In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
neminem vestrum ignorare arbitror, iudices, hunc per hosce dies sermonem vulgi atque hanc opinionem populi Romani fuisse, C. Verrem altera actione responsurum non esse neque ad iudicium adfuturum. quae fama non idcirco solum emanarat quod iste certe statuerat ac deliberaverat non adesse, verum etiam quod nemo quemquam tam audacem, tam amentem, tam impudentem fora arbitrabatur qui tam nefariis criminibus, tam multis testibus[*]testibus prb Cuiac.: iudicibus convictus ore iudicum aspicere aut os suum populo Romano ostendere auderet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
est idem[*]est idem D al. prb: est enim idem q1 al. Verres qui fuit semper, ut ad audendum proiectus, sic paratus[*]paratus prδ Schol. Gronov., Prisc.: om. Dψ ad audiendum. praesto est, respondet, defenditur; ne hoc quidem sibi reliqui facit ut, in rebus turpissimis cum manifesto teneatur, si reticeat et absit, tamen impudentiae suae pudentem exitum quaesisse videatur. patior, iudices, et non moleste fero me laboris mei, vos virtutis vestrae fructum esse laturos. nam si iste id fecisset quod prius[*]prius : primus L: primo prδ statuerat, ut non adesset, minus aliquanto quam mihi opus esset cognosceretur quid ego in hac accusatione comparanda constituendaque elaborassem; vestra vero laus tenuis plane atque obscura, iudices, esset.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
neque[*]neque : neque enim prδ hoc a vobis populus Romanus exspectat neque eo potest esse contentus, si condemnatus sit is qui adesse noluerit, et si fortes fueritis in eo quem nemo sit ausus defendere. immo vero adsit, respondeat; summis opibus, summo studio potentissimorum hominum defendatur; certet mea diligentia cum illorum omnium[*]hominum bG2: nominum p1 (corr. omnium) cupiditate, vestra integritas cum illius pecunia, testium[*]istius p Schol. Gronov. δ constantia cum illius patronorum minis atque potentia: tum demum illa omnia[*]illa omnia Dpr: omnia illa KZ al.: omnia om. bδ victa videbuntur cum in contentionem certamenque venerint. absens si esset iste[*]esset iste Dψπ : iste esset ipse sibi δ damnatus, non tam sibi consuluisse quam invidisse vestrae laudi videretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
2
neque enim[*]enim D al. pbr: om. G3 salus ulla rei publicae maior hoc tempore reperiri potest quam populum Romanum intellegere, diligenter reiectis ab accusatore iudicibus, socios, leges, rem publicam senatorio consilio maxime posse defendi; neque tanta fortunis omnium pernicies ulla[*]ulla pr Schol. Gronov.: om. Dψb potest accedere[*]accedere Dp rell.: accidere Manut. (i §39: ii §172: iv §2: Sest. §107; cf. Cluent. §10) quam opinione populi Romani rationem veritatis, integritatis, fidei, religionis ab hoc ordine abiudicari[*]abiudicari pb: -are .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque mihi videor iudices [*]iudices Nonius, edd.: om. codd. magnam et maxime aegram et prope[*]ac prope Asc. (i §108) depositam rei publicae partem suscepisse, neque in eo magis meae quam vestrae laudi existimationique servisse. accessi enim ad invidiam iudiciorum levandam vituperationemque tollendam, ut, cum haec res pro voluntate populi Romani esset iudicata, aliqua ex parte mea diligentia constituta auctoritas iudiciorum videretur, perperam si esset[*]perperam si scripsi (Cl. Rev. xvii. 201): postremo ut codd. (utut Muret., Gulielm.): contra eam cum Koch: lacunam susp. Iordan. hoc iudicatum, ut finis aliquando iudiciariae controversiae constitueretur.