In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
etenim sine dubio, iudices, in hac causa ea res in discrimen adducitur. reus est enim nocentissimus; qui si condemnatur, desinent homines dicere his iudiciis pecuniam plurimum posse; sin absolvitur, desinemus nos de iudiciis transferendis recusare.
tametsi de absolutione istius neque ipse iam sperat nec populus Romanus metuit: de impudentia singulari, quod adest, quod respondet, sunt qui mirentur[*]mirantur Z . mihi pro[*]pro p1 et pler.: propter s. l. p2 et (om. cetera) cetera eius audacia atque amentia ne hoc quidem mirandum videtur; multa enim et in deos et in homines impie nefarieque commisit, quorum scelerum poenis agitatur et a mente consilioque deducitur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
3
agunt eum praecipitem poenae civium Romanorum, quos partim securi percussit, partim in vinculis necavit, partim implorantis iura libertatis et civitatis in crucem sustulit. rapiunt eum[*]eum om. p ad supplicium di patrii, quod iste inventus est[*]inventus est D rell. (iii §21): unus inventus est Prisc. edd. qui e[*]e : et e Garat. edd. (Act. Pr. §39: iii §175): ei π: ex Prisc. i. 306. 24, et a Prisc. ii. 264. 10 (v §125) complexu parentum abreptos filios ad necem duceret, et parentis pretium pro sepultura liberum[*]liberum Zpδ Prisc. Non.: om. G12K: add. in mg. D posceret. religiones vero caerimoniaeque omnium sacrorum fanorumque violatae, simulacraque deorum, quae non modo ex suis templis ablata sunt sed etiam iacent in tenebris ab isto retrusa atque abdita, consistere eius animum sine furore atque amentia non sinunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
neque iste mihi videtur se ad damnationem solum offerre, neque hoc avaritiae supplicio communi, qui se tot sceleribus obstrinxerit, contentus esse: singularem quandam poenam istius immanis atque importuna natura desiderat. non id solum quaeritur[*]non id solum quaeritur s. l. p2 ut isto damnato bona restituantur iis[*]his pb quibus erepta sunt, sed et religiones deorum immortalium expiandae et civium Romanorum cruciatus multorumque innocentium sanguis istius supplicio luendus est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
non enim furem sed ereptorem, non adulterum sed expugnatorem pudicitiae, non sacrilegum sed hostem sacrorum religionumque, non sicarium sed crudelissimum carnificem civium sociorumque in vestrum iudicium adduximus, ut ego hunc unum eius modi reum post hominum memoriam fuisse arbitrer cui damnari expediret.
4
nam quis hoc non intellegit, istum absolutum dis hominibusque invitis tamen[*]tamen Naugerius: eum Dp et pler.: tamen eum Lgg.: om. b ex manibus populi Romani eripi nullo modo posse? quis hoc non perspicit, praeclare nobiscum actum iri si populus Romanus istius unius supplicio contentus fuerit, ac non sic statuerit, non istum maius in sese scelus concepisse,—cum fana spoliarit, cum tot homines innocentis necarit, cum civis Romanos morte, cruciatu, cruce adfecerit, cum praedonum duces accepta pecunia dimiserit,—quam[*]cum praedonum... dimiserit πb: om. Dψ eos, si qui istum tot tantis tam nefariis sceleribus coopertum iurati sententia sua liberarint?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
non est, non est in hoc homine cuiquam peccandi locus, iudices; non is est reus, non id tempus, non id consilium, (metuo ne quid adrogantius apud talis[*]talis iudices qr viros videar dicere), ne actor quidem est is cui reus tam nocens, tam perditus, tam convictus[*]convictus Halm (ii, §27): victus codd. aut occulte subripi aut impune eripi possit. his ego iudicibus non probabo C. Verrem contra leges pecuniam cepisse? sustinebunt tales viri se tot senatoribus, tot equitibus Romanis[*]equitibus ċrċ pb: equitibus , tot civitatibus, tot hominibus honestissimis ex tam inlustri provincia, tot populorum privatorumque litteris non credidisse, tantae populi Romani voluntati restitisse?