In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
venit Romam Ligus; non dubitabat quin, si ipse Verrem convenisset, aequitate causae[*]causae V Non.: causae et pr rell. (i, §137; Am. J. Ph. xxvi. 414), auctoritate sua commovere hominem posset. domum ad eum venit, rem demonstrat, quam pridem sibi hereditas venisset docet; quod facile homini ingenioso in causa aequissima fuit[*]fuit in causa aequissima pr , multa quae quemvis commovere possent dixit; ad extremum petere coepit ne usque eo suam auctoritatem despiceret gratiamque[*]gratiamque prb: gratiam V (i, §145) contemneret ut se tanta iniuria adficeret. homo Ligurem accusare coepit, qui in re adventicia atque hereditaria tam diligens, tam attentus esset; debere eum aiebat suam quoque rationem ducere; multa sibi opus esse, multa canibus suis, quos circa se haberet. non possum illa planius commemorare quam ipsum Ligurem pro testimonio dicere audistis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid est[*]Quid est V: quid ē p: quid enim , Verres? utrum ne his quidem testibus credetur[*]crederetur , an haec ad rem non pertinent? non credemus[*]credemus V: credimus π: om. bδ M. Octavio, non L. Liguri? quis nobis credet, cui nos? quid est[*]est V: est Verres pr quod planum fieri testibus possit, si hoc non fit? an id quod dicunt leve est? nihil levius quam praetorem urbanum[*]urbanum V: ūrb. p: urbis (i, §143) hoc iuris in suo magistratu constituere, omnibus quibus hereditas venerit coheredem praetorem esse oportere. an vero dubitamus quo ore iste ceteros homines inferiores loco, auctoritate, ordine, quo ore homines rusticanos ex municipiis, quo denique ore, quos numquam liberos putavit, libertinos homines solitus sit appellare, qui ob ius dicendum[*]dicendum Vπb: dicundum δ M. Octavium Ligurem, hominem ornatissimum loco, ordine[*]ordine om. pq , nomine, virtute, ingenio, copiis, poscere pecuniam non dubitavit[*]dubitavit V pq1: dubitarit rb ?
49
in sartis tectis vero quem ad modum se[*]se Vqr: sese gesserit quid ego dicam? dixerunt qui senserunt; sunt alii qui dicant; notae res ac[*]ac p: atque qr: om. V manifestae prolatae sunt et proferentur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
dixit Cn. Fannius[*]C. Fannius πb: Cn. Phaenius V , eques Romanus, frater germanus Q. Titini, iudicis[*]iudiciis (corr. iudicis) tuis Vb: iudici is tuis p pec. se dedisse ed. Venet. 1483, Zielinski (p. 193): se pec. dedisse codd. R. Cn. Faeni test. V: Recita test. Cn. Faen. pb tui, tibi pecuniam se dedisse. RECITA. CN. FANNI TESTIMONIVM. Nolite Cn. Fannio dicenti[*]dicenti pr rell.: om. V credere, noli, inquam, tu, Q. Titini, Cn. Fannio, fratri tuo, credere; dicit enim rem incredibilem; C. Verrem[*]Verrem p2 s. l. insimulat avaritiae et audaciae, quae vitia videntur in quemvis potius quam in istum[*]histum p convenire. dixit Q. Tadius, homo familiarissimus patris istius, non alienus a matris eius genere et nomine; tabulas protulit, quibus pecuniam se dedisse ostendit. RECITA. NOMINA Q. TADI. RECITA. TESTIMONIVM Q. TADI. ne Tadi quidem tabulis[*]Ne Tadi quidem tab. V edd.: Ne tabulis quidem Quinti (Q.) Tadii pr rell. credemus V: credetur πbδ (i, §127) nec testimonio credemus? quid igitur in iudiciis sequemur? quid est aliud omnibus omnia peccata et maleficia concedere nisi hoc, hominum honestorum[*]honestorum V: honestissimorum pr rell.; cf. Cluent. §202, Har. Resp. §19 testimoniis et virorum bonorum tabulis non credere?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam quid ego de cotidiano sermone querimoniaque populi Romani loquar, de istius impudentissimo furto seu potius novo ac singulari latrocinio? ausum esse in aede Castoris, celeberrimo clarissimoque monumento—quod templum in oculis cotidianoque aspectu populi Romani positum est, quo saepe numero senatus convocatur, quo maximarum rerum frequentissimae cotidie advocationes fiunt—in eo loco in sermone hominum audaciae suae monumentum aeternum relinquere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
50
aedem Castoris, iudices, P. Iunius habuit tuendam de[*]de Vpq: om. rbδ L. Sulla Q. Metello consulibus. is mortuus est; reliquit pupillum parvum filium. cum L. Octavius C. Aurelius consules aedis[*]aedis V: aedes p sacras locavissent neque potuissent omnia sarta tecta exigere, neque ii[*]hi p praetores quibus erat negotium datum, C. Sacerdos et M. Caesius, factum est senatus consultum, quibus de sartis tectis cognitum et iudicatum non esset, uti C. Verres P. Caelius[*]Cealius p: Coelius q praetores cognoscerent et iudicarent. qua potestate iste permissa sic abusus est[*]sic abusus est π (`est nova lectio'): om. bδ edd. (Cl. Rev. xvii. 202) ut ex Cn. Fannio et ex Q. Tadio cognovistis, verum tamen cum esset omnibus in rebus apertissime impudentissimeque praedatus, hoc voluit clarissimum relinquere indicium[*]iudicium Zumpt al. latrociniorum suorum, de quo non audire aliquando sed videre cotidie possemus.