In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
'adimo enim comperendinatum': quod habet lex in se molestissimum, bis ut causa dicatur,—quod[*]quod codd.: id coni. Ernesti: fort. id quidem aut mea causa potius est constitutum quam tua, aut nihilo tua potius quam mea. nam si bis dicere est commodum, certe utriusque commune[*]utriusque commune Dψp (Zielinski p. 193): comm. utr. qr dixit codd. praeter q (dixerit) est; si eum qui posterius dixit opus est redargui, accusatoris causa, ut bis ageretur, constitutum est. verum, ut opinor, Glaucia primus tulit ut comperendinaretur reus; antea vel iudicari primo poterat vel amplius pronuntiari. Vtram igitur putas legem molliorem[*]molliorem DZqb: moliorem pr: meliorem G3K
? opinor, illam veterem, qua vel cito absolvi vel tarde condemnari licebat. ego
[*]Ergo? tibi illam Aciliam legem restituo, qua lege multi semel accusati, semel dicta causa, semel auditis testibus condemnati sunt, nequaquam tam manifestis neque tantis criminibus quantis tu convinceris. Puta te non hac tam atroci, sed illa lege mitissima causam dicere. accusabo; respondebis; testibus editis ita mittam in consilium ut, etiamsi lex ampliandi faciat potestatem, tamen isti turpe sibi existiment non primo iudicare.
10
verum si causam cognosci opus est. parumne cognita est? dissimulamus, Hortensi, quod saepe experti in dicendo sumus[*]Hortensi... sumus suppl. p2
. quis nos magnopere[*]magnopere Dp rell. (Act. Pr. §23; ii, §28): magno opere Iord.
attendit umquam in hoc quidem genere causarum, ubi aliquid ereptum aut ablatum a quopiam[*]a quopiam Dψpr: cuipiam δ
dicitur? nonne aut in tabulis aut in testibus omnis exspectatio iudicum est? dixi prima actione me planum esse facturum C. Verrem HS quadringentiens contra leges[*]leges pqG12K: legem Zbδ
: (lege D1: legē D2) abstulisse. quid? hoc planius egissem, si ita narrassem? 'Dio quidam fuit Halaesinus[*]halaesinus p: halesinus D rell.
, qui, cum eius filio praetore C. Sacerdote hereditas a propinquo permagna venisset, nihil habuit tum[*]tum om.
δ
neque negoti neque controversiae. Verres simul ac tetigit provinciam, statim Messana[*]Messanam Dp et pler.
litteras dedit, Dionem evocavit, calumniatores ex sinu suo adposuit qui illam hereditatem Veneri Erycinae commissam esse dicerent; hac de re ostendit se ipsum cogniturum.'
possum deinceps totam rem explicare[*]iudicare qr
, deinde ad extremum id quod accidit dicere, Dionem HS deciens centena milia numerasse ut causam certissimam obtineret; praeterea greges equarum[*]equarum Dpb (ut in cod. Clun. ii, §20): equorum K al. vulg.
eius istum abigendos curasse, argenti, vestis[*]vestisque bδ
: in mg. p2 vestrisque stragulae quod fuerit stragulae quod fuerit curasse auferendum. haec neque cum ego dicerem neque cum tu negares, magni momenti nostra esset oratio. quo tempore igitur auris iudex erigeret animumque attenderet? cum Dio ipse prodiret, cum ceteri qui tum in Sicilia negotiis Dionis interfuissent, cum per eos ipsos dies per quos causam Dio diceret reperiretur pecunias sumpsisse mutuas, nomina sua exegisse, praedia vendidisse; cum tabulae virorum bonorum proferrentur; cum qui pecuniam Dioni dederunt dicerent se iam tum audisse eos[*]eos Dp rell.: eo q
nummos sumi ut Verri darentur; cum amici, hospites, patroni Dionis, homines[*]hominis Dp rell.: om. G2
honestissimi, haec eadem se audisse dicerent.
opinor, cum haec fierent, tum vos audiretis, sicut audistis: tum causa agi vere videretur. sic a me sunt acta omnia priore actione ut in criminibus omnibus[*]omnibus pb: om. Dψ
nullum esset in quo quisquam vestrum perpetuam accusationem requireret. nego esse quicquam a testibus dictum quod aut vestrum cuipiam[*]cuipiam Dp rell.: cuiquam Heindorf, Muell. (ii, §36) esset obscurum aut cuiusquam oratoris eloquentiam quaereret.
11
etenim sic me ipsum egisse memoria tenetis ut in testibus interrogandis omnia crimina proponerem et explicarem[*]et explicarem in mg. D2
, ut, cum rem totam in medio posuissem, tum denique testem interrogarem. itaque non modo vos, quibus est iudicandum, nostra crimina tenetis, sed etiam populus Romanus totam accusationem causamque cognovit. tametsi ita de meo facto loquor quasi ego illud mea voluntate potius quam vestra iniuria adductus fecerim.
interposuistis accusatorem qui, cum ego mihi c et x dies solos in Siciliam postulassem, c et VIII sibi in Achaiam postularet. mensis mihi tris cum eripuissetis ad agendum maxime adpositos, reliquum omne tempus huius anni me vobis remissurum putastis, ut, cum horis nostris nos essemus usi, tu[*]tu πb: tum Dψ
binis ludis interpositis quadragesimo post die responderes, deinde ita tempus duceretur ut a M'. Glabrione praetore et a[*]a pKZ et s. l. D: om. qr
magna parte horum iudicum ad praetorem alium iudicesque alios veniremus.