In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
itaque idem iste, quem Cn. Dolabella postea C. Malleolo occiso pro quaestore habuit,—haud scio an maior etiam haec necessitudo fuerit quam illa Carbonis, ac plus iudicium voluntatis valere quam sortis debeat,—idem in Cn. Dolabellam qui in Cn. Carbonem fuit. nam quae in ipsum[*]in ipso Asc. edd. vett. valebant crimina contulit in illum, causamque illius omnem ad inimicos accusatoresque detulit; ipse in eum cui legatus, cui pro quaestore fuerat, inimicissimum atque improbissimum testimonium dixit. ille miser cum esset Cn. Dolabella,—[*]Cn. Dolabella del. Naugerius, Iord., Kays.: malim Ille miser (i, §74) cum esset conflictatus, cum etc. cum proditione[*]cum prodit Dp et pler.: tum prodit G2Kδ istius nefaria, tum improbo[*]tum impr. K al.: cum impr. Dp et pler. ac falso eiusdem testimonio,—tum multo[*]cum multo G2. ex maxima parte[*]Cf. Act. Pr. §34; i. §§65, 119; iii, §188 istius furtorum ac flagitiorum invidia conflagravit.
16
quid hoc[*]de hoc qr homine faciatis aut ad quam spem tam perfidiosum, tam importunum animal reservetis? qui in Cn. Carbone sortem, in Cn. Dolabella[*]Carbone... Dolabella Manutius: -em... -am codd. voluntatem neglexerit ac violarit, eosque ambo[*]ambo D al. π: ambos bG2LKZ non modo deseruerit sed etiam prodiderit atque oppugnarit. nolite, quaeso, iudices, brevitate orationis meae potius quam rerum ipsarum magnitudine crimina ponderare; mihi enim properandum necessario est, ut omnia vobis quae mihi constituta sunt possim exponere.
quam ob rem quaestura istius demonstrata primique magistratus et furto et scelere perspecto, reliqua attendite. in quibus illud tempus Sullanarum proscriptionum ac rapinarum praetermittam; neque ego istum sibi ex communi calamitate defensionem ullam sinam sumere, suis eum certis propriisque criminibus accusabo. quam ob rem hoc omni tempore Sullano ex accusatione circumscripto legationem eius praeclaram cognoscite.
17
posteaquam Cn. Dolabellae provincia Cilicia constituta est, o di[*]dii Dp immortales, quanta iste cupiditate, quibus adlegationibus illam sibi legationem expugnavit! id quod Cn. Dolabellae principium maximae calamitatis fuit. nam ut est[*]est Dp rell.: iste G1δ : est iste Kays., Muell. A verbo quacun [que usque ad C. Verrem i, §45 commemoratur fragmentum Palimpsesti Taurinensis, mutilum ipsum (T.) profectus, quacumque iter fecit, eius modi fuit, non ut legatus populi Romani, sed ut quaedam calamitas pervadere[*]persuadere Tb videretur. in Achaia— praetermittam[*]Achaiam T minora omnia, quorum simile forsitan alius quoque aliquid aliquando fecerit; nihil dicam nisi singulare[*]nisi singulare p2 s. l. , nisi id[*]nisi id T: nisi Dp rell. quod, si in alium reum diceretur, incredibile videretur—magistratum Sicyonium nummos poposcit[*]poposcit πb: poscit D al.: possit G2: petit K . ne sit hoc crimen in Verrem: fecerunt alii. cum ille non daret, animadvertit: improbum, sed non inauditum.
genus animadversionis videte: quaeretis ex quo genere hominem[*]hominem codd.: hominum Hotom. edd. (ii, §17) istum iudicetis. ignem ex lignis viridibus atque umidis in loco angusto fieri iussit: ibi hominem ingenuum, domi nobilem, populi Romani socium atque amicum, fumo excruciatum semivivum reliquit. iam quae iste[*]ista T signa, quas tabulas pictas ex Achaia sustulerit, non dicam hoc loco: est mihi alius[*]mihi alius T Asc.: alius mihi Dp rell. locus ad hanc eius[*]istius cupiditatem demonstrandam separatus[*]separatus TDψp: servatus p2rbδ . Athenis audistis ex aede Minervae grande auri pondus ablatum; dictum est hoc[*]est hoc Tb: hoc est π. in Cn. Dolabellae[*]Cn. om. T (106. 19) iudicio. dictum? etiam aestimatum[*]dictum est... aestimatum : om. Dψ . huius consili non participem[*]non part. T: non modo part. Dp rell. Cf. i, §106 C. Verrem, sed principem fuisse reperietis.