In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
componit edictum his[*]his p: iis b al. verbis ut quivis intellegere possit[*]possit p rell.: posset qr unius hominis causa conscriptum esse, tantum quod hominem non nominat; causam quidem totam perscribit, ius, consuetudinem, aequitatem, edicta omnium neglegit. EX EDICTO VRBANO. Sl DE HEREDITATE AMBIGITVR — — Sl POSSESSOR SPONSIONEM NON FACIET. Iam qui id ad[*]qui id ad scripsi (cf. ii, §117): quid ad cod. Mein., Prisc.: quid id ad br cum pler.: quid ad id pq praetorem, uter possessor sit? nonne id quaeri oportet, utrum possessorem esse oporteat? ergo, quia possessor est, non moves possessione: si possessor non esset, non dares? nusquam enim scribis, neque tu aliud quicquam edicto amplecteris nisi eam causam pro qua pecuniam acceperas. iam hoc ridiculum est:
SI DE HEREDITATE AMBIGETVR[*]ambigetur π: ambigitur b Asc., Par. 7786 ET TABVLAE TESTAMENTI OBSIGNATAE NON MINVS MVLTIS SIGN IS QVAM E LEGE OPORTET AD ME PROFERENTVR, SE CVNDVM TABVLAS TESTAMENTI POTISSIMVM POSSESSIONEM DABO. hoc translaticium est[*]est om. π : sequi illud oportet, SI TABVLAE TESTAMENTI NON[*]non om. pq1 PROFERENTVR. quid ait? se ei daturum qui se dicat heredem esse. quid ergo interest proferantur necne? si protulerit, uno signo ut sit[*]sit codd.: scilicet Bake: valde hoc est mirum Prisc. minus quam ex lege oportet, non des possessionem: si omnino tabulas non proferet, dabis? quid nunc dicam? neminem umquam hoc postea alium edixisse? valde sit mirum neminem fuisse qui istius se similem dici vellet. ipse in Siciliensi edicto hoc non habet; exegerat enim iam mercedem; item ut illo edicto de quo ante dixi, in Sicilia de hereditatum possessionibus dandis edixit idem quod omnes Romae praeter istum. ex EDICTO SICILIENSI. SI DE HEREDITATE AMBIGITVR —.
46
ac[*]Ac pq: at r Par. 7786, per deos immortalis! quid est quod de hoc dici possit? iterum enim iam quaero abs te, sicut modo in illo capite Anniano de mulierum hereditatibus, nunc in hoc de hereditatum possessionibus, cur ea capita in edictum provinciale transferre nolueris. Vtrum digniores homines existimasti[*]esse exist. Prisc. eos[*]eos p (corr. nos)... uterentur Prisc. qui habitant in provincia quam nos qui aequo iure uteremur, an aliud Romae aequum est, aliud in Sicilia? non enim hoc potest hoc loco dici, multa esse in provinciis aliter edicenda; non de hereditatum quidem possessionibus, non de mulierum hereditatibus. nam in utroque[*]in utroque Lamb. edd. (i, §15): utroque codd. genere video non modo ceteros, sed te ipsum totidem verbis edixisse quot verbis[*]quod p edici p rell.: om. qr edici Romae solet. quae Romae magna cum infamia pretio accepto edixeras, ea sola te, ne gratis in provincia male audires, ex edicto Siciliensi sustulisse video.
et cum edictum totum eorum arbitratu, quam diu fuit designatus[*]quam diu fuit design. suppl. in mg. p2: om. r , componeret qui ab isto ius ad utilitatem suam nundinarentur, tum vero in magistratu contra illud ipsum edictum suum sine ulla religione decernebat. itaque L. Piso multos codices implevit earum rerum in quibus ita intercessit, quod iste aliter atque ut edixerat decrevisset; quod vos oblitos esse non arbitror, quae multitudo, qui ordo ad Pisonis sellam isto praetore solitus sit[*]esse solitus sit codd. convenire; quem iste conlegam nisi habuisset, lapidibus coopertus esset in foro. sed eo leviores istius iniuriae videbantur quod erat in aequitate prudentiaque Pisonis paratissimum perfugium, quo sine labore, sine molestia, sine impensa, etiam sine patrono homines uterentur.
nam, quaeso, redite in memoriam, iudices, quae libido istius in iure dicundo[*]dicundo V Prisc.: dicendo πb fuerit, quae varietas decretorum, quae nundinatio, quam inanes domus eorum omnium qui de iure civili consuli solent, quam plena ac referta Chelidonis; a qua muliere cum erat ad eum ventum et in aurem eius insusurratum, alias revocabat eos[*]vos p inter quos iam decreverat, decretumque mutabat, alias inter aliquos[*]aliquos V: alios p rell. contrarium sine ulla religione decernebat ac proxumis paulo ante decreverat.