In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
tutores haec[*]hec p (haec δ): hoc qb nesciunt; quod actum erat cum Habonio, putant id esse certissimum; nullam maiorem pupillo metuunt calamitatem. iste vero non procrastinat; locare incipit non proscripta neque edicta die, alienissimo tempore, ludis ipsis Romanis, foro ornato. itaque renuntiat Habonius illam decisionem tutoribus. accurrunt tamen ad tempus tutores; digitum tollit Iunius patruus; isti color immutatus est, vultus, oratio, mens denique excidit. quid ageret[*]nesciit quid ageret H. G. Koch coepit cogitare; si opus pupillo redimeretur, si res abiret ab eo mancipe quem ipse adposuisset, sibi nullam praedam esse. itaque excogitat— quid? nihil ingeniose, nihil ut quisquam posset[*]ut quisquam posset π: quod qu. possit al. dicere, 'improbe, verum callide'; nihil ab isto vafrum[*]vafrum Madvigius (ii, §132; iii, §35): fabrum Asc.: verum π: tectum al. , nihil veteratorium exspectaveritis; omnia aperta, omnia perspicua reperientur, impudentia, amentia, audacia.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'si pupillo opus redimitur, mihi praeda de manibus eripitur. quod est igitur remedium? quod? ne liceat pupillo redimere.' Vbi illa consuetudo in bonis praedibus praediisque vendundis[*]vendundis V Asc.: vendendis p rell. omnium consulum, censorum, praetorum, quaestorum denique, ut optima condicione sit is cuia res sit[*]res sit pbδ : res V: res est Prisc. , cuium periculum? excludit eum solum cui prope dicam soli potestatem factam[*]factam V: factam esse p rell. oportebat. quid enim? quisquam ad meam pecuniam me invito adspirat, quisquam accedit[*]quisquam acc. V: quid acc. p rell. ? locatur opus id quod ex mea pecunia reficiatur; ego me refecturum[*]refecturum V (i, §138): ref. esse p rell. dico; probatio futura est tua, qui locas; praedibus et praediis populo[*]pupillo V cautum est; et, si non putas cautum, scilicet tu, praetor[*]et... ilico tu praetor Kays.: cautum esse, tu Stuerenb.: et si non putas (sc. cautum[*]cauta p esse) caveas licet. [*]Tu praetor... immittes? Halm , in mea bona quos voles immittes, me ad meas fortunas defendendas accedere non sines[*]sinas .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
55
operae pretium est legem ipsam[*]ipsam legem cognoscere; dicetis eundem conscripsisse qui illud edictum de hereditate. Recital[*]R (= Recita) V: om. p rell. (i, §106) LEX OPERI[*]Lex operi V: ex opere pr rell. FACIVNDO. QVAE PVPILLI IVNI —. dic, dic, quaeso, clarius. C. VERRES PRAETOR VRBANVS[*]urbanus V: urb. pr: urbis (i, §127; §iii, 123) ADDIDI T. Corriguntur leges censoriae! quid enim? video[*]Quid enī uedeo (corr. uideo) in multis p rell. (i, §157): Quid eni multis V: quid est in multis Halm, May: Quod esse video in multis... vult Muell. in multis veteribus legibus, CN. DOMITIVS L. METELEVS CENSORES ADDIDERVNT, L. CASSIVS CN. SERVILIVS CENSORES ADDIDERVNT[*]Cn. Met. L. Cass. Cn. Serv. censores addid. mediis omissis p : vult aliquid eius modi C. Verres. dic: quid addidit? recita [*]R (= Recita) V: om. p rell. ut supra . QVI DE L. MARCO M. PERPERNA[*]Perpenna pqb CENSORIBVS—— SOCIVM NE ADMITTITO[*]admitto p NEVE PARTEM DATO NEVE REDIMITO. quid ita? ne vitiosum opus fieret? at erat probatio tua. ne parum locuples esset? at erat et esset amplius, si velles, populo[*]pupillo V cautum praedibus et praediis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hic te si res ipsa, si indignitas iniuriae tuae non commovebat, si pupilli calamitas, si propinquorum lacrimae, si[*]si (ante propinq.) et in sqq. V: om. p rell. D. Bruti, cuius praedia suberant[*]suberant Vqr Asc.: subierant p , periculum, si M. Marcelli tutoris auctoritas apud te ponderis nihil habebat, ne illud quidem animadvertebas, eius modi fore hoc peccatum tuum quod tu[*]tu om. pq1 neque negare posses, —in tabulas enim legem[*]legem om. bδ rettulisti,—neque[*]neque cum V: nec cum prb cum defensione aliqua confiteri? addicitur opus[*]opus V: id opus p rell. cum totores H. S. lxxx milibus id opus p rell., edd. (contra V) HS DLX milibus, cum tutores HS CCID~ CCIO~ CCI39 CCIOO id opus ad illius iniquissimi hominis[*]iniq. hominis V: hom. iniq. p rell. arbitrium se effecturos esse clamarent. etenim quid erat operis?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
id quod vos vidistis; omnes illae columnae, quas dealbatas videtis, machina adposita nulla impensa deiectae eisdemque[*]eisdemque p: eisdem (ut vid.) V (i, §126) lapidibus repositae sunt. hoc tu HS DLX milibus locavisti. atque in illis columnis dico esse quae a tuo redemptore commotae non sint; dico esse ex qua tantum tectorium vetus deiectum[*]deiectum pq Prisc. (in V littera tertia incerta est): delectum b, deletum δ sit et novum inductum. quodsi tanta pecunia columnas dealbari putassem, certe numquam aedilitatem petivissem[*]petivissem Vpr: petissem q Prisc. May .