In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
cum sibi omnis ad istum adlegationes difficilis, omnis aditus arduos ac potius interclusos viderent—apud[*]vident p
quem non ius, non aequitas, non misericordia, non propinqui oratio, non amici voluntas, non cuiusquam auctoritas pro pretio[*]pro pretio auct. Garat. sed. edd.
, non gratia valeret—statuunt id sibi esse optimum[*]esse optimum pbr: opt. esse edd.
factu, quod cuivis venisset in mentem, petere auxilium a Chelidone, quae isto praetore non modo in iure civili privatorumque omnium controversiis populo Romano praefuit, verum etiam in his sartis tectisque dominata est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
52
venit ad Chelidonem C. Mustius, eques Romanus, publicanus, homo cum primis honestus; venit M. Iunius, patruus pueri, frugalissimus homo et castissimus; venit[*]venit Vb: om.
π
homo summo pudore[*]pudore V (i, §126): pudore et π
, summo officio, spectatissimus ordinis sui, P. Titius tutor. O multis acerbam, o miseram atque indignam praeturam tuam! Vt omittam[*]mittam πb
cetera, quo tandem pudore talis viros, quo dolore[*]talis viros quo dolore p2 s. l.
meretricis domum venisse arbitramini? qui numquam ulla[*]numquam ulla π: numq. nulla V: nulla b
condicione istam turpitudinem subissent nisi offici necessitudinisque ratio coegisset. veniunt, ut dico, ad Chelidonem. domus erat plena; nova iura, nova decreta, nova iudicia petebantur. 'mihi det possessionem, mihi ne adimat[*]mihi adimat pq1
, in me iudicium ne det, mihi bona addicat.' Alii nummos numerabant, ab aliis tabellae obsignabantur[*]ab aliis tab. obsign. V: alii tabulas obsignabant p rell.
; domus erat non meretricio conventu sed praetoria turba referta.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
simul ac potestas primum data est, adeunt hi quos dixi. loquitur C. Mustius, rem demonstrat, petit auxilium, pecuniam pollicetur. respondit illa ut meretrix non inhumaniter[*]inhumaniter V Prisc.: inhumane π
rell.
; libenter ait se facturam[*]se facturam V et Donat.: se esse facturam pr rell., prob. May (i, §142), et se cum isto[*]se cum isto Vpb: cum isto se qr
diligenter sermocinaturam; reverti iubet. tum discedunt: postridie revertuntur. negat illa posse hominem exorari; permagnam eum dicere ex illa re pecuniam confici posse.
53
vereor ne quis forte de populo, qui priore actione non adfuit, haec, quia propter insignem turpitudinem sunt incredibilia, fingi a me arbitretur. ea vos antea, iudices, cognovistis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
dixit iuratus P. Titius, tutor pupilli Iuni[*]Iuni V: Iunii p
, dixit M. Iunius tutor et patruus; Mustius dixisset, si viveret, sed recenti re de Mustio auditum est[*]sed recenti re de M. auditum est V: ċsed pro Mustioċ rec. re de Mustio aud. pb (Act. Pr. §33); dixit L. Domitius[*]titus dom. pbr
, qui cum sciret me ex Mustio vivo audisse, quod eo sum usus plurimum (etenim iudicium, quod prope omnium fortunarum suarum C. Mustius habuit, me uno defendente vicit), cum hoc, ut dico, sciret L. Domitius, me scire ad eum res omnis Mustium solitum esse deferre, tamen de Chelidone reticuit quoad potuit, alio responsionem suam derivavit. tantus in adulescente clarissimo ac principe iuventutis pudor fuit ut aliquam diu, cum a me premeretur, omnia potius responderet quam Chelidonem nominaret; primo necessarios istius ad eum adlegatos esse dicebat, deinde aliquando coactus[*]actus π
al.
Chelidonem nominavit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
non te pudet, Verres, eius mulieris arbitratu gessisse praeturam quam L. Domitius ab se nominari vix sibi honestum esse arbitrabatur?
54
reiecti a Chelidone capiunt consilium necessarium, ut suscipiant ipsi negotium. cum Habonio tutore, quod erat vix HS quadraginta milium, transigunt HS ducentis milibus. defert
[*]defert π: refert bδ
ad istum rem Habonius: ut sibi videatur[*]videatur coni. Ernesti: videbatur p codd.
, satis grandem pecuniam et satis impudentem esse. iste, qui aliquanto plus cogitasset, male accipit[*]accepit pb
verbis Habonium, negat eum sibi illa decisione satis facere posse; ne multa, locaturum se esse confirmat.