In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
quaesivit quis aedem Castoris sartam tectam deberet tradere. Iunium ipsum mortuum esse sciebat; scire volebat ad quem illa res pertineret. audit pupillum esse filium. homo qui semper ita palam dictitasset, pupillos et pupillas certissimam praedam esse praetoribus, optatum negotium sibi in sinum delatum esse dicebat. monumentum illa amplitudine, illo opere, quamvis sartum tectum integrumque esset, tamen aliquid se inventurum in quo moliri praedarique posset arbitrabatur.
L. Habonio[*]Habonio δ Prisc.: Rabonio δ (ut V, i. §150) aedem Castoris tradi oportebat: is casu pupilli Iuni tutor erat testamento patris: cum eo sine ullo intertrimento convenerat iam quem ad modum traderetur. iste ad se Habonium vocat; quaerit ecquid sit quod a pupillo traditum non sit, quod exigi debeat. cum ille, id[*]id om. pq quod erat, diceret facilem pupillo traditionem esse, signa et dona comparere[*]comparare pb omnia, ipsum templum omni opere esse integrum, indignum isti[*]ē, corr. isti, p videri coepit ex tanta aede tantoque opere se non opimum praeda, praesertim a pupillo, discedere.
51
venit ipse in aedem Castoris, considerat templum; videt[*]vidit p undique tectum pulcherrime laqueatum, praeterea cetera nova atque integra. versat se; quaerit quid agat. dicit [*]dicit pq: dicit ei q2r rell. edd. quidam ex illis[*]ipsis π canibus quos iste Liguri dixerat esse circa se multos, 'tu, Verres, hic quod moliare nihil[*]nihil pbδ : non q edd. habes, nisi forte vis ad perpendiculum columnas exigere.' homo omnium rerum imperitus quaerit, quid sit 'ad perpendiculum': dicunt ei fere nullam esse columnam quae ad perpendiculum esse possit. 'nam mehercule,' inquit, 'sic agamus; columnae ad perpendiculum exigantur.'
Habonius, qui legem nosset—qua in lege numerus tantum columnarum traditur, perpendiculi mentio fit nulla—et qui non putaret sibi expedire ita accipere, ne eodem modo tradendum esset, negat id sibi deberi[*]deberi b: debere p (corr. i, ut videtur) qr , negat oportere exigi. iste Habonium quiescere iubet et simul ei non nullam spem societatis ostendit; hominem modestum et minime pertinacem facile coercet; columnas ita se exacturum esse confirmat.
nova res atque improvisa pupilli calamitas nuntiatur statim C. Mustio, vitrico pupilli, qui nuper est mortuus, M. Iunio patruo, P. Titio[*]P. Titio ut Vinfra, §137; cf. §139: P. Tettio pq: P. tertio r: Potitio δ tutori, homini frugalissimo; hi rem ad virum primarium summo officio ac virtute praeditum, M. Marcellum, qui erat pupilli tutor, deferunt. venit ad Verrem M. Marcellus; petit ab eo pro sua fide ac diligentia pluribus verbis ne per summam iniuriam pupillum Iunium fortunis patriis conetur evertere. iste, qui iam spe atque opinione praedam illam devorasset, neque ulla aequitate orationis neque auctoritate M. Marcelli commotus est; itaque quem ad modum ostendisset se id exacturum esse respondit.