam numerat.
29
posteaquam ad causam dicendam ventum est, tum vero sine
metu[*]sine metu om. O
sine cura omnes erant qui Sopatrum
defendebant. crimen nullum erat, res erat[*]res erat O1:
erat om. rell.
iudicata, Verres nummos acceperat: quis posset
dubitare quidnam esset futurum? res illo die non peroratur, iudicium
dimittitur[*]iudicium dimittitur Opq Zielinski: dim. iud. rell.
. iterum ad Sopatrum Timarchides venit, ait
accusatores eius multo maiorem pecuniam praetori polliceri quam quantam hic dedisset; proinde,
si[*]si om. cO1
saperet, videret[*]videret cO (Zielinski): videret quid sibi esset
faciendum, rell.
quid sibi esset faciendum. homo, quamquam erat et Siculus et reus, hoc
est et iure iniquo et tempore adverso, ferre tamen atque audire diutius Timarchidem non
potuit. 'facite,' inquit, 'quod libet[*]quod libet cO:
quod vobis libet rell.
; daturus non sum amplius.'
idemque hoc amicis eius et defensoribus videbatur, atque eo etiam magis quod iste,
quoquo modo se in ea quaestione praebebat, tamen in consilio[*]tamen in consilio codd.: in con. tamen O1
habebat homines
honestos e conventu Syracusano, qui Sacerdoti quoque in consilio fuerant tum cum est[*]est
cO1: esset rell.
idem hic Sopater
absolutus. hoc rationis habebant, facere eos nullo modo posse ut eodem crimine
eisdem testibus Sopatrum condemnarent idem homines[*]idem homines abesse
malit Pluygers
qui antea absolvissent. itaque hac una spe ad iudicium
venitur.
quo posteaquam est ventum[*]ventum
est b et O pr., corr. m. 1, cum in consilium frequentes
convenissent idem qui solebant, et hac una[*]una om. O1
spe
tota defensio Sopatri niteretur, consili frequentia et dignitate, et quod erant, ut dixi, idem
qui antea Sopatrum eodem illo crimine liberarant, cognoscite hominis apertam ac non modo
non[*]non modo non
Muell.
ratione, sed ne dissimulatione quidem tectam
improbitatem et audaciam. M. Petilium, equitem Romanum, quem habebat in consilio, iubet operam
dare, quod rei privatae iudex esset. Petilius recusabat, quod suos amicos, quos sibi in
consilio[*]in consilio O1: om.
rell.
esse vellet, ipse Verres retineret in consilio. iste homo
liberalis negat se quemquam retinere eorum qui Petilio vellent adesse. itaque
discedunt omnes; nam ceteri quoque impetrant ne retineantur; qui se velle dicebant alterutri
eorum qui tum illud iudicium habebant adesse. itaque iste solus cum sua cohorte
nequissima relinquitur.
non dubitabat Minucius,
qui Sopatrum defendebat, quin iste, quoniam consilium dimisisset, illo die rem illam
quaesiturus non esset, cum repente iubetur dicere. respondet
[*]Respondet et 17 es om. O1, secl. Muell.
,
'ad quos?' 'ad me,' inquit, 'si tibi idoneus videor qui de homine
Siculo ac Graeculo iudicem.' 'idoneus es,' inquit, 'sed pervellem adessent ii qui
adfuerant antea[*]antea adf. O
causamque cognorant.'
'dic,' inquit; 'illi adesse non possunt.' 'nam hercule,' inquit
Minucius, 'me quoque Petilius ut sibi in consilio adessem[*]adessem codd. praeter O1 (essem) rogavit', et simul a subselliis abire coepit.
iste iratus hominem verbis vehementioribus
prosequitur, atque ei gravius etiam minari coepit quod in se tantum crimen invidiamque
conflaret[*]conflaret cO1: conflarit p
rell.
.
30
Minucius, qui Syracusis sic
negotiaretur ut sui iuris dignitatisque meminisset, et qui sciret se ita[*]se ita O Lamb.: ita se pb edd.
in provincia rem
augere[*]agere codd.
oportere ut ne quid de libertate
deperderet, homini quae visa sunt, et quae tempus illud tulit et causa,
respondit[*]respondit quae ei visum est Quint. iv. 2, 67,
causam sese dimisso atque ablegato consilio defensurum negavit. itaque a subselliis
discessit, idemque hoc praeter Siculos ceteri Sopatri amici advocatique fecerunt. iste quamquam est incredibili importunitate et audacia,
tamen subito solus destitutus pertimuit et conturbatus est; quid ageret, quo se verteret
nesciebat. si dimisisset eo tempore quaestionem, post, illis adhibitis in consilium
quos ablegarat, absolutum iri Sopatrum videbat; sin autem hominem miserum atque innocentem ita
condemnasset, cum ipse[*]iste O1
praetor sine consilio, reus
autem sine patrono atque advocatis fuisset, iudiciumque C. Sacerdotis rescidisset, invidiam se
sustinere tantam non posse[*]posse non O (non posse tantam bδ
) arbitrabatur.
itaque aestuabat dubitatione, versabat se utramque in partem non solum mente,
verum etiam corpore, ut omnes qui aderant intellegere possent in animo eius metum cum
cupiditate pugnare. erat hominum conventus maximus, summum silentium, summa
exspectatio quonam esset eius cupiditas eruptura; crebro se accensus demittebat ad aurem
Timarchides.
tum iste aliquando 'age
dic!' inquit. reus orare atque obsecrare[*]Reus... obsecrare cO1: Sopatrus implorare deum fidem atque hominum obsecrare pqk: Sop. impl. h. atq. d. fid. bδ
ut cum consilio cognosceret. tum repente iste testis
citari iubet; dicit unus et alter breviter; nihil interrogatur; praeco dixisse pronuntiat.
iste, quasi metueret ne Petilius privato illo iudicio transacto aut
prolato[*]prolato coni. Zumpt: perlato cO1: dilato p rell.
cum ceteris in consilium
reverteretur, ita properans de sella exsilit, hominem innocentem a C. Sacerdote[*]a C c: ac O: om. p
rell.
absolutum indicta causa de sententia scribae medici
haruspicisque[*]haruspicis (om. que) O:
v. Ziel. p. 194 condemnat.
31
retinete, retinete hominem in civitate, iudices, parcite et conservate, ut sit
qui vobiscum res iudicet, qui in senatu sine ulla cupiditate de bello et pace sententiam
ferat. tametsi minus id quidem nobis, minus[*]minus (ante populo) p rell.: et O: om. b
populo Romano laborandum est, qualis istius in senatu
sententia futura sit. quae enim eius auctoritas erit? quando iste sententiam dicere
audebit aut poterit? quando autem homo tantae luxuriae atque desidiae[*]luxuriae...
desidiae O1: -a... -a p rell.
nisi
Februario mense aspirabit in curiam? verum veniat sane, decernat bellum
Cretensibus, liberet Byzantios, regem appellet Ptolomaeum, quae vult Hortensius omnia dicat et
sentiat; minus haec ad nos, minus ad vitae nostrae discrimen, minus ad fortunarum nostrarum
periculum pertinent[*]haec... pertinent p rell.: hoc... pertinet
O
.
illud[*]Illud O1: illud, illud rell.
est capitale, illud formidolosum, illud optimo cuique metuendum, quod
iste, ex hoc iudicio si[*]si ex hoc iud. O
aliqua vi
se[*]sese O
eripuerit, in iudicibus sit necesse est,
sententiam de capite civis Romani ferat, sit in eius exercitu signifer qui imperium iudiciorum
tenere vult. hoc populus Romanus recusat, hoc ferre non potest; clamat permittitque
vobis ut, si istis hominibus delectemini, si ex eo[*]eo cO: isto
p rell.
genere splendorem ordini atque ornamentum curiae
constituere velitis, habeatis sane istum vobiscum[*]istum vobiscum (nob. O1) cO1: vob. istum p rell.
senatorem, etiam[*]etiam cO1: istum pb
vulg.
de vobis iudicem, si vultis, habeatis; de se homines, si qui extra istum
ordinem sunt, quibus ne reiciendi quidem amplius quam trium iudicum praeclarae leges Corneliae
faciunt potestatem, hunc hominem tam crudelem, tam sceleratum, tam nefarium nolunt iudicare.
32
etenim
si illud est flagitiosum[*]flagitiosum cO: tam flag. rell.
, quod mihi omnium rerum turpissimum maximeque nefarium
videtur, ob rem iudicandam pecuniam accipere, pretio habere addictam fidem et religionem,
quanto illud flagitiosius improbius indignius, eum a quo pecuniam ob absolvendum acceperis
condemnare, ut ne praedonum quidem praetor in fide retinenda consuetudinem
conservet[*]conservet O1: conservaret rell.
! scelus est accipere ab reo[*]ab reo accipere O
: quanto magis[*]magis Ob: maius rell.
ab accusatore, quanto etiam sceleratius ab utroque!
fidem cum proposuisses venalem in provincia, valuit apud te plus is qui pecuniam
maiorem dedit. concedo; forsitan aliquis aliquando eius modi quidpiam fecerit.
cum vero fidem ac religionem tuam iam[*]iam cO: om. p rell.
alteri addictam pecunia accepta[*]accepta pecunia
O
habueris, postea eandem[*]postea eandem Muell.: postea tandem O: post eandem pb al.
adversario[*]adversario cO:
-iis p rell.
tradideris maiore pecunia, utrumque falles, et
trades cui voles[*]et trades cui voles om. O
, et ei quem
fefelleris ne pecuniam quidem reddes?
quem mihi
tu Bulbum, quem Staienum? quod umquam huiusce[*]huiusce O: huius
rell.
modi monstrum aut prodigium audivimus aut vidimus, qui
cum reo transigat, post cum accusatore decidat, honestos homines, qui causam norint, ableget
a[*]a cO1: om. rell.
consilioque
dimittat, ipse solus reum absolutum, a quo pecuniam acceperit, condemnet pecuniamque non
reddat? hunc hominem in iudicum numero habebimus? hic alteram decuriam senatoriam
iudex obtinebit? hic de capite libero iudicabit? huic iudicialis tabella committetur? quam
iste non modo cera, verum etiam sanguine, si visum[*]visus O:
iussus Hirschf. (prob. Ziel. p. 194)
erit, notabit.
33
quid
enim horum se negat fecisse? illud videlicet unum, quod necesse est, pecuniam accepisse.
quidni iste neget? at eques Romanus, qui Sopatrum defendit, qui omnibus
eius consiliis rebusque interfuit, Q. Minucius, iuratus dicit pecuniam datam, iuratus dicit
Timarchidem dixisse maiorem pecuniam ab accusatoribus[*]pecuniam ab accus. O (prob. Ziel. p. 194): ab accus. pec. rell.
dari; dicent hoc multi Siculi, dicent omnes Halicyenses,
dicet etiam praetextatus Sopatri filius, qui ab isto homine crudelissimo patre innocentissimo
pecuniaque patria privatus est.
verum si de
pecunia testibus planum facere non possem, illud negare posses aut nunc negabis, te consilio
tuo dimisso, viris primariis qui in consilio C. Sacerdoti fuerant tibique esse solebant
remotis, de re iudicata iudicavisse? teque eum quem C. Sacerdos adhibito consilio causa
cognita absolvisset, eundem remoto consilio causa incognita condemnasse? cum haec
confessus eris, quae in foro palam Syracusis in ore atque in oculis provinciae gesta sunt,
negato tum sane, si voles, te pecuniam accepisse: reperies, credo, aliquem qui, cum haec quae
palam gesta sunt videat, quaerat quid tu occulte egeris, aut qui dubitet utrum malit meis
testibus an tuis defensoribus credere.
dixi iam ante[*]ante O: antea rell. (iii, §§24, 63, 130: iv, §73) me non
omnia istius quae in hoc genere essent enumeraturum, sed electurum ea quae maxime
excellerent.
34
accipite nunc aliud eius
facinus nobile et multis locis saepe commemoratum, et eius modi ut in uno omnia maleficia
inesse videantur. attendite diligenter; invenietis enim[*]Attendite dil. inv.
enim cO: Attendite enim dil. inv. p
rell.
id facinus natum a cupiditate, auctum per stuprum, crudelitate perfectum
atque conclusum. Sthenius[*]Stenius Stangl, Pseudoasconiana, p. 69 est, hic[*]hic O, Arus.
Mess.: is rell.
qui nobis adsidet, Thermitanus, antea
multis propter summam virtutem summamque nobilitatem, nunc propter suam
calamitatem[*]summam calam. J. J. Hartman
atque istius
insignem iniuriam omnibus notus. huius hospitio Verres cum esset usus, et cum apud
eum non solum[*]non solum edd.: solum O
(in quo omittuntur, ut saepe, per incuriam verba sed etiam
habitasset): non modo solum πkb:
non modo vulg., prob. Stangl. Cf. §18 supra
Thermis saepenumero fuisset, sed etiam habitasset, omnia domo eius
abstulit quae paulo magis animum cuiuspiam aut oculos possent commovere. etenim
Sthenius ab adulescentia paulo studiosius haec[*]hanc O
compararat: supellectilem ex aere elegantiorem et Deliacam et Corinthiam, tabulas[*]et
tabulas O
pictas, etiam argenti bene facti, prout Thermitani
hominis facultates ferebant, satis. quae cum esset in Asia adulescens studiose, ut
dixi, compararat, non tam suae delectationis causa quam ad invitationes adventusque nostrorum
hominum, suorum[*]suorum om. cO1 (§54 supra)
amicorum atque hospitum.
quae posteaquam iste omnia abstulit, alia rogando, alia poscendo, alia sumendo,
ferebat Sthenius ut poterat; angebatur animi[*]angeb. animi (omni O) necess. VcO: angeb. (tangebatur bδ
) tamen animi dolore necess. pqkbδ
necessario quod domum eius exornatam et[*]et VO1: atque p rell.
instructam fere iam
iste reddiderat nudam atque inanem; verum tamen dolorem suum nemini impertiebat; praetoris
iniurias tacite, hospitis placide ferendas arbitrabatur.
interea iste cupiditate[*]iste cupid. VO1: cupid.
iste p rell.
illa sua nota atque apud omnis pervagata, cum
signa quaedam pulcherrima atque antiquissima Thermis in publico posita vidisset, adamavit; a
Sthenio petere coepit ut ad ea tollenda operam suam profiteretur seque[*]seseque V
adiuvaret. Sthenius vero non solum[*]non solum VO: non solum id p rell.
negavit, sed
etiam ostendit fieri id nullo modo posse ut signa antiquissima, monumenta P. Africani, ex
oppido Thermitanorum incolumi illa civitate imperioque populi Romani tollerentur.
35
etenim
ut simul Africani[*]Africani VO: P. Africani p
rell.
quoque humanitatem et aequitatem[*]et aequitatem VO: om. rell.
cognoscatis, oppidum Himeram
Carthaginienses quondam ceperant, quod fuerat in primis Siciliae clarum et ornatum. Scipio,
qui hoc dignum populo Romano arbitraretur[*]arbitrabatur O
,
bello confecto socios sua per nostram victoriam recuperare, Siculis omnibus Carthagine capta
quae potuit restituenda curavit. Himera deleta quos civis belli calamitas reliquos fecerat, ii
se[*]se VO: sese πb (Am. J. Ph. xxvi, 415) Thermis
conlocarant in isdem agri finibus neque[*]nec V
longe ab
oppido antiquo, et[*]et O: ii V (§155 infra): hi pb: ibi J. J.
Hartman
se patrum fortunas et[*]fortunas et V:
fortunam ac p Lgg.: (-unam et b)
dignitatem recuperare arbitrabantur cum illa maiorum ornamenta in eorum oppido conlocabantur.
erant signa ex aere complura; in his eximia
pulchritudine ipsa Himera in muliebrem figuram habitumque formata ex oppidi nomine et
fluminis. erat etiam Stesichori poetae statua senilis incurva cum libro summo, ut
putant, artificio facta, qui fuit Himerae[*]qui fuit H. cO: ab eo
qui fuit H. p rell.: qui floruit H. Colet:
qui fuit Himeraeus Bake, Kayser
, sed et est[*]et est cO et sic primo p: est rell. Graecia cO: in Gr. rell.
et fuit tota Graecia
summo propter ingenium honore et nomine. haec iste ad insaniam concupiverat.
etiam, quod paene praeterii, capella quaedam est, ea quidem mire, ut etiam nos qui
rudes harum rerum sumus intellegere possumus, scite facta et venuste. haec et alia
Scipio non neglegenter abiecerat, ut homo intellegens Verres auferre posset, sed Thermitanis
restituerat, non quo ipse hortos aut suburbanum aut locum omnino ubi ea poneret nullum
haberet, sed quod[*]quod cO: om.
rell.
, si domum abstulisset, non diu Scipionis appellarentur, sed eorum ad
quoscumque illius morte venissent: nunc iis locis posita sunt ut mihi semper Scipionis fore
videantur itaque dicantur.
36
haec
cum iste posceret[*]postea posceret O
agereturque ea res in
senatu, Sthenius vehementissime restitit multaque, ut in primis Siculorum in dicendo copiosus
est, commemoravit: urbem relinquere Thermitanis[*]Thermitanis cO1:
-os rell.
esse honestius quam pati tolli ex urbe monumenta
maiorum, spolia hostium, beneficia clarissimi viri, indicia societatis populi Romani atque
amicitiae. commoti animi sunt omnium; repertus est nemo quin[*]qui non O (§149 infra) mori diceret satius esse.
itaque hoc adhuc oppidum Verres invenit prope solum in orbe terrarum unde nihil
eius modi rerum de publico per vim, nihil occulte, nihil imperio, nihil gratia, nihil pretio
posset auferre. verum
[*]Verum Ob: verum tamen p vulg.
hasce eius cupiditates exponam alio loco; nunc ad
Sthenium revertar.
iratus iste vehementer Sthenio
atque[*]atque c: et Opqk (§95 infra): om. bδ
incensus hospitium ei renuntiat, domo eius emigrat atque adeo exit;
nam iam ante emigrarat. Eum autem statim[*]statim post suam habent bδ edd.
inimicissimi
Stheni domum suam invitant, ut animum eius in Sthenium inflammarent ementiendo aliquid et
criminando. hi autem erant inimici[*]et 7 inimici et Agathini del. J. J. Hartman
Agathinus,
homo nobilis, et Dorotheus, qui habebat in matrimonio Callidamam, Agathini eius filiam; de qua
iste audierat, itaque ad generum Agathini migrare maluit. Vna nox intercesserat cum iste
Dorotheum sic diligebat ut diceres omnia inter eos esse communia, Agathinum ita observabat ut
aliquem adfinem atque propinquum; contemnere etiam signum illud Himerae iam videbatur, quod
eum multo magis figura et liniamenta hospitae delectabant.
37
itaque
hortari homines coepit ut aliquid Sthenio periculi crearent criminisque confingerent.
dicebant se illi nihil habere quod dicerent. tum iste iis[*]is p: his vulg. (his iste b) aperte ostendit et confirmavit eos in Sthenium quidquid vellent[*]vellent
dicerent p et codd. pler.
, simul atque ad se detulissent,
probaturos. itaque illi non procrastinant, Sthenium statim educunt, aiunt ab eo
litteras publicas esse corruptas. Sthenius postulat ut, cum[*]cum cO: om. p rell. (v, §116) secum sui cives agant de
litteris publicis corruptis, eiusque rei legibus Thermitanorum actio sit, senatusque et
populus Romanus Thermitanis, quod semper in amicitia fideque mansissent, urbem agros legesque
suas reddidisset Publiusque Rupilius postea leges ita Siculis ex senatus consulto de x
legatorum sententia dedisset ut cives inter sese[*]se Ob
legibus suis agerent, idemque hoc haberet[*]haberet O: habuerit p rell.
Verres ipse in edicto: ut de his omnibus causis se ad
leges reiceret.
iste homo omnium aequissimus
atque a cupiditate[*]cupiditate cO: cupid. omni p rell.
remotissimus se cogniturum esse confirmat; paratum ad causam dicendam
venire hora nona iubet. non erat obscurum quid homo improbus ac nefarius cogitaret;
neque enim ipse satis occultarat, nec mulier tacere potuerat[*]potuerat O: poterat p rell.
. intellectum est id istum
agere ut, cum Sthenium sine ullo argumento ac sine teste damnasset, tum homo nefarius de
homine nobili atque id aetatis suoque hospite virgis supplicium crudelissime sumeret.
quod cum esset perspicuum, de amicorum hospitumque suorum sententia Thermis
Sthenius Romam profugit: hiemi fluctibusque sese committere maluit quam non istam communem
Siculorum tempestatem calamitatemque vitaret[*]vitaret O (iii, §99:
iv, §39): vitare rell. edd.
.
38
iste
homo certus et diligens ad horam nonam praesto est, Sthenium citari iubet. quem
posteaquam videt non adesse, dolore ardere atque iracundia furere coepit, Venerios
domum[*]domum cO: in domum p rell.
Stheni mittere, equis circum agros eius[*]equis cO: equites p rell.
villasque dimittere. itaque dum[*]dum cO: cum p rell.
exspectat quidnam sibi
certi adferatur, ante horam tertiam noctis de foro non discedit[*]discedit O: discessit p rell.
.
postridie mane descendit; Agathinum ad se vocat; iubet eum de litteris publicis in
absentem Sthenium dicere. erat eius modi causa ut ille ne sine adversario quidem
apud inimicum iudicem reperire posset quid diceret;
itaque
tantum verbo posuit, Sacerdote praetore Sthenium litteras publicas corrupisse. vix
ille hoc dixerat cum iste pronuntiat STHENIVM LITTERAS PVBLICAS CORRVPISSE VIDERI; et hoc
praeterea addit[*]addit cO: addidit p
rell.
homo Venerius novo modo nullo exemplo, OB EAM REM HS D VENERI ERYCINAE DE
STHENI BONIS SE[*]se add. Halm
EXACTVRVM, bonaque eius
statim coepit vendere; et vendidisset, si tantulum morae fuisset[*]si tant. morae fuisset
add. s.l. p2
quo minus ei pecunia illa numeraretur.
ea posteaquam numerata est, contentus hac
iniquitate iste non fuit; palam de sella ac tribunali[*]pron. de sella ac trib. O
pronuntiat, Sl QVIS ABSENTEM STHENIVM REI CAPITALIS REVM FACERE
VELLET, SESE EIVS NOMEN RECEPTVRVUM et simul ut ad causam accederet nomenque deferret,
Agathinum, novum adfinem atque hospitem, coepit hortari. tum ille clare omnibus
audientibus se[*]se O: sese p rell.
id non esse facturum, neque se usque eo Sthenio esse inimicum ut eum rei capitalis adfinem
esse diceret. hic tum[*]tum om. O
repente
Pacilius quidam, homo egens et levis, accedit; ait, si liceret, absentis nomen[*]absentis
nomen Op rell.: nom. abs. b vulg.
deferre se velle. iste vero et licere et fieri solere, et se recepturum; itaque
defertur; edicit statim ut Kalendis Decembribus adsit Sthenius Syracusis.
hic qui Romam pervenisset, satisque feliciter anni iam adverso
tempore navigasset, omniaque habuisset aequiora et placabiliora quam animum praetoris atque
hospitis, rem ad amicos suos detulit, quae, ut erat acerba atque indigna[*]et ind. O (§89 supra), sic videbatur omnibus.
39
itaque in senatu continuo Cn. Lentulus
et L. Gellius[*]L. Gellius cO: Lucullus pb,
Lucillus rell.
consules faciunt mentionem placere statui, si
patribus conscriptis videretur, ne absentes homines in provinciis rei fierent rerum
capitalium; causam Stheni totam et istius crudelitatem et iniquitatem senatum docent.
aderat in senatu Verres pater istius, et flens unum quemque
senatorum[*]senatorum O: -em p
rell.
rogabat ut filio suo parceret; neque tamen multum proficiebat; erat enim
summa voluntas senatus. itaque sententiae dicebantur: CVM STHENIVS ABSENS
REVS[*]absens reus pb vulg.: reus abs. Oqr
FACTVS ESSET, DE ABSENTE IVDICIVM NVLLVM FIERI[*]fieri nullum O
PLACERE, ET, Sl QVOD ESSET FACTVM, ID RATVM ESSE NON PLACERE.
eo die transigi nihil potuit, quod et id
temporis erat et ille pater istius invenerat homines qui dicendo tempus consumerent.
postea senex Verres defensores atque hospites omnis Stheni convenit, rogat eos
atque orat ne oppugnent filium suum, de Sthenio ne laborent; confirmat iis curaturum se esse
ne quid ei per filium suum[*]suum om. O1
noceretur; se
homines certos eius rei causa in Siciliam et terra et mari esse missurum. et erat
spatium dierum fere xxx ante Kalendas Decembris, quo die[*]die cO:
om. p rell.
iste ut Syracusis Sthenius adesset edixerat.
commoventur amici Stheni; sperant fore ut patris
litteris nuntiisque filius ab illo furore revocetur. in senatu postea causa non
agitur. veniunt ad istum domestici nuntii litterasque[*]litteras (sine que) O
a patre adferunt ante
Kalendas Decembris, cum isti etiam tum de Sthenio in integro[*]in integro cO1: integra rell.
tota res esset,
eodemque ei[*]ei om. O1
tempore de eadem re litterae
complures a multis eius amicis ac necessariis
adferuntur.
40
hic iste, qui prae cupiditate
neque offici sui neque periculi neque pietatis neque humanitatis rationem habuisset umquam,
neque in eo quod monebatur auctoritatem patris neque in eo quod rogabatur voluntatem
anteponendam putavit libidini suae, mane Kalendis Decembribus, ut edixerat, Sthenium citari
iubet. si abs te istam rem parens tuus alicuius
amici rogatu benignitate aut ambitione adductus[*]adductus cO1:
inductus rell.
petisset, gravissima tamen apud te voluntas
patris esse debuisset; cum vero abs te tui capitis causa peteret hominesque certos domo
misisset, hique eo tempore ad te venissent cum tibi in integro tota res esset, ne tum quidem
te potuit si non pietatis, at salutis tuae ratio ad officium sanitatemque reducere?
citat reum; non respondit; citat accusatorem; (attendite, quaeso, iudices, quanto
opere[*]quanto opere cp: quantopere rell.
istius amentiae fortuna ipsa adversata sit, et simul videte qui Stheni
causam casus adiuverit); citatus accusator, M. Pacilius, nescio quo casu non respondit, non
adfuit.
si praesens Sthenius reus esset factus,
si manifesto in maleficio teneretur, tamen, cum accusator non adesset, Sthenium condemnari non
oporteret. etenim si posset reus absente accusatore damnari[*]condemnari O1
, non ego a Vibone Veliam parvulo navigio inter fugitivorum ac
praedonum ac tua tela venissem, quo tempore omnis illa mea festinatio fuit cum periculo
capitis, ob eam causam ne tu ex reis eximerere si ego ad diem non adfuissem. quod
igitur tibi erat in tuo iudicio optatissimum, me cum citatus essem non adesse, cur Sthenio non
putasti prodesse oportere, cum eius accusator non adfuisset? itaque
[*]Ita O1
fecit ut exitus principio simillimus reperiretur: quem
absentem reum fecerat, eum absente accusatore condemnat.
41
nuntiabatur illi primis illis[*]isti Kayser
temporibus, id quod pater quoque ad eum pluribus verbis scripserat, agitatam rem esse in
senatu; etiam in contione tribunum plebis de causa Stheni, M. Palicanum, esse questum;
postremo me ipsum apud hoc collegium tribunorum plebis, cum eorum omnium edicto non liceret
Romae quemquam esse qui rei capitalis condemnatus esset, egisse causam Stheni, et, cum ita
rem[*]ita rem Vqr: rem ita Opb (Div. §1) exposuissem quem ad modum nunc apud vos, docuissemque
hanc damnationem duci non oportere, x tribunos plebis hoc statuisse, idque de[*]de VcO1: om. p rell.
omnium sententia
pronuntiatum esse, NON VIDERI STHENIVM lMPEDIRI EDICTO QVO MINVS EI ROMAE LICERET[*]Romae
liceret VO: liceret Romae p rell.
ESSE.
cum haec ad istum adferrentur,
pertimuit[*]pertimuit VcO: timuit p
rell.
aliquando et commotus est; vertit stilum in tabulis suis, quo facto causam
omnem evertit suam; nihil enim sibi reliqui fecit quod defendi aliqua ratione posset.
nam si ita defenderet, 'recipi nomen absentis licet; hoc fieri in
provincia nulla lex vetat[*]Recepi nomen absentis; licet hoc fieri in provincia, nulla lex
vetat Vpq
,' mala et improba defensione, verum aliqua tamen uti
videretur; postremo illo[*]illo Vp rell.: illo tamen (tn) O pr.: tamen illo corr.
m. 1 desperatissimo perfugio uti[*]uti profugio b
posset, se imprudentem fecisse, existimasse id licere[*]haec licere V
. quamquam haec perditissima defensio est, tamen
aliquid dici videretur. tollit ex tabulis id quod erat, et[*]et Vp: om. O
facit coram esse
delatum[*]coram esse delatum (§104 infra) VO1: corr. del. esse bδ
: coram omnibus esse πk
.
42
hic
videte in quot se laqueos[*]se laqueos VO: laq. se p rell.
induerit, quorum ex nullo se, iudices, umquam[*]se,
iudices, umquam scripsi: se videri (s.l.
umquam p2) p, et ita qk al. (Act. Pr. §38) expediet[*]expediret p
al.
. primum ipse in Sicilia saepe et[*]et (ante palam) Vp: om. O
palam de
loco superiore dixerat et in sermone multis demonstrarat licere nomen recipere absentis; se
exemplo[*]exemplo multorum V
fecisse quod[*]quod VO: id quod p (id fecisse quod q) fecisset. haec eum dictitasse priore actione et
Sex. Pompeius Chlorus dixit, de cuius virtute antea commemoravi, et Cn. Pompeius Theodorus,
homo et Cn. Pompei, clarissimi viri, iudicio plurimis maximisque in rebus probatissimus et
omnium existimatione ornatissimus[*]ornatissimus VO: om. pb al.
, et Posides Macro Soluntinus, homo summa nobilitate
existimatione virtute ornatissimus, et hac actione quam voletis multi dicent, et qui ex isto
ipso[*]ipso om. V
audierunt viri primarii nostri ordinis,
et alii qui interfuerunt cum absentis nomen reciperetur. deinde Romae, cum haec
acta res[*]cum haec ac... (sic desinens) V:
cum res esset acta pb vulg.: cum acta res (om. esset) O
esset in senatu, omnes istius amici, in
his etiam pater eius hoc defendebat, licere fieri; saepe esse factum; iste[*]iste cO1: istum p rell.
quod fecisset aliorum
exemplo institutoque fecisse.
dicit praeterea
testimonium tota Sicilia, quae in communibus postulatis civitatum omnium consulibus edidit,
rogare atque orare patres conscriptos ut statuerent ne absentium nomina reciperentur.
qua de re Cn. Lentulum, patronum Siciliae, clarissimum adulescentem, dicere
audistis, Siculos, cum se causam quae sibi in senatu pro his agenda esset docerent, de Stheni
calamitate questos esse, propterque hanc iniuriam quae Sthenio facta esset eos statuisse ut
hoc quod dico postularetur.
quae cum ita essent,
tantane amentia praeditus atque audacia fuisti ut in re tam clara, tam testata, tam abs te
ipso pervulgata tabulas publicas corrumpere auderes? at quem ad modum corrupisti?
nonne ita ut omnibus nobis tacentibus ipsae tuae te[*]tuae te O: te
om. pqb: te tuae vulg. (post condemnare ed. Rom.) tabulae condemnare possent?
cedo
[*]cedo cO: om.
rell.
, quaeso, codicem, circumfer, ostende. videtisne totum
hoc[*]hoc totum O
nomen, coram ubi facit delatum, esse in
litura? quid fuit istic antea scriptum? quod mendum ista litura correxit?
quid a nobis, iudices, exspectatis argumenta huius criminis? nihil
dicimus; tabulae sunt in medio, quae se corruptas atque interlitas esse clamant.
ex istis[*]istis p codd. praeter
O (his) etiam tu rebus effugere te posse confidis, cum te nos non opinione
dubia, sed tuis vestigiis persequamur, quae tu in tabulis publicis expressa ac recentia
reliquisti? is mihi etiam Sthenium litteras publicas corrupisse causa incognita
iudicavit, qui defendere non poterit[*]poterit Pluyg. edd.: potuit
cO: potuerit b rell. (§180 infra) se non in[*]in Lamb.: ex codd. (om. cO) ipsius Stheni nomine
litteras publicas corrupisse?
43
videte porro aliam amentiam; videte ut, dum expedire sese vult, induat.
cognitorem adscribit Sthenio—quem? cognatum aliquem aut propinquum?
non. Thermitanum aliquem, honestum hominem ac nobilem? ne id quidem.
at Siculum, in quo aliquis splendor dignitasque esset? neminem.
quid
[*]Quid ergo (g suprascr. o) O
igitur? civem Romanum. cui hoc probari potest?
cum esset Sthenius civitatis suae nobilissimus, amplissima cognatione, plurimis
amicitiis, cum praeterea tota Sicilia multum auctoritate et gratia posset, invenire neminem
Siculum potuit qui pro se[*]pro se om. O
cognitor fieret?
hoc probabis? an ipse civem Romanum maluit? cedo cui Siculo,
cum is reus fieret, civis Romanus cognitor factus umquam sit. omnium praetorum
litteras qui ante te[*]te om.
δ (antea b) fuerunt profer,
explica; si unum inveneris, ego hoc tibi, quem ad modum in tabulis scriptum habes, ita gestum
esse concedam.
at, credo, Sthenius hoc sibi
amplum[*]amplum O1: amplum esse p
rell.
putavit, eligere ex civium Romanorum numero, ex amicorum atque hospitum
suorum copia, quem cognitorem daret. quem delegit? quis in tabulis scriptus est? C.
Claudius C. F. Palatina. non quaero quis hic sit Claudius, quam splendidus, quam
honestus, quam idoneus propter cuius auctoritatem et dignitatem Sthenius ab omnium Siculorum
consuetudine discederet et civem Romanum cognitorem daret. nihil horum quaero;
fortasse enim Sthenius non splendorem hominis, sed familiaritatem secutus est.
quid? si omnium mortalium Sthenio nemo[*]nemo Sthenio O, ut
videtur
inimicior quam hic C. Claudius cum semper tum in his ipsis rebus et
temporibus fuit, si de litteris corruptis contra venit, si contra omni ratione pugnavit, utrum
potius pro Sthenio inimicum cognitorem esse factum an te ad Stheni periculum inimici eius
nomine abusum esse credemus?
44
ac ne
qui[*]qui Opb al.: quis vulg.
forte
dubitet cuius modi hoc[*]hoc O1: om. p
rell.
totum sit negotium, tametsi iam dudum omnibus istius improbitatem
perspicuam esse confido, tamen paulum etiam attendite. videtis illum subcrispo
capillo, nigrum, qui eo vultu nos intuetur ut sibi ipse peracutus esse videatur[*]ut
sibi... esse videatur s. l. p2
[*]videatur esse O (§61 supra), qui tabulas tenet, qui
scribit, qui monet, qui proximus est. is est Claudius, qui in Sicilia sequester
istius, interpres, confector negotiorum, prope conlega Timarchidi numerabatur, nunc obtinet
eum locum ut vix Apronio illi de familiaritate concedere videatur, ei qui[*]ei qui coni. Benedict: et qui codd.
se non
Timarchidi sed ipsius Verris conlegam et socium esse dicebat.
dubitate etiam, si potestis, quin eum iste potissimum ex omni
numero delegerit cui hanc[*]hanc cO: om.
rell. (hanc cognitoris falsi om. b al.) cognitoris falsi
improbam personam imponeret, quem et huic inimicissimum et sibi amicissimum[*]amicissimum
cO1: amicum rell.
esse arbitraretur!
hic vos dubitabitis, iudices, tantam istius audaciam, tantam crudelitatem, tantam
iniuriam vindicare? dubitabitis exemplum illorum iudicum[*]illorum iudicum Oπ
: iud. ill. b
vulg.
sequi qui damnato Cn. Dolabella damnationem Philodami Opuntii resciderunt,
quod is non absens reus factus esset, quae res iniquissima atque[*]atque Opq: et bδ
acerbissima est, sed cum ei legatio iam Romam a suis civibus esset data? quod illi
iudices multo in leviore causa statuerunt aequitatem secuti, vos id statuere in gravissima
causa, praesertim aliorum auctoritate iam confirmatum, dubitabitis[*]dubitatis cO (ut supra Oδ
)?
45
at
quem hominem, C. Verres, tanta tam insigni iniuria adfecisti? quem hominem absentem de
litteris corruptis causa incognita condemnasti[*]quem... condemnasti cO (probat Ziel. p. 144): om. rell.
(om. p 15 de litteris—absentem ex
homoeoteleuto: dein post adfecisti suppl.
p2 cuius absentis nomen recepisti)? cuius absentis nomen recepisti? quem
absentem non modo sine crimine et sine teste, verum etiam sine accusatore damnasti?
quem hominem? di immortales! non dicam amicum tuum[*]tuum s.
l. p2
, quod apud homines clarissimum est, non hospitem, quod sanctissimum est;
nihil enim minus libenter de Sthenio commemoro, nihil aliud in eo quod reprehendi possit
invenio nisi quod homo frugalissimus atque integerrimus te, hominem plenum stupri flagiti
sceleris, domum suam invitavit, nisi quod, qui C. Mari, Cn. Pompei, C. Marcelli, L. Sisennae,
tui defensoris, ceterorum virorum[*]virorum cO: om. rell.
fortissimorum hospes fuisset atque esset, ad eum numerum
clarissimorum hominum tuum quoque nomen adscripsit[*]adscripserit pq
bδ
.
quare de hospitio violato et de tuo isto scelere nefario[*]scelere nefario
Opq: nef. scel. b rell.
nil[*]nil
scripsi, Ziel. secutus (p. 144)
queror; hoc dico non iis qui Sthenium norunt, hoc est nemini eorum qui in Sicilia
fuerunt,—nemo enim ignorat quo hic in civitate sua splendore, qua apud omnis Siculos dignitate
atque existimatione sit; sed ut illi quoque qui in ea provincia non fuerunt intellegere
possint in quo homine tu[*]tu p rell.: om.
O
statueris exemplum eius[*]eius pq: huius O1 bδ
modi, quod cum propter
iniquitatem rei tum etiam propter hominis dignitatem acerbum omnibus atque intolerandum
videretur.
46
estne Sthenius is qui, omnis honores domi suae facillime cum adeptus esset,
amplissime ac magnificentissime gessit, qui oppidum non maximum maximis ex pecunia sua locis
communibus monumentisque decoravit, cuius de meritis in rem publicam Thermitanorum Siculosque
universos fuit aenea tabula fixa Thermis in curia, in qua publice erat de huius beneficiis
scriptum et incisum? quae tabula tum imperio tuo revulsa, nunc a me tamen
deportata[*]deportata CO1: report. rell.
est, ut omnes huius[*]huius Cp rell.: eius O
honores inter suos et amplitudinem possent cognoscere.
estne hic qui apud Cn. Pompeium, clarissimum
virum, cum accusatus esset, quod propter C. Mari familiaritatem et hospitium contra rem
publicam sensisse eum inimici et accusatores eius dicerent, cumque[*]cumque πk: cum quo CO1: quod cum bδ
magis invidioso crimine quam vero arcesseretur, ita a[*]a om.
C
Cn. Pompeio absolutus est ut in eo ipso iudicio Pompeius hunc hospitio suo
dignissimum statueret[*]statueret COb (ut coni.
Ernesti): statuerit rell.
? ita porro laudatus
defensusque ab omnibus Siculis ut idem Pompeius non ab homine solum, sed etiam a provincia
tota se huius absolutione inire gratiam arbitraretur? postremo estne hic qui et
animum in rem publicam habuit eius modi et tantum auctoritate apud suos civis[*]cives suos
qr
potuit ut perficeret in Sicilia solus te praetore, quod
non modo Siculus nemo sed ne Sicilia quidem tota potuisset, ut ex oppido Thermis nullum
signum, nullum ornamentum, nihil ex sacro[*]nihil ex sacro p rell.:
om. CO
, nihil de publico attingeres, cum praesertim et essent
multa praeclara et tu omnia concupisses?
denique
nunc vide quid inter te, cuius nomine apud Siculos dies festi aguntur[*]dies festi aguntur
C (agitantur Vp rell.: §154 infra): festi dies aguntur O primo, corr. m.
1 et praeclara illa Verria celebrantur, cui[*]cui Cp rell.:
cuius V
statuae Romae stant inauratae a communi
Siciliae[*]Siciliae V: Sicilia Cp rell.
(§154 infra), quem ad modum inscriptum videmus, datae—vide,
inquam, quid inter te et hunc Siculum, qui abs te est, patrono Siciliae, condemnatus,
intersit. hunc civitates ex Sicilia permultae testimonio suo legationibusque ad eam
rem missis publice laudant: te, omnium Siculorum patronum, una Mamertina civitas, socia
furtorum ac flagitiorum tuorum, publice laudat—ita tamen novo more ut legati
laedant[*]legati laedant V rell.: om.
CO1
, legatio laudet—ceterae quidem civitates publice litteris legationibus
testimoniis accusant, queruntur, arguunt: si tu absolutus sis, se funditus eversas[*]se
funditus eversas CO (prob. Ziel. p. 194):
fund. ev. (om. se) p rell.: se ev. fund. V (Am. J. Ph. xxvi, p.
422) esse arbitrantur.
47
hoc
de homine ac de huius bonis etiam in Eryco[*]Eryco Vπ
: Erico CO
monte monumentum
tuorum furtorum, flagitiorum[*]ante flagitiorum habet V furtorum (§114 supra: ii, §2: iii,
§84) crudelitatisque posuisti, in quo Stheni Thermitani nomen adscriptum est.
vidi argenteum Cupidinem cum lampade. quid tandem habuit argumenti aut
rationis res quam ob rem in eo potissimum Sthenianum praemium poneretur? utrum hoc signum
cupiditatis tuae an tropaeum necessitudinis atque hospiti an amoris indicium esse voluisti?
faciunt hoc homines[*]hoc homines C: homines hoc qr (sed cum signis transp.): habent Vp2 hoc supra lineam: om.
b
quos in summa nequitia non solum libido et voluptas, verum etiam ipsius
nequitiae fama delectet[*]delectet C: delectat Vpb
, ut multis in locis notas ac vestigia suorum flagitiorum relinqui velint.
ardebat amore illius hospitae propter quam
hospiti iura violarat; hoc non solum sciri tum, verum etiam commemorari semper volebat; itaque
ex illa ipsa re quam accusante Agathino gesserat Veneri potissimum deberi praemium statuit,
quae illam totam accusationem iudiciumque conflarat. putarem
[*]Putaram CO
te gratum in deos si hoc donum Veneri non de Stheni
bonis[*]bonis om. CO
dedisses, sed de tuis; quod facere
debuisti, praesertim cum tibi illo ipso anno a Chelidone venisset hereditas.
hic ego, si hanc causam non omnium Siculorum
rogatu recepissem, si hoc a me muneris non universa provincia poposcisset, si me animus atque
amor in rem publicam existimatioque offensa nostri ordinis ac iudiciorum non hoc facere
coegisset, atque haec una causa fuisset quod amicum atque hospitem meum Sthenium, quem ego in
quaestura mea singulariter[*]singulare CO1
dilexissem, de
quo optime existimassem, quem in provincia existimationis meae studiosissimum cupidissimumque
cognossem[*]cognossem π: cognoscerem kδ
: cognoscere O
,
tam crudeliter scelerate nefarieque tractasses, tamen digna causa videretur cur inimicitias
hominis improbissimi susciperem, ut hospitis salutem fortunasque defenderem.
fecerunt hoc multi apud maiores nostros, fecit etiam nuper
homo clarissimus, Cn. Domitius, qui M. Silanum, consularem hominem, accusavit propter
Aegritomari Transalpini hospitis iniurias. putarem me idoneum qui exemplum sequerer
humanitatis atque offici, proponeremque spem meis hospitibus ac necessariis quo tutiorem sese
vitam meo praesidio victuros esse arbitrarentur; cum vero in communibus iniuriis totius
provinciae Stheni quoque causa contineatur, multique uno tempore a me hospites atque amici
publice privatimque defendantur, profecto vereri non debeo ne quis hoc quod facio non
existimet me summi offici ratione impulsum coactumque[*]coactumque malit
abesse Zielinski (p. 194) suscepisse.
48
atque ut aliquando de rebus ab isto
cognitis iudicatisque et de[*]de om. O1
iudiciis datis
dicere desistamus, et, quoniam facta istius in his generibus infinita sunt, nos modum aliquem
et finem orationi nostrae criminibusque faciamus, pauca ex aliis generibus sumemus. Audistis ob ius dicendum Q. Varium dicere procuratores suos isti
centum triginta[*]triginta O1: et trig. p
rell.
milia nummum dedisse, meministis Q. Vari[*]Valerii cO1
testimonium, remque hanc totam C. Sacerdotis, hominis ornatissimi,
testimonio comprobari, scitis Cn. Sertium, M. Modium, equites Romanos, sescentos praeterea
civis Romanos multosque Siculos dixisse se[*]se cO: om. p rell.
isti pecuniam ob ius dicendum dedisse. de
quo crimine quid ego disputem, cum id[*]id cO: om. rell.
totum positum sit in testibus? quid porro argumenter, qua de re
dubitare nemo possit? an hoc dubitabit quisquam omnium, quin is venalem in Sicilia
iuris dictionem habuerit qui Romae totum edictum atque omnia decreta vendiderit? et quin is ab
Siculis ob decreta interponenda pecunias ceperit, qui M. Octavium Ligurem pecuniam ob ius
dicendum poposcerit?
quod enim iste[*]iste
cO1: est rell. (p in
ras.) praeterea genus pecuniae cogendae praeteriit? quod non ab omnibus aliis
praeteritum excogitavit? ecqua[*]ecqua p rell. praeter O in quo est
hec quaere: ecquae Halm, Muell.
res apud civitates Siculas
expetitur, in qua aut honos aliquis sit aut potestas aut procuratio, quin eam rem tu ad tuum
quaestum nundinationemque hominum traduxeris?
49
Dicta
sunt priore actione et privatim et publice testimonia; legati Centuripini, Halaesini,
Catinenses, Panhormitanique dixerunt, multarum praeterea civitatum, iam vero privatim plurimi.
quorum ex testimoniis cognoscere potuistis tota Sicilia per triennium neminem ulla
in civitate senatorem factum esse gratiis[*]gratis codd. (Zielinski, p. 186), neminem, ut leges eorum sunt, suffragiis,
neminem nisi istius imperio aut litteris; atque in his omnibus senatoribus cooptandis non modo
suffragia nulla fuisse, sed ne genera quidem spectata esse ex quibus in eum ordinem cooptari
liceret, neque census neque aetates neque cetera Siculorum iura valuisse; quicumque senator voluerit[*]voluerit Naugerius:
voluerat codd.
fieri, quamvis puer, quamvis indignus, quamvis
ex eo loco ex quo non liceret, si is pretio apud istum idoneus
vinceret[*]idoneus vinceret c, unde Garat. Madv. idoneos vinc.:
idon. inveniret falsa transcript. O Sed habet V idone. esset, unde Klotz idon. esset ut vinc., Kayser idon.
esset vinceret. Codd. πbk
habent lect. interp. fieret idoneus vinceret, vel ut vinceret,
ubi repetitio fieret... factum esse prorsus ferri
non potest. Ego cod. V secutus duas clausulas in unam coiisse puto, et ita legendum
esse: quamvis non idoneus esset, si is pretio apud istum vinceret (§124 infra) Cf. Cl. Rev. xviii, p. 25, factum esse semper; non modo Siculorum nihil in hac re valuisse leges,
sed ne ab senatu quidem populoque Romano datas. quas enim leges sociis amicisque
dat is qui habet imperium a populo Romano, auctoritatem legum dandarum ab senatu, eae
debent[*]eae debent p al. Habet O (pro ab
sen. eae debent) miram lectionem abferiam ace: an ab senatu, eas necesse est...? et populi Romani et senatus existimari.
Halaesini pro multis ac magnis suis maiorumque suorum in
rem publicam nostram meritis atque beneficiis suo iure nuper, L. Licinio Q. Mucio consulibus,
cum haberent inter se controversias de senatu cooptando, leges ab senatu nostro petiverunt.
decrevit senatus honorifico senatus consulto ut iis[*]is Ob: his p vulg.
C. Claudius Appi filius
pulcher praetor de senatu cooptando leges conscriberet. C. Claudius, adhibitis
omnibus Marcellis qui tum erant, de eorum sententia leges Halaesinis dedit, in quibus multa
sanxit de aetate hominum, ne qui[*]ne qui p (ut
c: falso Zumpt): iniqui O1
minor
xxx annis natus, de quaestu, quem qui fecisset ne legeretur, de censu, de ceteris rebus: quae
omnia ante istum praetorem et nostrorum magistratuum auctoritate et Halaesinorum summa
voluntate valuerunt. ab isto et praeco, qui voluit, illum ordinem pretio mercatus
est, et pueri annorum senum septenumque denum senatorium nomen nundinati sunt; et quod
Halaesini, antiquissimi et fidelissimi socii atque amici, Romae impetrarant, ut apud se ne
suffragiis quidem fieri liceret, id pretio ut fieri posset effecit.
50
Agrigentini de
senatu cooptando Scipionis leges antiquas habent, in quibus et illa eadem sancta sunt et hoc
amplius: cum Agrigentinorum duo genera sint, unum veterum, alterum colonorum quos T.
Manlius[*]L. cO1
praetor ex senatus consulto de oppidis
Siculorum deduxit Agrigentum, cautum est in Scipionis legibus ne plures essent in
senatu[*]in senatu cO: om. p rell.
ex colonorum numero quam ex vetere[*]veterum Hotom.
Agrigentinorum. iste, qui omnia iura pretio exaequasset omniumque rerum
dilectum[*]delictum p: delectum b
edd.
atque discrimen pecunia sustulisset, non modo illa quae erant aetatis
ordinis quaestusque permiscuit, sed etiam in his duobus generibus civium novorum veterumque
turbavit.
nam cum esset ex vetere[*]vetere
codd.: veterum vulg.
numero quidam
senator demortuus, et cum ex utroque genere par numerus reliquus esset, veterem cooptari
necesse erat legibus, ut is amplior numerus esset. quae cum ita se res
haberet[*]haberent π
, tamen ad istum emptum
venerunt illum locum senatorium non solum veteres, verum[*]verum VO: sed p rell.
etiam novi. fit ut pretio
novus vincat litterasque a praetore adferat Agrigentum. Agrigentini ad istum legatos mittunt
qui eum leges doceant consuetudinemque omnium annorum demonstrent, ut iste intellegeret ei se
illum locum[*]locum illum V
vendidisse cui ne[*]cui neque
V
commercium quidem esse oporteret; quorum oratione iste, cum
pretium iam accepisset, ne tantulum quidem commotus est.
idem fecit Heracleae[*]Heracliae O (v, §129).
nam eo quoque colonos P. Rupilius deduxit, legesque similis de cooptando senatu
et[*]et VO: ac p rell.
de numero
veterum ac novorum dedit. ibi non solum iste ut apud ceteros pecuniam accepit, sed
etiam genera veterum ac novorum numerumque
permiscuit.
51
nolite exspectare dum omnis
obeam oratione mea civitates: hoc uno complector[*]complector VcO:
compl. crimine pb: compl. nomine al.
omnia, neminem isto praetore senatorem fieri potuisse nisi qui isti pecuniam
dedisset[*]pecuniam isti dedisset Zielinski (p. 194).
hoc idem transfero in magistratus, curationes, sacerdotia; quibus in rebus non
solum hominum iura, sed etiam deorum immortalium religiones omnis repudiavit. Syracusis lex
est de religione, quae in annos singulos Iovis sacerdotem sortito capi iubeat, quod apud illos
amplissimum sacerdotium putatur:
cum suffragiis tres ex
tribus generibus creati sunt, res revocatur ad sortem. perfecerat iste imperio ut
pro suffragio Theomnastus, familiaris suus, in tribus illis renuntiaretur: in sorte, cui
imperare non potuerat[*]potuerat Vπk: potuerāt O: poterat b
vulg.
, exspectabant homines quidnam acturus esset. homo, id quod erat
facillimum, primo vetat sortiri: iubet extra sortem Theomnastum renuntiari. negant
id Syracusani per religiones sacrorum ullo modo fieri posse, fas denique negant esse.
iubet iste sibi legem recitari[*]recitari VcO: legi p rell.
. recitatur; in qua scriptum erat ut, quot
essent renuntiati, tot in hydriam sortes conicerentur; cuium[*]cuium c, civium O1: cuius p rell.
nomen exisset, ut is haberet id sacerdotium. iste homo ingeniosus et peracutus,
'optime,' inquit, 'nempe scriptum ita[*]ita scriptum Ob
est, QVOT RENVNTIATI ERVNT. quot ergo, inquit, sunt[*]inquit
sunt cO: sunt inquit πk: inquit om. bδ
renuntiati?' respondent, 'tres.'
'numquid igitur oportet nisi tres sortis conici, unam educi?' 'nihil.'
conici iubet tres, in quibus omnibus esset inscriptum nomen Theomnasti.
fit clamor maximus, cum id universis indignum ac nefarium videretur.
ita Iovis illud sacerdotium amplissimum per hanc rationem Theomnasto datur.
52
Cephaloedi
mensis est certus, quo mense sacerdotem maximum creari oporteat. erat eius honoris
cupidus Artemo quidam, Climachias cognomine, homo sane locuples et domi nobilis.
sed is fieri nullo modo poterat si Herodotus quidam adesset: ei locus ille atque
honos in illum annum ita deberi putabatur ut ne Climachias quidem contra diceret.
res ad istum defertur et istius more deciditur: toreumata sane nota et pretiosa
auferuntur. Herodotus Romae erat; satis putabat se ad comitia tempore venturum si pridie
venisset. iste, ne aut alio mense ac fas erat comitia haberentur, aut Herodoto
praesenti honos adimeretur, (id quod iste non laborabat, Climachias minime volebat),
excogitat—dixi iam dudum, non est homo acutior quisquam nec fuit—excogitat, inquam, quem ad
modum mense illo legitimo comitia haberentur nec tamen Herodotus adesse posset.
est consuetudo Siculorum ceterorumque Graecorum, quod suos
dies mensisque congruere volunt cum solis lunaeque ratione, ut non numquam, si quid discrepet,
eximant unum aliquem diem aut summum biduum ex mense, quos illi exaeresimos dies nominant;
item non numquam uno die longiorem mensem faciunt[*]Fort.
faciant aut biduo. quae cum iste[*]cum iste cO:
iste cum pb
cognosset novus astrologus, qui non tam caeli
rationem quam caelati argenti duceret, eximi iubet non diem ex mense, sed ex anno unum
dimidiatumque mensem hoc modo ut, quo die verbi causa esse oporteret Idus Ianuarias, is eo
die[*]is eo die scripsi: ī eo die cO: eo
die p: in eum diem Wesenberg
Kalendas
Martias proscribi iuberet[*]proscribi iuberet cO: proscriberet rell.
: itaque fit omnibus recusantibus et
plorantibus[*]plorantibus cO: implorantibus rell.
. dies is erat legitimus comitiis habendis. eo modo
sacerdos Climachias renuntiatus est.
Herodotus cum
Roma[*]ab Roma O1
revertitur, diebus[*]diebus cO: dies p rell.
, ut ipse putabat, xv
ante comitia, offendit eum mensem qui consequitur mensem[*]qui cons. mensem cO: om. p rell.
comitialem, comitiis iam
abhinc[*]abhinc pb: ab me qr al.: ante coni. Halm
xxx diebus[*]diebus xxx O
factis[*]factis pO: habitis p2
s. l., b rell.
. tunc Cephaloeditani fecerunt[*]fecerunt cO: decrerunt p rell.
intercalarium
xxxxv[*]et 9 xlv p: xxxv c
dies longum, ut reliqui menses in suam rationem reverterentur.
hoc si Romae fieri posset, certe aliqua ratione expugnasset iste ut dies xxxxv
inter binos ludos tollerentur, per quos solos iudicium fieri posset[*]potest O1
.
53
iam
vero censores quem ad modum isto praetore in Sicilia[*]isto pr. in Sic. Oπ
: in Sic. isto pr. b
vulg.
creati sint, operae pretium est cognoscere. ille enim est
magistratus apud Siculos qui diligentissime mandatur a populo propter hanc causam, quod omnes
Siculi ex censu quotannis tributa conferunt[*]omnes... conferuntKays.: quod cum omnes conferant Bake,
in censu habendo potestas omnis aestimationis habendae summaeque faciendae[*]faciendae cO: faciundae p rell.
censori
permittitur. itaque et populus cui maximam fidem suarum rerum habeat maxima cura
deligit, et propter magnitudinem potestatis hic magistratus a populo summa ambitione
contenditur.
in ea re iste[*]iste cO: om. rell.
nihil obscure
facere[*]facere om. cO1
voluit, non in sortitione fallere
neque dies de fastis eximere. nihil sane vafre nec malitiose facere conatus est;
sed ut studia cupiditatesque honorum atque ambitiones ex omnibus civitatibus[*]omnibus
civitatibus p rell. praeter O (hominibus civitatibusque)
tolleret[*]tollerentur O
, quae res evertendae rei publicae
solent[*]solerent Bake
esse, ostendit sese in omnibus
civitatibus censores esse facturum.
tanto
mercatu praetoris indicto concurritur undique ad istum Syracusas; flagrabat domus
tota[*]tota domus O
praetoria studio hominum et cupiditate;
nec mirum omnibus comitiis tot civitatum unam in domum revocatis, tantaque ambitione
provinciae totius in uno cubiculo inclusa. exquisitis palam pretiis et
licitationibus factis, discribebat[*]describebat codd.
censores binos in singulas civitates Timarchides. is suo labore suisque
accessionibus huius negoti atque operis molestia[*]molestia cO:
molestiam p rell.
consequebatur ut ad istum sine ulla
sollicitudine summa pecuniae[*]pecuniae cO: pecunia p rell.
referretur. iam hic Timarchides quantam
pecuniam fecerit plane adhuc cognoscere non potuistis; verum tamen priore[*]in priore O
actione quam varie, quam improbe praedatus esset, multorum
testimoniis[*]testimoniis cO1: ex test. p
rell.
cognovistis.
54
sed
ne miremini qua ratione hic tantum apud istum libertus potuerit, exponam vobis breviter quid
hominis sit, ut et istius nequitiam qui illum secum habuerit, eo praesertim numero ac loco, et
calamitatem provinciae cognoscatis. in mulierum corruptelis et in omni eius modi
luxuria atque nequitia mirandum in modum reperiebam hunc Timarchidem ad istius flagitiosas
libidines singularemque nequitiam natum atque aptum fuisse; investigare, adire, appellare,
corrumpere, quidvis facere in eius modi rebus quamvis callide, quamvis audacter, quamvis
impudenter; eundem mira quaedam excogitare genera furandi; nam ipsum Verrem tantum avaritia
semper hiante atque imminente fuisse, ingenio et cogitatione nulla, ut quicquid sua sponte
faciebat, item ut vos Romae cognovistis, eripere potius quam fallere videretur.
haec vero huius erat ars et malitia miranda, quod
accuratissime[*]accuratissime cO: acutissime pb
vulg.
tota provincia quid cuique accidisset[*]quid cuique accidisset cO: om. p rall.
, quid cuique opus esset,
indagare[*]esset necesse indagare pb al.
et odorari
solebat; omnium adversarios[*]omn. adversarios cO: om. p rell.
, omnium inimicos diligenter cognoscere, conloqui,
attemptare; ex utraque parte causas[*]causas om. O, secl. Muell.:
causa pq (om. parte): causas et coni. Klotz (ex utraque causas parte b)
voluntates perspicere, facultates et copias; quibus opus esset metum offerre, quibus expediret
spem ostendere; accusatorum et quadruplatorum quicquid erat, habebat in potestate; quod cuique
negoti conflare[*]conflare cO: conflari p
rell.
volebat, nullo labore faciebat; istius omnia decreta imperia litteras
peritissime et callidissime venditabat.
ac non
solum erat administer istius cupiditatum, verum etiam ipse sui meminerat, neque solum nummos,
si qui isti exciderant, tollere solebat, ex quibus pecuniam maximam fecit, sed etiam
voluptatum flagitiorumque istius ipse reliquias colligebat. itaque in Sicilia non
Athenionem, qui nullum oppidum cepit, sed Timarchidem fugitivum omnibus[*]in omnibus Halm. auct. Kayser.
oppidis per triennium scitote regnasse; in
Timarchidi potestate sociorum populi Romani antiquissimorum atque amicissimorum liberos,
matres familias, bona fortunasque omnis fuisse. is igitur, ut dico, Timarchides in
omnis civitates accepto pretio censores dimisit: comitia isto praetore censorum ne simulandi
quidem causa fuerunt.
55
iam
hoc impudentissime: palam—licebat enim videlicet legibus—singulis censoribus denarii
treceni[*]treceni Muell.: trecenti p vulg.
(praeter O= ċcccċ om. denarii ad
statuam praetoris imperati sunt. censores cxxx facti sunt; pecuniam illam ob
censuram contra leges clam[*]clam s. l. p2
dederunt; haec
denarium[*]denarium iterum om. O
XXXVIIII milia palam
salvis legibus contulerunt in statuam. primum quo tantam pecuniam? deinde quam ob
rem censores ad statuam tibi conferebant? ordo aliqui censorum est, conlegium,
genus aliquod hominum? nam aut publice civitates istos honores habent aut, si
homines, generatim[*]aut si hom. gen. scripsi: aut si gen. hom. codd. pler.: aut generatim hom. b vulg.
,
ut aratores, ut mercatores, ut navicularii; censores quidem qui magis quam aediles?
ob beneficium? ergo hoc fatebere, abs te haec petita esse—nam empta non
audebis dicere; te eos magistratus hominibus benefici, non rei publicae causa permisisse?
hoc cum tute fateare, quisquam dubitabit quin tu istam apud populos provinciae
totius invidiam atque offensionem non ambitionis[*]ambitionis tollendae Pluyg.. Kays. (§132 supra) neque beneficiorum
conlocandorum, sed pecuniae conciliandae causa susceperis?
itaque illi censores fecerunt idem quod in nostra re publica solent ii qui per
largitionem magistratus adepti sunt: dederunt operam ut ita potestatem gererent ut illam
lacunam rei familiaris explerent. sic census habitus est te praetore ut eo censu
nullius civitatis res publica posset[*]possit V
administrari; nam locupletissimi cuiusque censum[*]censum VcO:
census p rell.
extenuarant[*]hauserant cO
[*]extenuarunt... auxerunt Ziel. (p. 194), tenuissimi auxerant. itaque in tributis
imperandis tantum oneris plebi imponebatur ut, etiamsi homines[*]omnes V
tacerent, res ipsa illum censum repudiaret, id quod intellegi facillime re
ipsa[*]re ipsa om. O: Ziel. l.c.
potest.
56
nam L. Metellus, qui, posteaquam
ego inquirendi causa in Siciliam veni, repente L. Laetili adventu istius non modo amicus,
verum etiam cognatus factus est,—is, quod videbat istius censu[*]census cO
stari nullo modo posse, eum censum observari iussit qui viro fortissimo
atque innocentissimo, Sex. Peducaeo, praetore habitus esset. erant enim tum
censores legibus facti delecti a suis civitatibus, quibus, si quid commisissent, poenae
legibus erant constitutae. te autem praetore
quis[*]quis O: qui rell.
censor aut
legem metueret qua non tenebatur, quoniam creatus lege non erat, aut animadversionem tuam,
cum[*]cum pb vulg.: qui O: qui cum V (= cum: ut enim nimirum = nimirum §154 infra) id quod abs te emerat vendidisset? teneat iam
sane meos testis Metellus, cogat alios laudare, sicut in multis conatus est; modo haec faciat
quae facit. quis enim umquam tanta a quoquam contumelia, quis tanta ignominia
adfectus est? Quinto quoque anno Sicilia tota censetur. erat
[*]Erat enim O
censa praetore Peducaeo; quintus annus cum in te
praetorem[*]in te praetorem edd. V secuti (in
quo est in te pop. ro. = PR): te praetore p
rell.
incidisset, censa denuo est[*]denuost V
.
postero anno L. Metellus mentionem tui census fieri vetat; censores dicit de
integro sibi creari placere; interea Peducaeanum censum observari iubet. hoc si
tuus inimicus fecisset[*]etsi b fecisset VO: tibi fecisset pqb al.: tibi ante
tuus r
, tamen, si animo aequo[*]equo animo Vb
provincia tulisset, inimici iudicium grave videretur.
fecit amicus recens et cognatus voluntarius; aliter enim, si provinciam retinere,
si salvus ipse in provincia vellet esse, facere non potuit. exspectas etiam quid hi
iudicent?
57
si tibi magistratum abrogasset, minore ignominia te adfecisset quam cum ea quae
in magistratu gessisti sustulit atque inrita iussit esse. neque in hac re sola fuit
eius modi, sed, antequam ego in Siciliam veni, in maximis rebus ac plurimis; nam et Heraclio
Syracusanos[*]Syracusanos O1: -o p
rell.
tuos illos palaestritas bona restituere iussit, et Epicrati Bidinos, et
pupillo Drepanitano A. Claudium, et, nisi mature Laetilius in Siciliam cum litteris venisset,
minus xxx diebus Metellus totam trienni praeturam tuam rescidisset.
et quoniam de ea pecunia quam tibi ad statuam
censores contulerunt dixi, non mihi praetermittendum videtur ne illud quidem genus pecuniae
conciliatae quam tu a civitatibus statuarum nomine coegisti. video enim eius
pecuniae summam esse pergrandem, ad HS viciens[*]vicies Garat.:
tricies Zumpt (ċXXċ LXI cO: cxxx pq al. §§142, 165): tantum conficietur[*]conficietur cO: conficitur rell.
ex testimoniis et
litteris civitatum. et
[*]et (ante litteris) O1: ac rell.
iste hoc concedit nec potest
aliter dicere. quare cuius modi putamus esse illa quae negat, cum haec tam improba
sint[*]sint Prisc.: sunt codd.
quae
fatetur[*]fateatur Prisc.
? quid enim vis
constitui? consumptam esse istam omnem[*]istam omnem Op al.: omn.
istam b vulg.
pecuniam in statuis? fac ita esse;
tamen hoc ferendum nullo modo est, tantam a[*]a O: ab p rell.
sociis pecuniam auferri ut omnibus in[*]in omnibus O
angiportis praedonis improbissimi statua ponatur[*]statua
ponatur cO1: statuae ponantur p rell.
,
qua vix tuto transiri posse videatur[*]transiri posse videatur cO:
transire posse videamur p rell.
.
58
verum
ubi tandem aut in quibus statuis ista tanta pecunia consumpta est? 'consumetur,'
inquies. scilicet exspectemus legitimum illud quinquennium; si hoc intervallo non
consumpserit, tum denique nomen eius de pecuniis repetundis statuarum nomine deferemus.
reus est maximis plurimisque criminibus in iudicium vocatus: HS[*]HċSċ xx O,
ut l. 19 viciens ex hoc uno genere captum[*]captum O1 edd. (cf. §20 supra):
capta p rell.
videmus. si condemnatus eris, non,
opinor, id ages ut ista pecunia in quinquennio consumatur in statuis; sin absolutus eris, quis
erit tam amens qui te ex tot tantisque criminibus elapsum post quinquennium statuarum nomine
arcessat[*]accersat V
? ita si neque adhuc
consumpta[*]consumpta adhuc b
est ista pecunia[*]est
ista pec. VO1: ista pec est p rell.
et
est perspicuum non consumptum iri, licet iam intellegamus inventam esse rationem quare et iste
HS viciens ex hoc[*]ex hoc V: om.
rell.
uno genere conciliarit et ceperit, et ceteri— si hoc[*]hoc si V
a vobis erit comprobatum—quam volent magnas hoc nomine pecunias
capere possint; ut iam videamur non a pecuniis capiendis homines absterrere[*]abstinere cO
, sed, cum genera quaedam pecuniarum capiendarum[*]capiend.
Vπb: capiund. edd.
comprobarimus, honesta nomina turpissimis rebus imponere.
etenim, si C. Verres HS c milia[*]HS c milia coni. Zumpt: H.S. xx O: hscci33 V: H.S. cxx milia πb
populum verbi gratia Centuripinum poposcisset eamque ab iis
pecuniam abstulisset, non, opinor, esset dubium quin eum, cum id planum fieret, condemnari
necesse esset. quid? si eundem populum HS cc milia poposcit eaque coegit atque
abstulit, num idcirco absolvetur quod adscriptum est eam pecuniam datam statuarum nomine?
non, opinor; nisi forte id agimus, non ut magistratibus nostris moram
accipiendi[*]accipiundi O
, sed ut sociis causam dandi
adferre[*]afferre cO1: auferre p
rell.
videamur.
quodsi quem statuae magno opere delectant, et si quis earum honore aut gloria
ducitur, is haec tamen constituat necesse est, primum averti pecuniam domum non placere,
deinde ipsarum statuarum modum quendam esse oportere, deinde illud, certe ab invitis exigi non
oportere[*]non oportere exigi b
.
59
ac[*]Age cO1
de avertenda pecunia quaero abs
te utrum ipsae civitates solitae sint statuas tibi faciundas[*]faciendas O
locare ei cui possent optima condicione locare[*]locare om. O
, an[*]an codd.: et Pluyg.: aut Muell.
aliquem
procuratorem[*]procuratorem O1: curatorem rell.
praeficere qui statuis faciundis praeesset, an tibi, an cui[*]an cui
codd.: aut cui Lamb., edd. recc.
tu
imperasses, adnumerare pecuniam? nam si per eos statuae fiebant a quibus tibi iste
honos habebatur, audio; sin Timarchidi pecunia numerabatur, desine, quaeso, simulare te, cum
in[*]in om. O al.
manifestissimo[*]manifestissimo cO: manifesto p rell.
furto teneare,
gloriae studiosum ac monumentorum fuisse.
quid vero? modum statuarum haberi nullum placet? atqui habeatur
necesse est.
etenim sic considerate. Syracusana
civitas, ut eam potissimum nominem, dedit ipsi statuam—est honos—et patri—bella haec pietatis
et quaestuosa simulatio—et filio—ferri hoc potest, hunc enim puerum non oderant; verum
quotiens et quot nominibus a Syracusanis statuas auferes? Vt in foro statuerent, abstulisti,
ut in curia, coegisti, ut pecuniam conferrent in eas statuas quae Romae ponerentur imperasti;
ut idem darent homines aratorum nomine, dederunt; ut idem pro parte in commune Siciliae
conferrent, etiam id contulerunt. Vna civitas cum tot nominibus pecuniam contulerit idemque
hoc civitates ceterae fecerint, nonne[*]nonne O: non rell.
res ipsa vos admonet ut putetis[*]ut putetis om. O
modum aliquem huic cupiditati constitui oportere?
quid? si hoc voluntate sua nulla civitas fecit, si omnes imperio, metu, vi, malo
adductae tibi[*]tibi om. O
pecuniam statuarum nomine
contulerunt, per deos immortalis, num cui dubium esse poterit quin, etiamsi statuerit accipere
ad statuas licere, idem tamen statuat eripere certe non licere?
primum igitur in hanc rem testem totam Siciliam citabo, quae mihi
una voce statuarum nomine magnam[*]magnam om. O
pecuniam per
vim coactam esse demonstrat[*]demonstret O
. nam
legationes omnium civitatum in postulatis communibus, quae fere omnia ex tuis iniuriis nata
sunt, etiam hoc ediderunt, VT STATVAS NE CVI, NISI CVM IS DE PROVINCIA DECESSISSET,
POLLICERENTVR.
60
tot praetores in Sicilia
fuerunt, totiens apud maiores nostros Siculi senatum adierunt, totiens hac memoria: tamen
huiusce novi postulati genus atque principium tua praetura attulit.quid enim tam novum non solum re, sed genere ipso postulandi? nam
cetera quae sunt in isdem postulatis de iniuriis tuis sunt nova, sed tamen non[*]non om. πb novo om.
O
novo modo postulantur. rogant et orant Siculi patres conscriptos ut
nostri magistratus posthac decumas lege Hieronica vendant. tu primus contra
vendideras. audio. ne in cellam quod imperatur aestiment. hoc
quoque propter tuos ternos denarios nunc primum postulatur, sed genus ipsum postulandi non est
novum. ne absentis nomen recipiatur. ex Stheni calamitate et tua natum
est iniuria. cetera non colligam. sunt omnia Siculorum postulata eius
modi ut crimina collecta in unum reum te esse videantur, quae tamen omnia novas iniurias
habent, sed postulationum formulas usitatas;
hoc postulatum
de statuis ridiculum esse videatur ei[*]ei om. O1 (Prisc. ii. p. 147) qui rem sententiamque
non perspiciat. postulant enim, non uti[*]uti cO: ut rell.
ne cogantur statuere; quid igitur? ut ipsis ne liceat.
quid est hoc? petis a me, quod in tua potestate est, ut id tibi facere ne liceat;
pete potius ne quis te invitum polliceri aut facere cogat. 'nihil egero[*]egero
πk: rogo c: ego rogo O1: ergo bδ
,' inquit; 'negabunt enim omnes se coegisse; si me
salvum esse vis, mihi impone istam vim ut omnino mihi ne liceat polliceri.' ex tua
praetura primum haec est nata postulatio; qua cum utuntur, hoc significant atque adeo aperte
ostendunt, sese ad statuas tuas[*]tuas cO: om.
rell.
pecuniam metu ac malo coactos invitissimos contulisse.
quid? si hoc non dicant, tibi[*]tibi om.
O1
non necesse sit ipsi id confiteri? vide et perspice qua defensione
sis usurus: iam intelleges hoc tibi de statuis confitendum
esse.
61
mihi enim renuntiatur ita constitui
a tuis patronis, hominibus ingeniosis, causam tuam, et ita eos abs te[*]ita eos abs te pb al.: eos ita (cum signis transp. et praeterea
punctis subscr. del. ita m. 1) abs te ita O: eos ita abs te vulg.
institui et doceri, ut quisque
ex provincia Sicilia gravior homo atque honestior testimonium vehementius dixerit,
sicuti[*]sicuti Siculi codd. praeter O
multi primarii viri
multa dixerunt, te statim hoc istis tuis defensoribus dicere, 'inimicus est
propterea quod arator est.' itaque uno genere, opinor, circumscribere habetis in
animo genus hoc aratorum, quod eos infenso animo atque inimico venisse dicatis quia fuerit in
decumis iste vehementior. ergo aratores inimici omnes et adversarii sunt[*]sunt
om. πbk est eorum Oπb: eorum est vulg.
: nemo est eorum quin[*]qui non O (§88 supra) perisse te cupiat? omnino praeclare te habes
cum is ordo atque id hominum genus, quod optimum atque honestissimum est, a quo uno et summa
res publica[*]resp. πk: reip. Ob
et illa provincia maxime continetur, tibi est inimicissimum.
verum esto; alio loco de aratorum animo et
iniuriis videro; nunc, quod mihi abs te datur, id accipio, eos tibi esse inimicissimos.
nempe ita dicis: propter decumas. concedo: non quaero, iure an iniuria
sint inimici. quid ergo? illae quid[*]quid (post illae)
cO1: om. p rell.
sibi statuae
equestres inauratae volunt, quae populi Romani oculos animosque maxime offendunt, propter
aedem Volcani? nam inscriptum[*]inscriptum cO: scriptum rell.
esse video quandam ex his statuis[*]statuis O: statuam p rell.
aratores dedisse.
si honoris causa statuam dederunt, inimici non sunt; credamus testibus; tum enim
honori tuo, nunc iam religioni suae consulunt. sin autem metu coacti dederunt,
confiteare necesse est te in provincia pecunias[*]pecunias O: om. pqk
statuarum nomine per vim ac metum coegisse. Vtrum tibi
commodum est elige.
62
equidem libenter hoc iam crimen de statuis relinquam, ut mihi tu illud concedas,
quod tibi honestissimum est, aratores tibi ad statuam honoris tui causa voluntate sua
contulisse. da mihi hoc; iam tibi maximam partem defensionis praecideris; non enim
poteris aratores tibi iratos esse atque inimicos dicere. O causam singularem! o defensionem
miseram ac perditam! nolle hoc accipere reum ab accusatore, et eum reum qui praetor in Sicilia
fuerit, aratores ei statuam sua voluntate statuisse, aratores de eo bene existimare, amicos
esse, salvum[*]salvum O: salvum esse b al.
(§15 supra), et in mg. O m. 1 cupere!
metuit ne hoc vos existimetis; obruitur enim aratorum testimoniis. Vtar eo quod
datur.
certe hoc vobis ita iudicandum est, eos
qui isti inimicissimi sunt[*]sint pq
, ut ipse existimari
vult, ad istius honores atque monumenta pecunias voluntate sua non contulisse.
atque ut hoc totum facillime intellegi possit, quem voles eorum testium quos
produxero, qui ex[*]ex cO: e V: in pbδ
Sicilia testes
sunt[*]sunt VO: sint p rell.
, sive
togatum[*]togatum c cod. Cuiac. (rogatum O1): civem Romanum Vp rell.
sive Siculum, rogato, et
eum qui tibi inimicissimus esse videbitur, qui se spoliatum abs te[*]abs te om. V
esse[*]esse om. pqb
dicet, ecquid suo nomine in tuam statuam contulerit; neminem reperies qui neget; etenim omnes
dederunt.
quemquam igitur putas dubitaturum quin
is quem tibi inimicissimum esse oporteat, qui abs te gravissimas iniurias[*]iniurias suppl. s.l. post acceperit p2. et ita q
acceperit, pecuniam statuae nomine dederit vi atque imperio adductus, non officio ac
voluntate? huius
[*]Huius scripsi V secutus et Lamb. in
mg.: et huius rell. edd.
ego pecuniae, iudices, quae
permagna est impudentissimeque coacta ab invitis, non habui rationem neque habere
potui,—quantum ab aratoribus, quantum ab negotiatoribus qui Syracusis, qui Agrigenti, qui
Panhormi, qui Lilybaei negotiantur esset coactum: eam iam[*]eam iam scripsi: quoniam codd. praeter O (ut iam): quam iam Schoell
intellegitis ipsius quoque confessione ab invitissimis
coactam[*]coactum O Forte, quantum... est coactum, tantum iam
intell.... coactum esse (Cl. Rev. xviii, p.
25) esse.
63
venio
nunc ad civitates Siciliae, de quibus facillime iudicium fieri[*]iudicium fieri Vp rell. praeter O (fieri iud.) voluntatis potest. an
etiam Siculi inviti contulerunt? non est probabile. etenim sic C. Verrem
praeturam in Sicilia gessisse constat ut, cum utrisque satis facere non posset, et Siculis et
togatis, offici potius in socios quam ambitionis in civis rationem duxerit. itaque
eum non solum PATRONVM illius[*]illius VO1: istius p rell.
insulae, sed etiam SOTERA inscriptum vidi Syracusis.
hoc quantum est? ita magnum ut Latine uno verbo exprimi non possit.
is est nimirum SOTER qui salutem dedit. huius nomine etiam dies festi
agitantur, pulchra illa Verria, non quasi Marcellia, sed pro Marcelliis, quae illi istius
iussu sustulerunt; huius fornix in foro Syracusis est, in quo nudus filius stat, ipse autem ex
equo nudatam ab se provinciam prospicit; huius statuae locis omnibus[*]locis omnibus VOp al.: omnibus locis c: omnibus bδ
, quae hoc demonstrare
videantur, prope modum non minus multas statuas istum posuisse Syracusis quam abstulisse; huic
etiam Romae videmus in basi statuarum maximis litteris incisum, A COMMVNI
SICILIAE[*]Siciliae cOp al.: Sicilia Vδ
(§§114, 145, 168) DATAS.
64
quam
ob rem qui hoc probare potes[*]probare potes V: probare potest O: probari potest pb vulg.
cuiquam,
tantos honores habitos esse ab invitis? hic tibi etiam multo magis quam paulo ante
in aratoribus videndum et considerandum est quid velis[*]velis VO1:
vis p rell.
. Magna res est utrum tibi Siculos publice
privatimque amicos an inimicos existimari velis. si inimicos, quid te futurum est?
quo confugies? ubi nitere? modo aratorum, honestissimorum hominum ac
locupletissimorum et[*]hom. ac locupl. et om. p al.
Siculorum et civium Romanorum, maximum numerum abs te abalienasti: nunc de Siculis civitatibus
quid ages? dices tibi Siculos esse amicos? qui poteris? qui, quod nullo in homine
antea fecerant[*]fecerant VO: fecerunt p
vulg.
, ut in eum publice testimonium dicerent,—cum praesertim ex ea provincia
condemnati sint complures qui ibi praetores fuerunt[*]fuerint O
, duo soli absoluti,—hi nunc veniunt cum litteris, veniunt cum mandatis,
veniunt cum testimoniis publicis; qui, si te publice laudarent[*]laudarent publice V
, tamen id more potius suo quam merito tuo facere viderentur,
hi[*]ii V (ut l. 19): et O (§86 supra) cum de tuis
factis[*]factis s.l. p2
publice conqueruntur, nonne hoc
indicant, tantas esse iniurias ut multo maluerint de suo more decedere quam de tuis moribus
non dicere?
confitendum igitur est[*]igitur
est Vp: est igitur Ob al. necessario tibi O
tibi necessario Siculos inimicos esse, qui quidem
et[*]et om. VO
in te gravissima postulata
consulibus ediderint[*]ediderint cO: ediderunt Vp al.
, et me ut hanc causam salutisque suae defensionem susciperem
obsecrarint[*]obsecrarint cO et V ut videtur: obsecrarunt p rell.
; qui cum a praetore prohiberentur, a quattuor
quaestoribus impedirentur, omnium minas atque omnia pericula prae salute sua levia
duxerint[*]duxerint ck: duxerunt Vp
rell.
; qui priore actione ita testimonia graviter vehementerque
dixerint[*]dixerint ck: dixerunt Vp
rell.
ut Artemonem Centuripinum legatum et publice testem Q. Hortensius[*]Q.
om. V
accusatorem, non testem esse diceret. etenim
ille cum propter virtutem et fidem cum Androne, homine honestissimo et certissimo, tum etiam
propter eloquentiam legatus a suis civibus electus est, ut posset multas istius et varias
iniurias quam apertissime vobis planissimeque explicare.
65
dixerunt Halaesini, Catinenses,
Tyndaritani, Hennenses, Herbitenses, Agyrinenses, Netini[*]Netineuses codd. praeter O: om. b enumerare O: et
num. c: numerare rell.
, Segestani:
enumerare omnis non est necesse. scitis quam multi et[*]quam multi et om. cO1
quam multa priore actione dixerint: nunc et illi et
reliqui dicent. omnes denique hoc in hac causa
intellegent, hoc animo esse Siculos ut, si in istum animadversum non sit, sibi relinquendas
domos ac sedes suas et ex Sicilia decedendum atque adeo fugiendum esse arbitrentur.
hos homines tu persuadebis ad honorem atque amplitudinem tuam pecunias maximas
voluntate sua contulisse? credo, qui te in tua civitate incolumem esse nollent, hi
monumenta tuae formae ac nominis in suis civitatibus esse cupiebant. res
declarabit[*]declarabit cO: -avit p
rell.
ut cupierint. iam dudum enim mihi nimium tenuiter Siculorum erga
te voluntatis argumenta colligere videor, utrum statuas voluerint tibi statuere an coacti
sint[*]utrum... coacti sintPluygers (Ziel. p. 194).
de quo hoc[*]hoc CO: om. rell.
homine auditum est umquam, quod tibi
accidit, ut eius in provincia statuae in locis publicis positae, partim etiam in aedibus
sacris, per vim et per universam multitudinem deicerentur? tot homines in Asia
nocentes, tot in Africa, tot in Hispania, Gallia, Sardinia, tot in ipsa Sicilia fuerunt: ecquo
de homine hoc umquam audivistis[*]audivistis CO1: audiimus,
audivimus p rell.
? novum est, iudices, in Siculis
quidem et in omnibus Graecis monstri simile. non crederem hoc de statuis nisi
iacentis revulsasque vidissem, propterea quod apud omnis Graecos hic mos est, ut honorem
hominibus habitum in monumentis eius modi non nulla religione deorum consecrari arbitrentur.
itaque Rhodii, qui[*]qui CO: cum p al.
prope soli bellum illud superius cum
Mithridate rege gesserint[*]gesserint C rell. praeter O
(gesserunt), omnisque eius copias acerrimumque impetum moenibus litoribus classibusque
suis exceperint[*]exceperint C rell.: exceperunt Zumpt, edd.
, tamen, cum ei regi inimici praeter ceteros essent, statuam eius,
quae erat apud ipsos[*]istos CO1
in celeberrimo urbis loco,
ne tum quidem in ipsis urbis periculis attigerunt. ac
[*]Ac CO1: om. rell.
forsitan vix convenire videretur, quem
ipsum hominem cuperent evertere, eius effigiem simulacrumque servare; sed tamen videbam, apud
eos cum essem, et religionem esse quandam in his rebus a maioribus traditam, et hoc
disputari[*]disputari CO1: -are p
rell.
, cum statua se eius[*]eius CO: non p: vero b rell.
habuisse temporis
rationem quo posita esset, cum homine eius quo gereret bellum atque hostis
esset.
66
videtis igitur consuetudinem
religionemque Graecorum, quae monumenta hostium in bello ipso soleat defendere, eam summa in
pace praetoris[*]i ptores p.r. pb al.:
P.R.C: pop. Rom. O
populi Romani
statuis praesidio non fuisse. Tauromenitani, quorum est
civitas foederata, homines quietissimi, qui maxime ab iniuriis nostrorum magistratuum remoti
consuerant[*]consuerant CO: -everant p
rell.
esse praesidio foederis,—hi tamen istius evertere statuam non
dubitarunt[*]dubitarunt Cpb: -averunt rell.
; qua abiecta basim tamen in foro manere voluerunt, quod gravius in istum
fore putabant si scirent homines statuam eius a Tauromenitanis esse deiectam quam si nullam
umquam positam esse arbitrarentur. Tyndaritani deiecerunt in foro et eadem de[*]de om. pqb
causa equum inanem reliquerunt. Leontinis, misera in
civitate atque inani, tamen istius in gymnasio statua deiecta est. nam quid ego de
Syracusanis loquar? quod non[*]non om. CO
est proprium
Syracusanorum, sed et[*]et (ante commune) CO: om. rell.
illorum et commune conventus illius ac
prope totius provinciae. quanta illuc[*]illuc C rell.:
illic O1
multitudo, quanta vis hominum convenisse dicebatur
tum cum statuae sunt illius[*]illius C codd.: istius edd.
deiectae et eversae! at quo loco!
celeberrimo ac religiosissimo, ante ipsum Serapim, in primo aditu vestibuloque
templi. quod nisi Metellus hoc tam graviter egisset atque illam rem imperio
edictoque prohibuisset, vestigium statuarum istius in tota Sicilia nullum esset relictum.
atque ego hoc non vereor, ne quid horum non
modo impulsu verum omnino adventu meo factum esse videatur. omnia ista ante facta
sunt non modo quam ego Siciliam, verum etiam quam iste Italiam attigit. dum ego in
Sicilia sum, nulla statua deiecta est: posteaquam illinc decessi[*]decessi C: discessi pb edd. (Div. §2: ii §172: v §7), quae sint[*]sint C: sunt
pb edd.
gesta
cognoscite.
67
Centuripinorum senatus decrevit populusque
iussit ut, quae statuae Verris[*]Verris C: C. Verris rell. edd. (Am. J. Ph. xxvi. 412) ipsius
et patris eius[*]eius CO1: om. rell.
et filii essent, eas quaestores demoliendas locarent, dumque ea demolitio[*]molitio CO1 ne minus triginta COq: xxx ne (non b) minus pbk
fieret, senatores ne minus
triginta adessent. videte gravitatem civitatis ac dignitatem. neque eas
in urbe sua statuas esse voluerunt quas inviti per vim atque imperium dedissent, neque
eius[*]eius om. π
hominis
in quem ipsi cum gravissimo testimonio publice, quod numquam antea, Romam mandata legatosque
misissent; et id[*]id om. CO
gravius esse[*]esse CO: om. rell.
putarunt si publico
consilio, quam si per vim multitudinis factum esse
videretur. cum hoc consilio statuas Centuripini publice sustulissent, audit
Metellus; graviter fert; evocat ad se Centuripinorum magistratus[*]Centuripinum magistratum
codd. praeter CO
et decem primos; nisi restituissent statuas,
vehementer minatur[*]minatur COb: his minatur π
. illi ad senatum renuntiant: statuae, quae
istius causae nihil prodessent, reponuntur; decreta Centuripinorum, quae de statuis erant
facta, non tolluntur[*]decreta... tolluntur CO: om. p rell.
. hic ego aliud alii concedo: Metello, homini sapienti,
prorsus non possum ignoscere si quid stulte facit. quid? ille hoc putabat Verri
criminosum fore, si statuae eius[*]stat. eius CO: eius stat. pb edd.
essent deiectae, quod saepe vento aut aliquo casu fieri
solet? non erat in hoc neque crimen ullum neque reprehensio. ex quo
igitur crimen atque accusatio nascitur? ex hominum iudicio et voluntate.
68
ego,
si Metellus statuas Centuripinos reponere[*]Centur. reponere CO:
rep. Centur. pb vulg.
non coegisset, haec[*]haec Cp: hoc Ob
dicerem, videte,
iudices, quantum et quam acerbum dolorem sociorum atque amicorum animis inusserint istius
iniuriae, cum Centuripinorum amicissima ac[*]ac pqb: om. CO: et vulg.
fidelissima civitas,
quae tantis officiis cum populo Romano coniuncta est ut non solum rem publicam nostram, sed
etiam in quovis homine privato nomen ipsum Romanum[*]Romanum CO:
-orum p rell.
semper dilexerit, ea publico consilio atque
auctoritate iudicarit C. Verris statuas esse in urbe sua non oportere. recitarem
decreta Centuripinorum; laudarem illam civitatem[*]laudarem illa decreta civitatem CO1: fort. laudarem illa decreta, laudarem illam
civitatem, id quod verissime possem; commemorarem decem milia civium esse[*]civium
esse CO: esse civium π: esse om. bδ
Centuripinorum,
fortissimorum fidelissimorumque sociorum; eos omnis hoc statuisse, monumentum istius in sua
civitate nullum esse oportere.
haec tum dicerem,
si statuas Metellus non reposuisset: velim quaerere nunc ex ipso Metello, quidnam sua vi et
auctoritate mihi ex hac oratione praeciderit. eadem opinor omnia convenire.
neque enim, si maxime statuae deiectae essent ego eas[*]ego eas CO: eas ego p vulg.
vobis possem iacentis
ostendere; hoc uno uterer, civitatem tam gravem iudicasse statuas[*]iudicasse statuas COp: stat. iud. b edd.
C. Verris
demoliendas. hoc mihi Metellus non eripuit; haec[*]hoc Ob
etiam addidit, ut quererer, si mihi videretur, tam iniquo iure sociis atque
amicis imperari ut iis ne in suis quidem beneficiis libero iudicio uti liceret, vos
rogarem[*]vos rogarem CO: ut vos rog. p
rell.
ut coniecturam faceretis qualem in his[*]his codd.: iis edd. post Gruterum
rebus in me L. Metellum
fuisse putaretis, in quibus rebus[*]rebus om. CO: ego seclusi
obesse mihi posset, cum in hac re tam aperta
cupiditate fuerit, in qua nihil obfuit. sed ego Metello non irascor neque ei suam
vacationem[*]vacationem CO: vagat. pq
rell.: purgationem Naug. Iord.
eripio, qua ille apud
omnis utitur, ut nihil malitiose neque consulto fecisse videatur.
69
iam
igitur est ita perspicuum ut negare non possis nullam tibi statuam voluntate cuiusquam datam,
nullam pecuniam statuarum nomine nisi vi expressam et coactam. quo quidem in
crimine non illud solum intellegi volo, te ad statuas HS viciens[*]HS
viciensut §141 supra: HS ∞ ∞ C: HS ċcxxċ milia p
coegisse, sed multo etiam illud
magis, quod simul demonstratum[*]demonstratum CO: -andum p rell.
est quantum[*]est quantum om.
CO1
odium in te[*]in te CO: om. pb
vulg.
aratorum, quantum omnium Siculorum sit et fuerit. in quo quae
vestra defensio futura sit coniectura adsequi non queo.
'oderunt Siculi; togatorum enim causa multa feci.' at hi[*]At hi
p edd.: At hii C: Ali V
quidem acerrimi inimici[*]inimici CO:
inimicissimique p rell.
sunt. 'inimicos habeo civis
Romanos, quod sociorum commoda ac iura defendi.' at socii in hostium numero
sese[*]numero sese (se b) abs COb: numeros
se abs V: numero (s) abs πk
abs te habitos queruntur. 'aratores inimici sunt
propter decumas.' quid? qui agros immunis liberosque arant[*]erant VO
, cur oderunt? cur Halaesini, cur Centuripini, cur Segestani,
cur Halicyenses? quod genus hominum, quem numerum, quem ordinem proferre
possum[*]possis bδ
qui te
non oderit, sive civium Romanorum sive Siculorum? ut, etiamsi causas[*]causas VCO: causam (causa p) p
rell.
cur te oderint non possim[*]possim COp al.:
possum V
dicere, tamen illud dicendum putem, quem omnes
mortales oderint, eum vobis quoque[*]vobis quoque COp al.: quoque
vobis Vb
odio esse oportere.
an hoc dicere audebis, utrum de te aratores[*]utrum negotiatores post aratores add. Garaton.: cf. ll. 17, 23 (§188 infra), utrum denique Siculi
universi bene existiment, aut[*]aut edd.: an CO (§144 supra) quo modo existiment[*]aut (an) quo
modo existiment CO: om. V rell.
, ad
rem id non pertinere? neque tu hoc dicere audebis, nec si cupias[*]cupias CO: cupies Vp rell.
licebit; eripiunt
enim[*]enim CO: om. Vπb
tibi istam orationem contemnendorum Siculorum atque
aratorum[*]contemnendorum... aratorum Garat. auct. secl.
Muell.
statuae illae equestres, quas tu paulo ante quam ad urbem venires poni
inscribique iussisti, ut omnium inimicorum[*]inimicorum V rell.:
iniquorum CO (fort. recte; cf. i, §19; v, §177) tuorum animos accusatorumque tardares.
quis enim tibi molestus esset aut quis appellare te[*]appellare
te V: appellaret C: appellare rell.
auderet, cum videret statuas ab negotiatoribus[*]a
negot. Vb
, ab aratoribus[*]ab arat. Vpb: om. COq
, a communi Siciliae[*]Sicilia VC (corr. -ae) O (§§114,
145, 154 supra) positas[*]positas V: om. COp rell.
? quod est aliud in illa
provincia genus hominum? nullum. ergo ab universa provincia,
generatimque a[*]a COpb: ab Vqr
singulis eius partibus, non solum diligitur, sed etiam ornatur. quis hunc attingere
audeat? potes
[*]Potest VC
igitur dicere nihil
tibi obesse oportere aratorum, negotiatorum, Siculorumque[*]que om.
V
omnium testimonia, cum eorum nominibus in statuarum inscriptione oppositis
omnem te speraris[*]speraris VCO: sperabis rell.
invidiam atque infamiam tuam posse exstingere? an, quorum tu
auctoritate[*]tu auct. VCO: auct. tu p
rell.
statuas cohonestare tuas conatus es, eorum ego dignitate accusationem meam
comprobare non potero?
Nisi forte quod apud publicanos gratiosus fuisti, in ea
re spes te aliqua consolatur. quae gratia ne quid tibi prodesse posset ego mea
diligentia perfeci; ut etiam obesse deberet tu tua sapientia
curasti.
70
etenim rem totam, iudices,
breviter cognoscite. in scriptura Siciliae pro magistro est quidam L. Carpinatius,
qui et sui quaestus causa, et fortasse quod sociorum interesse arbitrabatur, bene penitus in
istius familiaritatem sese dedit. is cum praetorem circum omnia fora sectaretur
neque ab eo umquam discederet, in eam[*]eam om. CO
iam
venerat familiaritatem consuetudinemque
[*]consuetudinem CO: familiaritatem consuetudinemque p
rell.
in[*]in om. (post -em)
CO
vendendis istius decretis et iudiciis transigendisque
negotiis, ut prope alter Timarchides numeraretur; hoc erat
etiam capitalior, quod idem pecunias iis[*]his COpb
qui ab
isto aliquid mercabantur faenori dabat. ea autem faeneratio erat eius
modi[*]huius modi Cb
, iudices, ut etiam is quaestus huic
cederet; nam quas pecunias ferebat iis[*]iis p: is Cb: his O
expensas quibuscum contrahebat,
eas[*]eas C (aea O): om. rell.
aut scribae istius aut Timarchidi aut etiam isti ipsi[*]isti ipsi
COb: ipsi isti p rell.
referebat
acceptas. idem praeterea pecunias istius extraordinarias grandis suo nomine
faenerabatur.
hic primo[*]primo om. CO
Carpinatius, antequam in istius familiaritatem
tantam[*]fam. tantam CO: tant. fam. p
rell.
pervenisset[*]perveniret π
,
aliquotiens ad socios litteras de istius iniuriis miserat; Canuleius vero, qui in portu
Syracusis operas dabat, furta quoque istius permulta nominatim ad socios perscripserat, ea
quae sine portorio Syracusis erant exportata; portum autem et scripturam eadem societas
habebat. ita factum est ut essent permulta quae ex societatis litteris dicere in
istum et proferre possemus.
verum
accidit[*]accedit CO1 (ii, i, §4) ut Carpinatius, qui iam
cum isto summa consuetudine, praeterea re ac ratione coniunctus esset, crebras postea litteras
ad socios de istius summis officiis in rem communem beneficiisque mitteret. etenim
cum iste omnia quaecumque Carpinatius postulabat facere ac decernere solebat, tum ille
etiam[*]ille etiam CO1b: etiam ille pr
plura scribebat ad socios, ut, si posset, quae antea[*]ante C
scripserat, ea plane[*]ea quae... ea plane CO
exstingueret. ad extremum vero, cum iste iam
decedebat, eius modi litteras ad eos misit: ut huic frequentes obviam prodirent,
gratias[*]gratias CO1: gratiasque p
rell.
agerent, facturos se[*]se CO: esse p rell.
si quid imperasset studiose pollicerentur.
itaque socii fecerunt vetere instituto publicanorum, non quo istum ullo honore
dignum arbitrarentur, sed quod sua interesse putabant se memores gratosque existimari: gratias
isti egerunt, Carpinatium saepe ad se de eius officiis litteras misisse dixerunt.
71
iste
cum respondisset ea se libenter fecisse operasque Carpinati magno opere[*]magno opere C: magnopere pb al. (i, §27: ii, §28)
laudasset, dat amico suo cuidam negotium, qui tum magister erat eius societatis, ut diligenter
caveret atque prospiceret ne quid esset in litteris sociorum quod contra caput suum aut
existimationem[*]caput suum aut exist. CO1: suum caput atque
exist. πb rell.
valere
posset. itaque ille multitudine sociorum remota decumanos convocat, rem defert.
statuunt illi atque decernunt ut eae[*]eae C: he Opqb
litterae quibus existimatio C. Verris laederetur
removerentur, operaque daretur ne ea res C. Verri fraudi esse posset.
si ostendo hoc decrevisse[*]decrevisse COb: decresse πk
decumanos, si planum facio hoc decreto remotas esse litteras, quid exspectatis amplius?
possumne magis rem[*]magis rem COp al.: rem magis b edd.
iudicatam adferre, magis reum condemnatum in iudicium
adducere? at quorum iudicio condemnatum! nempe eorum quos ii qui
severiora iudicia desiderant arbitrantur[*]arbitrentur (arbitrarentur b) res iudicari codd. praeter CO
res iudicare oportere
publicanorum iudicio[*]publ. iud. secl. Bake (Ziel. p. 194)
; quos videlicet nunc populus iudices poscit,
de quibus, ut eos iudices habeamus, legem ab homine non nostri generis, non ex equestri loco
profecto, sed nobilissimo
promulgatam videmus; decumani,
hoc est principes et quasi senatores publicanorum, removendas de medio litteras censuerunt.
habeo ex iis[*]ex his COb
qui adfuerunt quos
producam, quibus hoc committam, homines honestissimos ac locupletissimos, istos
ipsos[*]istos ipsos CO: istos p
rell.
principes equestris ordinis, quorum splendore vel maxime istius[*]istius
C rell.: illius edd.
qui legem
promulgavit oratio et causa nititur[*]nititur CO: nitetur p rell.
. venient
[*]Venient edd.: veniunt Cp rell.: veniant Ob
(sed dicent codd. omnes) in medium,
dicent quid statuerint; profecto, si recte homines novi, non mentientur; litteras enim
communis de medio removere potuerunt, fidem suam et religionem removere non possunt.
ergo equites Romani, qui te suo iudicio condemnarunt, horum iudicio
condemnari[*]Romani qui... condemnari CO1: mance rell. Romani te suo iudicio condemnari, mediis
omissis
[*]condemnari CO1: mance
rell. Romani te suo iudicio condemnari, mediis omissis
noluerunt: vos[*]vos om. CO
nunc utrum illorum iudicium an
voluntatem sequi malitis, considerate.
72
at[*]At C rell. praeter Ob (ac) vide quid te
amicorum tuorum studium, quid tuum consilium, quid sociorum voluntas adiuvet. dicam
paulo promptius[*]promptius CO: amplius p
rell.
; neque enim iam vereor ne quis hoc me magis accusatorie quam libere
dixisse arbitretur. si istas litteras non decreto decumanorum magistri removissent,
tantum possem in te dicere quantum in litteris invenissem: nunc decreto isto facto litterisque
remotis tantum mihi licet dicere quantum possum, tantum iudici suspicari quantum velit.
dico te maximum pondus auri argenti eboris purpurae, plurimam vestem Melitensem,
plurimam stragulam, multam Deliacam supellectilem, plurima vasa Corinthia, magnum numerum
frumenti, vim mellis maximam Syracusis exportasse; his pro rebus quod portorium non esset
datum, litteras ad socios misisse L. Canuleium, qui in portu operas daret. satisne
magnum crimen hoc[*]crimen hoc CO: hoc crimen p
rell.
videtur?
nullum, opinor,
maius. qui defendet[*]qui defendet CO: quid defendit p rell.: qui id def. edd. recc. (i; §116)
Hortensius? postulabit ut litteras Canulei proferam? crimen eius modi nisi litteris
confirmetur inane esse dicet? clamabo litteras remotas esse de medio, decreto
sociorum erepta mihi esse istius indicia ac monumenta furtorum. aut hoc contendat
numquam esse factum, aut omnia[*]omnium CO: omnia mea H. A. Koch
tela excipiat necesse est. negas esse
factum? placet ista mihi[*]ista mihi Cp: mihi ista Ob rell.
defensio, descendo; aequa enim contentio[*]contentio
COp: conditio p corr. et rell.
,
aequum certamen proponitur. producam testis, et producam pluris eodem
tempore[*]eo tempore CO
; quoniam tum cum actum est una
fuerunt, nunc quoque una sint[*]una sint Cpq al.: una adsint O1 edd.
; cum interrogabuntur, obligentur non solum iuris iurandi
atque existimationis periculo, sed etiam communi inter se conscientia.
si planum fit hoc ita quem ad modum dico esse factum, num[*]num
Cp (unum O1): non b
rell.
poteris dicere, Hortensi, nihil in istis fuisse litteris quod Verrem
laederet? non modo id non dices, sed ne illud quidem tibi dicere licebit, tantum
quantum ego dicam non fuisse. ergo hoc vestro consilio et gratia perfecistis, ut,
quem ad modum paulo ante dixi, et mihi[*]et mihi Cp rell.: mihi O1
summa facultas ad accusandum daretur, et iudici[*]et iudici
π: iudici CO1
libera
potestas ad credendum[*]cernendum CO1
.
73
quod
cum ita sit, nihil fingam tamen. meminero me non sumpsisse quem accusarem, sed
recepisse quos[*]quos CO: quod p
rell.
defenderem; vos ex me causam non a me prolatam, sed ad me delatam audire
oportere; me Siculis satis esse facturum si quae cognovi in Sicilia, quae accepi ab ipsis,
diligenter exposuero, populo Romano si nullius vim, nullius[*]vim nullius om. CO
potentiam pertimuero, vobis si facultatem vere atque
honeste iudicandi fide et diligentia mea fecero, mihimet si[*]mihimet si COpq: mihi in eo si rell.
ne minimum quidem de meo
curriculo vitae, quod mihi semper propositum fuit, decessero.
quapropter nihil est quod metuas ne quid in te confingam: etiam
quod laetere habes. multa enim quae scio a te[*]a te CO:
abs te p rell.
esse commissa, quod aut nimium turpia aut parum
credibilia sunt, praetermittam. tantum agam de hoc toto nomine[*]nomine codd.: crimine Bake, Cobet ut iam scire possis
CO: ut eam scire possitis p rell.
societatis. Vt iam scire possis, quaeram decretumne sit. cum id
invenero[*]quaeram.... invenero s.l. p2
, quaeram remotaene
sint litterae. cum id quoque constabit, vos iam hoc me[*]iam hoc me π: hoc om. b (vos iam me): me iam hoc CO
tacito intellegetis: si illi qui hoc istius causa decreverunt
equites Romani[*]et 17 eq. Rom. secl. Bake,
Kays.
nunc idem in eum iudices essent, istum sine dubio condemnarent, de quo
litteras eas quae istius furta indicarent et ad se missas et suo[*]missas esse suo CO
decreto remotas scirent esse. quem igitur ab iis
equitibus Romanis, qui istius causa cupiunt omnia, qui ab eo benignissime tractati sunt,
condemnari necesse esset, is a vobis, iudices, ulla via[*]via Cpq:
vi rell.
aut ratione absolvi potest[*]potest pb vulg. (prob. Ziel. p. 194): potuit CO: poterit Halm (§105 supra)?
ac ne forte ea, quae remota de medio atque
erepta nobis sunt, omnia ita condita fuisse atque ita abdita[*]abdite Cbδ, fort. recte
latuisse videantur ut
haec[*]haec CO: hac p rell.
diligentia, quam ego a me exspectari maxime puto, nihil eorum investigare[*]investigari Cb
, nihil adsequi potuerit, —quae consilio aliquo aut ratione
inveniri potuerunt inventa sunt, iudices: manifestis in rebus hominem iam teneri
videbitis[*]teneri videbitis pb vulg. (prob.
Ziel. l.c.): videbitis teneri CO
. nam quod in
publicanorum causis vel plurimum aetatis meae versor vehementerque illum ordinem observo,
satis commode mihi videor eorum consuetudinem usu tractandoque cognosse.
74
itaque
ut hoc comperi, remotas esse litteras societatis, habui rationem eorum annorum per quos iste
in Sicilia fuisset; dein[*]dein C (domi O):
deinde p rell.
quaesivi, quod erat inventu facillimum, qui per
eos[*]eos CO: eosdem p rell.
annos
magistri illius societatis fuissent, apud[*]apud CO: et apud pq al.
quos tabulae fuissent. sciebam enim hanc
magistrorum qui tabulas haberent consuetudinem esse, ut, cum tabulas novo magistro traderent,
exempla litterarum ipsi habere non nollent. itaque ad L. Vibium, equitem Romanum,
virum primarium, quem reperiebam magistrum[*]magistratum CO
fuisse eo ipso anno qui mihi maxime quaerendus erat, primum veni. sane homini
praeter opinionem improviso incidi. scrutatus sum quae potui et quaesivi omnia:
inveni duos solos libellos a L. Canuleio missos sociis ex portu Syracusis, in quibus erat
scripta ratio[*]scripta ratio codd.: ratio scripta b vulg.
mensuum[*]mensuum qk: mensum
Cp (prob. Luterbacher): mensium Ob edd. (§§184, 188) complurium rerum exportatarum istius nomine
sine portorio: itaque obsignavi statim.
non[*]Non addidi (ante verum
tantum l. 20): nec Hotom.
erat
haec[*]erat haec (sc. ratio) scripsi:
erant haec Cb: erat (om. haec) O
ex eodem[*]ex eodem (exeo dē Cp)
genere COp al.: ex eo gen. b: ex eo quidem
genere Halm
genere quod ego maxime genus ex sociorum litteris
reperire cupiebam; verum tantum inveni, iudices, quod apud vos quasi exempli causa proferre
possem. sed tamen quicquid erit in his libellis, quantulumcumque[*]quantulum CO1: quantulumque πk
videbitur esse, hoc quidem certe manifestum erit: de ceteris ex
hoc coniecturam facere debebitis. recita mihi, quaeso, hunc primum libellum, deinde
illum alterum. LIBELLI CANVELIANI.
non quaero unde cccc amphoras mellis habueris, unde tantum
Melitensium[*]tantum Melitensium cO: tantam Melitensem vestem p rell.
, unde L tricliniorum lectos, unde tot candelabra; non,
inquam, iam quaero unde haec habueris, sed quo tantum tibi opus fuerit, id quaero.
omitto
[*]Omitto O1q: mitto p
rell.
de melle, sed tantumne[*]tantumne p rell.:
tantum O
Melitensium, quasi etiam amicorum uxores, tantum
lectorum, quasi omnium istorum villas ornaturus esses?
75
et[*]Et O1: om. rell.
cum haec paucorum mensuum[*]mensum C: mensium edd.
ratio in his libellis
sit, facite ut vobis trienni totius veniat in mentem. sic contendo, ex his parvis
libellis[*]libellis parvis O
apud unum magistrum societatis
repertis vos iam coniectura adsequi posse cuius modi praedo iste in illa provincia fuerit,
quam multas cupiditates, quam varias, quam infinitas habuerit, quantam pecuniam non solum
numeratam, verum etiam in huiusce modi[*]in huiuscemodi p (eius-
O): in huiusmodi qr: huiuscemodi in edd.
rebus positam confecerit; quae vobis alio loco planius
explicabuntur.
nunc hoc attendite.
his exportationibus quae recitatae sunt scribit HS cx[*]HS DC cO1
socios perdidisse ex vicensima portori Syracusis.
pauculis igitur mensibus, ut hi pusilli et contempti libelli indicant, furta
praetoris, quae essent HS ZZZcc[*]ċ∞ċccċ cO: duodecies p rell.
, ex uno oppido solo exportata sunt. cogitate
nunc,—cum illa Sicilia sit, hoc est insula quae undique exitus maritimos habeat,—quid ex
ceteris locis exportatum putetis, quid Agrigento, quid Lilybaeo, quid Panhormo, quid Thermis,
quid Halaesa, quid Catina, quid ex ceteris oppidis, quid vero Messana, quem iste sibi locum
maxime tutum esse[*]esse O: om.
rell.
arbitrabatur, ubi animo semper soluto liberoque erat, quod sibi iste
Mamertinos delegerat ad quos omnia quae aut diligentius servanda aut occultius exportanda
erant deportaret. his inventis libellis ceteri remoti et diligentius sunt
reconditi; nos tamen, ut omnes intellegant hoc nos sine cupiditate agere, his ipsis libellis
contenti sumus.
76
nunc
ad sociorum tabulas accepti et expensi, quas removere honeste nullo modo potuerunt, et ad
amicum tuum Carpinatium revertemur. inspiciebamus Syracusis a Carpinatio confectas
tabulas societatis, quae significabant multis nominibus eos homines versuram a Carpinatio
fecisse qui pecunias Verri dedissent; quod[*]quod cO1: om. rell.
erit vobis luce clarius, iudices, tum[*]iud. tum Opq: tum om. δ
cum eos ipsos produxero qui dederunt; intellegetis enim illa tempora
per quae, cum essent in periculo, pretio sese redemerunt cum societatis tabulis non solum
consulibus verum etiam mensibus convenire.
cum
haec[*]haec p vulg.: hoc O (ex hec, credo, §189 infra) maxime cognosceremus et[*]et Opq: et iam vulg.
in manibus tabulas haberemus, repente aspicimus lituras
eius modi[*]eius modi Ern., Schuetz. auctt. secl. Kayser
quasi quaedam vulnera tabularum recentia. statim suspicione offensi ad ea ipsa
nomina oculos animumque transtulimus. erant acceptae pecuniae C. VERRVCIO[*]C.
Verrucio O: a C. Verr. p rell.
C.
F.[*]C. F. cO: om. p rell.
, sic
tamen ut usque ad alterum R litterae constarent integrae, reliquae omnes essent in litura;
alterum, tertium, quartum, permulta erant eiusdem modi[*]eiusdem modi cO: om. rell.
nomina. cum
manifesto[*]manifesto scripsi (manif. teneretur: cf. Cluent. §20): manifesta codd.
res
flagitiosa[*]flagitiosa O: tum (tam?) flagit. rell., cum flagit. Hotom.
litura[*]litura cO: om. rell.
tabularum atque insignis
turpitudo teneretur[*]Sed v. Cl. Rev. xviii. 25. Coniecerat Mueller Cum manifesto res flagitiosa atque insignis turp. teneretur fort. recte
, quaerere incipimus[*]incepimus O
de Carpinatio quisnam is esset Verrucius quicum tantae pecuniae rationem
haberet. haerere homo, versari[*]versari cO: aversari,
advers. rell.
, rubere. quod lege excipiuntur
tabulae publicanorum quo minus Romam deportentur, ut res quam maxime clara et[*]et O: ac p vulg.
testata esse posset, in ius
ad Metellum Carpinatium voco tabulasque societatis in forum defero[*]defert cO1
. fit maximus concursus hominum, et, quod erat
Carpinati nota cum isto praetore societas ac faeneratio, summe exspectabant omnes
quidnam[*]quidnam cO: quid p rell.
in tabulis teneretur.
77
rem ad Metellum defero, me tabulas perspexisse sociorum; in his
tabulis magnam rationem C. Verruci permultis nominibus esse, meque hoc perspicere ex consulum
mensuumque[*]mensumque c (§184 supra) ratione, hunc Verrucium neque ante adventum C. Verris neque post
decessionem quicquam cum Carpinatio rationis habuisse; postulo ut mihi respondeat qui sit
is[*]is Oπ
: iste edd.
Verrucius, mercator an negotiator[*]an negotiator cO: om. rell.
an arator an pecuarius, in
Sicilia[*]in Sic. VcO1: ex Sic. p
rell.
sit an iam decesserit. clamare omnes ex conventu neminem umquam
in Sicilia fuisse Verrucium. ego instare ut mihi responderet quis[*]quis (qui
O) esset ubi esset VcO: ubi esset quis esset
p rell.
esset, ubi esset, unde esset; cur servus societatis
qui tabulas conficeret[*]conficeret O1: confecerit p rell.
semper[*]semper om. V
in Verruci nomine certo ex loco mendosus esset.
atque haec[*]hoc O (§187 supra) postulabam, non quo illum cogi putarem oportere ut ad ea[*]ad ea V: ea rell.
mihi responderet invitus, sed
ut omnibus istius furta, illius flagitium, utriusque audacia perspicua esse posset.
itaque illum in iure metu conscientiaque peccati mutum atque exanimatum ac vix
vivum relinquo, tabulas in foro summa hominum frequentia exscribo; adhibentur in
scribendo[*]scribendo V Arus. Mess.: exscribendo p rell.
ex[*]ex V: et O: de p vulg. (ii §24: Am. J.
Ph. xxvi, p. 420) conventu viri primarii, litterae
lituraeque omnes adsimulatae et[*]et V: om. p
rell.
expressae de tabulis in libros transferuntur.
haec omnia summa cura et diligentia recognita et collata et ab
hominibus honestissimis obsignata sunt. si Carpinatius mihi tum respondere noluit,
responde tu mihi nunc[*]tu mihi nunc O: tu om.
V: mihi nunc tu pb ed. Rom.: nunc tu mihi r
, Verres, quem esse hunc tuum paene gentilem Verrucium putes. fieri
non potest ut, quem video te praetore in Sicilia fuisse et quem ex ipsa ratione intellego
locupletem fuisse, eum tu in tua provincia non cognoveris[*]cognoveris O1: cognoris Vp rell.
. atque adeo, ne hoc
aut[*]ne hoc aut VcOp: hoc ne b
rell.
longius aut obscurius esse possit, procedite in medium atque[*]atque VcO: om. p rell.
explicate descriptionem
imaginemque tabularum, ut omnes mortales[*]mortales om. V
istius avaritiae non iam vestigia sed ipsa cubilia videre possint. Liber explicetur[*]Liber
explicetur c: liber explicatur pq, punctis subscr.
r: om. Vb: del. edd.
.
78
videtis Verrucium? videtis primas litteras[*]litteras primas V
integras? videtis extremam partem nominis[*]extr. part.
nominis del. Hartman
, codam[*]codam Vcp: quodam Ob: caudam k
illam
Verrinam[*]Verrinam Maius e V (Verrisnam): Verris p rell.
tamquam in luto demersam esse in litura? sic
habent se tabulae, iudices, ut videtis. quid exspectatis, quid quaeritis amplius?
tu ipse, Verres, quid sedes, quid moraris? nam aut exhibeas nobis
Verrucium necesse est aut te Verrucium esse fateare.
laudantur
[*]Laudentur V
oratores veteres,
Crassi illi et Antonii, quod crimina diluere dilucide, quod copiose reorum causas defendere
solerent[*]solerent cO: solebant p
rell.
: nimirum illi non ingenio solum his patronis, sed fortuna etiam
praestiterunt. nemo enim tum ita peccabat ut defensioni locum non relinqueret; nemo
ita[*]tum ita p rell.: ita tum O: ita om. b
vivebat ut nulla eius vitae pars summae turpitudinis esset
expers; nemo ita in manifesto peccato[*]peccatu Gell.
tenebatur ut, cum impudens fuisset in facto, tum impudentior videretur si negaret.
nunc vero quid faciat Hortensius[*]Hortensius patronus
O; sed v. Gell. vii. 16? avaritiaene
crimina frugalitatis laudibus deprecetur? at hominem flagitiosissimum
libidinosissimum nequissimumque defendit. an ab hac eius[*]illius O1
infamia nequitia[*]ac nequitia Muell.: infam. nequissima k
vestros[*]nostros O
animos in aliam partem fortitudinis commemoratione traducat?
at homo inertior, ignavior, magis vir inter mulieres, impura inter viros
muliercula proferri non potest. at mores commodi. quis contumacior, quis
inhumanior, quis superbior? at haec sine cuiusquam malo. quis acerbior,
quis insidiosior, quis crudelior umquam fuit? in hoc homine atque in eius modi
causa quid facerent omnes Crassi et Antonii? tantum, opinor, Hortensi: ad
causam[*]ad causam cO1: ad hanc causam p
rell.
non accederent neque in alterius impudentia sui pudoris existimationem
amitterent. liberi enim ad causas solutique veniebant, neque
committebant[*]neque committebant p2 s.l.
ut, si impudentes
in defendendo esse noluissent[*]voluissent cOq al.
, ingrati
in deserendo existimarentur.