In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
videamus rationes quem ad modum rettulerit: iam ipse ostendet quam ob rem Cn. Carbonem reliquerit, iam se ipse indicabit.
14
primum brevitatem cognoscite: ACCEPI, inquit, VICIENS DVCENTA TRIGINTA[*]triginta om. D al. pr QVINQVE MILIA QVADRINGENTOS DECEM[*]decem sex Dψp ET SEPTEM NVMMOS. DEDI STIPENDIO, FRVMENTO, LEGATIS, PRO QVAESTORE, COHORTI PRAETORIAE HS MILLE SESCENTA TRIGINTA QVINQVE[*]milles quingenta quadraginta quinque πb MILIA QVADRINGENTOS[*]pro quaestore Asc.: pro quaestoribus Dp rell. DECEM ET SEPTEM NVMMOS[*]dedi stipendio... nummos om. G1 . RELIQVI: ARIMINI HS SESCENTA MILIA. HOC est rationes referre? hoc modo aut ego aut tu, Hortensi, aut quisquam[*]quispiam G3K omnium rettulit? quid hoc est? quae impudentia, quae audacia? quod exemplum ex tot hominum rationibus relatis[*]relatis pr edd.: redditis DG1KZ huiusce modi[*]huius modi pbδ (Zielinski p. 193) est? illa tamen HS sescenta milia, quae ne falso[*]neque falso Dψπ quidem potuit quibus data essent describere[*]describere Dp rell.: discr. Kays.: perscr. cod. (?) Vrs. , quae se Arimini scribit reliquisse, quae ipsa HS sescenta milia reliqua facta sunt, neque Carbo attigit neque Sulla vidit neque in aerarium relata sunt. oppidum sibi elegit Ariminum, quod tum, cum iste rationes referebat, oppressum direptumque[*]direptumque D al. b: directumque pr: dirutumque K Lg. 42 erat: non suspicabatur, id quod nunc sentiet, satis multos ex illa calamitate Ariminensium testis nobis in hanc rem reliquos esse. recita denuo.
P. LENTVLO L. TRIARIO[*]G. Triar. DZp: Q. Triar. G12K QVAESTORIBVS VRBANIS RES RATIONVM RELATARVM. Recita[*]restaurationum relat. π . ex SENATVS CONSVLTO. Vt hoc pacto rationem referre liceret, eo Sullanus repente factus est, non ut honos et dignitas nobilitati restitueretur.
quodsi illinc inanis profugisses, tamen ista tua fuga nefaria proditio consulis tui conscelerata[*]scelerata iudicaretur. 'malus civis, improbus consul, seditiosus homo Cn. Carbo fuit.' fuerit aliis: tibi quando[*]tibi quando pb: tibi iterum suppl. s. l. D: tibi tibi quando KZ: quando tibi qr esse coepit? posteaquam tibi pecuniam, rem frumentariam, rationes omnis suas exercitumque commisit. nam si tibi antea displicuisset, idem fecisses[*]legisses (cf. §60 infra) Qui quaestor malit Muell. quod anno post M. Piso. quaestor cum L. Scipioni consuli obtigisset, non attigit pecuniam, non ad exercitum profectus est; quod de re publica sensit, ita sensit ut nec fidem suam nec morem maiorum nec necessitudinem sortis laederet.
15
etenim si haec perturbare omnia ac permiscere volumus, totam vitam periculosam, invidiosam[*]invidiosam Dp rell.: insidiosam Lamb. edd. , infestamque reddemus,—si nullam religionem sors habebit, nullam societatem coniunctio secundae dubiaeque fortunae, nullam auctoritatem mores atque instituta[*]institutaque q maiorum. omnium est communis inimicus qui fuit hostis suorum. nemo umquam sapiens proditori credendum putavit. ipse Sulla, cui adventus istius gratissimus esse debuit, ab se hominem atque ab exercitu suo removit: Beneventi esse iussit apud eos quos suis partibus amicissimos esse intellegebat, ubi iste summae rei causaeque nocere nihil[*]nil Zielinski, p. 178 posset. ei postea praemia tamen liberaliter tribuit, bona quaedam proscriptorum in agro Beneventano diripienda concessit, habuit honorem ut proditori, non ut amico fidem.
nunc quamvis sint homines qui mortuum Cn. Carbonem oderint, tamen hi debent non quid illi accidere[*]accedere D al. π (i, §4) voluerint, sed quid ipsis in tali re metuendum sit cogitare. commune est hoc malum, communis metus, commune periculum. nullae sunt occultiores insidiae quam eae quae latent in simulatione offici aut in aliquo necessitudinis nomine. nam eum qui[*]eum qui DKZpbr: qui q: cum G2 palam est adversarius facile cavendo vitare possis; hoc vero occultum intestinum ac domesticum malum non modo non[*]non modo non codd.: non modo Asc. edd. (Cl. Rev. xx. 256) exsistit, verum etiam opprimit antequam prospicere atque explorare potueris. itane vero?
tu cum[*]Tu cum pb: tum cum D al.: cum G2LK quaestor ad exercitum missus sis, custos non solum pecuniae sed etiam consulis, particeps omnium rerum consiliorumque fueris, habitus sis in liberum loco, sicut mos maiorum ferebat, repente relinquas, deseras, ad adversarios transeas? O scelus, o portentum in ultimas terras exportandum! non enim potest ea natura quae tantum facinus commiserit hoc uno scelere esse contenta: necesse est semper aliquid eius modi moliatur, necesse est in simili audacia perfidiaque versetur.