In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
hoc si ego non vidissem, si me non omnes noti ignotique monuissent id agi, id cogitari, in eo elaborari[*]in eo elaborari (lab. Zb) Dψp: id elab. qr: id lab. Lg. 42 (ii, §124) ut res in illud tempus reiceretur, credo, si meis horis in accusando uti voluissem, vererer ne mihi crimina non suppeterent, ne oratio deesset, ne vox viresque deficerent, ne, quem nemo prima actione defendere ausus esset, eum ego bis accusare non possem. ego meum consilium cum iudicibus tum populo Romano probavi: nemo est qui alia ratione istorum iniuriae atque impudentiae potuisse obsisti arbitretur. etenim qua stultitia fuissem, si, quam diem qui istum eripiendum redemerunt in cautione viderunt,—cum[*]viderunt codd.: scripserunt Hugh E. P. Platt: fort. indixerunt ita caverent, 'si post Kalendas Ianuarias in consilium iretur',— in eam diem ego, cum potuissem vitare, incidissem?
nunc mihi temporis eius quod mihi ad dicendum datur, quoniam in animo est causam omnem exponere, habenda ratio est diligenter.
12
itaque primum illum actum istius vitae turpissimum et flagitiosissimum praetermittam. nihil a me de pueritiae suae flagitiis[*]flagitiis : flagitiis peccatisque prδ audiet, nihil ex illa impura adulescentia sua; quae qualis fuerit aut meministis, aut ex eo quem sui simillimum produxit recognoscere potestis. omnia praeteribo quae mihi turpia dictu[*]dictu turpia qr: dictu om. b videbuntur, neque solum quid istum audire, verum etiam quid me deceat dicere considerabo. vos, quaeso, date hoc et concedite pudori meo ut aliquam partem de istius impudentia reticere possim.
omne illud tempus quod fuit antequam iste ad magistratus remque publicam accessit, habeat per me solutum ac liberum. sileatur de nocturnis eius bacchationibus ac vigiliis; lenonum, aleatorum, perductorum[*]perductorum Dψpr: perlectorum q: perditorum L nulla mentio fiat; damna, dedecora, quae res patris eius, aetas ipsius pertulit, praetereantur; lucretur indicia veteris infamiae; patiatur[*]patietur coni. Schuetz: patitur Orelli eius vita reliqua me hanc tantam iacturam criminum facere.
quaestor Cn. Papirio consuli[*]cōs. D al. p: consuli G2, consule G1b fuisti abhinc annos quattuordecim. ex ea die ad hanc diem quae fecisti in iudicium voco: hora nulla vacua a furto, scelere, crudelitate, flagitio reperietur. hi sunt anni consumpti in quaestura et legatione Asiatica et praetura urbana et praetura Siciliensi; quare haec eadem erit quadripertita[*]quadripertita D al. p: quadripartita Z al. distributio totius accusationis meae.
13
quaestor ex senatus consulto provinciam sortitus es: obtigit tibi consularis, ut cum consule Cn. Carbone esses eamque provinciam obtineres. erat tum dissensio civium, de qua nihil sum dicturus quid sentire debueris: unum hoc dico, in eius modi tempore ac sorte statuere te debuisse utrum malles sentire atque defendere. Carbo graviter ferebat sibi quaestorem obtigisse hominem singulari luxuria atque inertia; verum tamen ornabat[*]ornabat prb: honorabat eum beneficiis officiisque omnibus. ne diutius teneam, pecunia attributa, numerata est: profectus est quaestor in provinciam: venit exspectatus in Galliam[*]in Galliam exsp. ad exercitum consularem cum pecunia. simul ac primum ei occasio visa est,—cognoscite hominis principium magistratuum gerendorum et rei publicae administrandae,—aversa pecunia publica quaestor consulem, exercitum, sortem, provinciamque deseruit.
video quid egerim: erigit se, sperat sibi auram posse[*]auram sibi posse K aliquam adflari[*]afflare coni. Zumpt. Cobet in hoc crimine voluntatis defensionisque[*]defensionisque qr edd.: dissensionisque Dψpb: adsensionisque al. An consensionisque? eorum quibus Cn. Carbonis mortui nomen odio sit, quibus illam relictionem[*]reiectionem codd. et edd. ante Naugerium (cf. §22) proditionemque consulis sui gratam sperat fore. quasi vero id cupiditate defendendae nobilitatis aut studio partium fecerit, ac non apertissime consulem, exercitum, provinciamque compilarit et propter impudentissimum furtum aufugerit! est enim obscurum et eius modi factum eius ut possit aliquis suspicari C. Verrem, quod ferre novos homines non potuerit, ad nobilitatem, hoc est ad suos, transisse, nihil fecisse propter pecuniam!